Page images
PDF
EPUB

men præfertur. Qua tamen in re studiis haud parum detrimenti intulit quorundam hominum diligentia temeraria. Criticis enim haud paucis mos est, ubi incidunt in quidpiam, quod non intelligunt, vitium statim in exemplari supponere. Veluti in illo loco Taciti: cum quædam colonia jus asyli apud senatum assereret, narrat Tacitus, non æquis admodum auribus, quæ ab iis proferebantur, fuisse ab imperatore et senatú audita: itaque legati, causa diffisi, bonam pecuniæ summam Tito Vinio dederunt, ut eis patrocinaretur. Hoc itaque pacto res obtinuit: tum (inquit Tacitus) dignitas et antiquitas coloniæ valuit: quasi argumenta, quæ antea levia videbantur, accedente pretio, novum tum pondus accepissent. At criticus quidam, non ex infimis, verbum tum expunxit, et tantum reposuit. Atque hac prava criticorum consuetudine factum est, ut (quod non nemo prudenter notavit) exemplaria maxime castigata sint sæpenumero minime omnium casta. Quinimo, ut verum dicamus, nisi critici fuerint eruditi in scientiis illis, de quibus libri ab ipsis editi tractant, periculo diligentia eorum

non vacat.

Secundo ad criticam spectant, auctorum interpretatio et explicatio, commentarii, scholia, notæ, spicilegia, et similia. In istiusmodi autem laboribus, pessimus ille criticorum nonnullos quasi morbus invasit, ut multa ex obscurioribus transiliant, in satis vero perspicuis ad fastidium usque immorentur, et expatientur. Scilicet, non tam illud agitur, ut auctor ipse illustretur, quam ut criticus ille multiplicem suam eruditionem, et variam lectionem, ubique arrepta occasione, ostentet. Optandum imprimis foret (licet hæc res ad traditivam principalem, non ad appendices pertineat) ut qui argumenta obscuriora et nobiliora pertractet scriptor, suas ipse explicationes subjungat; ut et textus ipse digressionibus aut explicationibus non abrumpatur; et notæ a scriptoris mente non recedant. Cujusmodi quidpian suspicamur de Theone Euclidis.

Tertio, ad criticam spectat (quod etiam nomen eidem indidit) de auctoribus, quos edunt, breve aliquod judicium interponere; et illos cum cæteris scriptoribus, qui eadem tractant, comparare; ut per hujusmodi censuram studiosi et de librorum delectu moneantur, et ad ipsam lectionem eorum instructiores accedant. Atque hoc ultimum, est criticorum tanquam cathedra, quam certe nostra ætate nobilitarunt viri nonnulli magni, majores certe, nostro judicio, quam pro modulo criticorum.

Ad pædagogicam quod attinet, brevissimum foret dictu; Consule scholas Jesuitarum: nihil enim, quod in usum venit, his melius. Nos tamen pauca, more nostro, monebimus, tanquam spicas legentes. Omnino institutionem pueritiæ et juventutis collegiatam probamus; non in ædibus privatis; non sub ludimagistris tantum. Adest adolescentulis in collegiis æmulatio major erga æquales; adest quoque ipse vultus et aspectus virorum gravium, quod facit ad verecundiam, et teneros animos etiam a principio conformat ad exemplar; denique sunt quidem plurima educationis collegiatæ commoda. In ordine autem et modo disciplinæ, illud imprimis consuluerim; ut caveatur a compendiis; et a præcocitate quadam doctrinæ, quæ ingenia reddat audacula, et magnos profectus potius ostentet, quam faciat. Quin et favendum nonnihil ingeniorum libertati, ut si quis, quæ ex more disciplinæ sunt, faciat, et simul tempus ad alia, in quæ propensus est, suffuretur, ne utique cohibeatur. Porro operæ pretium fuerit, diligenter animadvertere (quod fortasse adhuc non fuerit notatum) esse duos assuefaciendi, et exercendi, et præparandi ingenia modos, eosque tanquam antistrophos. Alter incipit a facilioribus, et ad magis ardua paulatim deducit; alter ab initio duriora imperat et urget, ut, iis obtentis, facilioribus, quis etiam suaviter perfungi possit. Alia enim est methodus, incipere natare cum utribus, qui sublevent; alia, incipere saltare cum calceis ponderosis, qui aggravent. Neque facile est dictu, quantum harum methodorum prudens intermixtio conferat ad promovendas, tam animi, quam corporis facultates. Item applicatio et delectus studiorum, pro natura ingeniorum, quæ erudiuntur, res est singularis et usus et judicii: quam etiam bene et vere notatam et perspectam magistri parentibus adolescentium debent; ut de genere vitæ, cui filios suos destinent, consulere possent. Verum et illud attentius paulo observandum, non tantum in iis, ad quæ natura quisque sua fertur, longe maximos fieri profectus; sed etiam ad ea, ad quæ vitio naturæ quis maxime fuerit inhabilis, reperiri in studiis ad hoc proprie delectis remedia et curationes. Exempli gratia; si cuipiam ingenium tale sit, quale est avium, ut facile abripiatur, nec per moram (qualem oportet) intentum esse sustineat; remedium huic rei præbebunt mathematica, in quibus, si evagetur paulo mens, de integro renovanda est demonstratio. Etiam exercitiorum, in erudiendo, partes liquet esse vel maximas. At illud a paucis notatum est, quod exercitiorum debeat esse non solum prudens institutio, sed etiam prudens intermissio. Optime siquidem Cicero notavit, quod in exercitiis plerunque exerceri contingat, non minus vitia, quam facultates; adeo ut malus habitus, quandoque simul acquiratur, et se insinuet cum bono. Itaque tutius est intermittere exercitia, et subinde repetere, quam assidue continuare et urgere. Verum de his satis. Sunt certe hæ res primo aspectu minus grandes et solennes, sed fructuosæ tamen et efficaces. Quemadmodum enim in plantis, ad felicitatem vel infelicitatem ipsarum, plurimum faciunt injuriæ, aut auxilia, quæ iisdem, cum teneræ, fuissent, intervenerint: quemadmodum etiam incrementa illa immensa imperii Romani merito a quibusdam attribuuntur virtuti et prudentiæ sex illorum regum, qui eidem in pueritia sua veluti tutores fuerunt, aut nutritii: sic certe cultura et institutio annorum puerilium, aut teneriorum, eas habet vires, licet latentes, et minime in cujusvis observationem incurrentes, quas neque temporis diuturnitas, neque laborum assiduitas et contentio, postea, ætate maturiore, possint ullo modo æquiparare. Non abs re fuerit etiam notare, facultates vel mediocres, si in magnos viros aut res magnas inciderint, graves et insignes interdum producere effectus. Ejus rei ponemus exemplum memorabile; quod o magis adduci mus, quia Jesuitæ eandem disciplinam non videntur aspernari, sano (ut nobis videtur) judicio. Atque est res, quæ, si sit professoria, infamis est; verum disciplinaria facta, ex optimis est. Intelligimus autem actionem theatralem. Quippe quæ memoriam roborat; vocis et pronunciationis tonum atque efficaciam temperat; vultum et gestum ad decorum componit, fiduciam non parvam conciliat, denique oculis hominum juvenes assuefacit. Erit autem exemplum e Tacito desumptum, Vibuleni cujusdam, olim histrionis, tunc temporis autem militantis in legionibus Pannonicis. Ille, sub excessu Augusti, seditionem moverat; ita ut Blæsus præfectus aliquos ex seditiosis in carcerem conjiceret. Milites vero, impressione facta, illos effractis carceribus liberarunt. At Vibulenus, apud milites concionabundus, sic orsus est: Vos (inquit) his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo vitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad vos a Germanico exercitu, de communibus commodis, nocte proxima jugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat. Responde, Blæse, ubi cadaver abjeceris? Ne hostes quidem sepulturam invident. Cum osculis, cum lacrymis dolorem meum implevero, me quoque trucidari jube; dum interfectos, nullum ob scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant. Quibus verbis invidiæ ac consternationis nimium quantum concivit; adeo ut, nisi brevi postea innotuisset nihil horum fuisse, quin etiam fratrem eum nunquam habuisse, vix a præfecto milites manus abstinuissent: ille vero rem totam, tanquam fabulam, in scena peregit.

Nunc vero ad colophonem pervenimus tractatus nostri de doctrinis rationalibus. In quibus, licet a partitionibus receptis interdum recesserimus, nemo tamen existimet, nos illas omnes improbare partitiones, quibus usi non sumus. Duplex enim nobis imponitur necessitas partitiones mutandi: una, quia hæc duo, nimirum, res natura proximas in unam classem redigere, et res ad usum promendas conjicere in unum cumulum; fine ipso et intentione, sunt omnino diversa. Exempli gratia; secretarius aliquis regis aut reipublicæ in museo chartas suas ita procul dubio distribuit, ut quæ similis sint naturæ simul componat, veluti fœdera seorsum, seorsum mandata, literas ab exteris, literas domesticas, et similia, seorsum omnia. Contra, in scrinio aliquo particulari illas simul componit, quas, licet diversi generis sunt, simul tamen usui fore existimet: sic nimirum in hoc universali scientiæ repositorio, nobis pro natura rerum ipsarum partitiones erant instituendæ : cum tamen, si particularis aliqua scientia fuisset pertractanda, partitiones fuissemus secuti, usui et praxi potius accommodatas. Altera necessitas partitiones mutandi est, quia desideratorum ad scientias abjectio, et eorum cum reliquis in integrum corpus redactio, etiam per consequentiam, scientiarum ipsarum partitiones transtulit. Nam (demonstrationis gratia) esto quod artes quæ habentur, rationem habeant numeri 15, adjectis autem desideratis numeri 20. Dico quod partes numeri 15, non sunt eædem partes, quæ numeri 20. Nam partes numeri 15, sunt 3, et 5. Partes vero numeri 20, sunt 2, 4, 5, et 10. Itaque patet quod hæc aliter fieri non potuerint. Atque de scientiis logicis hæc dicta sint.

« PreviousContinue »