Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Virtutis radii reflexi

laudes.

Laus honor is est, ad quem liberis suffragiis pervenitur.

Honores a diversis politiis conferuntur, sed laudes ubique sunt libertatis.

Vox populi habet aliquid divinum: nam quomodo aliter tot capita in unum conspirare possint?

Ne mireris, si vulgus verius loquatur, quam honoratiores; quia etiam tutius loquitur.

CONTRA.

Fama deterior judex,

quam nuncia.

Quid viro bono cum saliva vulgi?

Fama veluti fluvius, le via attollit, solida mergit.

Infimarum virtutum a. pud vulgus laus est, mediarum admiratio, supremarum sensus nullus.

Laus magis ex ostentatione, quam ex merito; et ventosis magis accedit, quam realibus.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Qui zelo peccant, non probandi, sed tamen amandi sunt.

Mediocritates moralibus debentur, extremitates divinis.

Superstitiosus, religiosus designatus.

Fabulosissima quæque portenta cujusvis religionis citius crediderim,quam hæc omnia sine Numine fieri.

CONTRA.

Ut simiæ, similitudo cum homine, deformitatem addit: ita superstitioni, similitudo cum religione.

Quale odium est affectationis in civilibus, tale superstitionis in divinis.

Præstat nullam habere de diis opinionem, quam contumeliosam.

Non Epicuri schola, sed Stoa, veteres respublicas perturbavit.

Non cadit in mentem humanam, ut sit merus atheista dogmate; sed magni hypocritæ, sunt veri atheistæ; qui sacra perpetuo contrectant, sed nunquam verentur.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Zelotypiæ debetur, quod castitas sit facta virtus.

Multa tristitia opus est, ut quis venerem rem seriam putet.

Quid vel diætæ partem, vel munditiæ speciem, vel superbiæ filiam, inter virtutes collocas?

Amorum, ut avium sylvestrium, nulla proprietas est, sed jus possessione transfertur.

PRO.

CONTRA.

Pessima Circes transformatio impudicitia.

Impudicus prorsus reverentiam sui perdidit; quod frænum est omnium vitiorum.

Omnes, ut Paris, qui formæ optionem faciunt, prudentiæ et potentiæ jacturam faciunt.

In veritatem non vulgarem incidit Alexander; cum somnum et venerem, mortis arrhabones esse dixit.

XVIII.

CRUDELITAS.

tam

Nulla virtutum sæpe rea est, quam clementia.

Crudelitas, si a vindicta est, justitia est; si a periculo, prudentia.

CONTRA.

Cædibus grassari, aut feræ, aut furiæ est.

Crudelitas viro bono semper fabulosa esse videtur, et fictio tragica.

« PreviousContinue »