Page images
PDF
EPUB

qui non tantum veritati et ordini, verum etiam usui et commodis hominum, consulimus, satius demum visum est, mathematicas, cum et in physicis, et in metaphysicis, et in mechanicis, et in magicis plurimum polleant, ut omnium appendices et copias auxiliares, designare quod etiam quodammodo facere compellimur, propter delicias et fastum mathematicorum, qui hanc scientiam physicæ fere imperare discupiant. Nescio enim quo fato fiat, ut mathematica et logica, quæ ancillarum loco erga physicam se gerere debeant, nihilominus certitudinem suam præ ea jactantes, dominatum contra exercere præsumant. Verum de loco et dignitate hujus scientiæ minus curandum: de re ipsa videamus.

Mathematica aut pura est, aut mixta. Ad puram referuntur scientiæ, quæ circa quantitatem occupatæ sunt, a materia ex axiomatibus physicis penitus abstractam. Eæ duæ sunt, geometria et arithmetica: quantitatem altera continuam, altera discretam tractans. Quæ duæ artes, magno certe cum acumine, et industria, inquisitæ et tractatæ sunt: veruntamen et Euclidis laboribus, in geometricis, nihil additum est à sequentibus, quod intervallo tot seculorum dignum sit; et doctrina de solidis, nec a veteribus, nec a modernis, pro rei usu et excellentia, instructa et aucta est. In arithmeticis autem, nec satis varia et commoda inventa sunt supputationum compendia, præsertim circa progressiones, quarum in physicis usus est non mediocris: nec algebra bene consummata est; atque arithmetica illa Pythagorica et mystica, quæ ex Proclo et reliquiis quibusdam Euclidis cœpit instaurari, expatiatio quædam speculationis est. Hoc enim habet ingenium humanum, ut cum ad solida non sufficiat, in supervacaneis se atterat. Mixta habet pro subjecto axiomata et portiones physicas: quantitatem autem considerat, quatenus est ad ea elucidanda, et demonstranda, et actuanda, auxiliaris. Multæ siquidem naturæ partes, nec satis subtiliter comprehendi, nec satis perspicue demonstrari, nec satis dextre et certo ad usum accommodari possint, sine ope et interventu mathematicæ. Cujus generis sunt perspe

ctiva, musica, astronomia, cosmographia, architectura, machinaria, et nonnullæ aliæ. Cæterum in mathematicis mixtis integras aliquas portiones desideratas jam non reperio, sed multas in posterum prædico, si homines non ferientur. Prout enim physica, majora indies incrementa capiet, et nova axiomata educet; eo mathematicæ opera nova in multis indigebit, et plures demum fient mathematicæ mixtæ.

Jam autem doctrinam de natura pertransivimus, et desiderata in ipsa notavimus. Qua in re si a priscis et receptis opinionibus discesserimus, eoque nomine contradicendi ansam cuiquam præbuerimus; quod ad nos attinet, ut dissentiendi studium longe a nobis abest, ita etiam et contendendi consilium. Si hæc vera sunt;

Non canimus surdis, respondent omnia sylvæ: vox naturæ ingeminabit, etsi vox hominum reclamet. Quemadmodum autem Alexander Borgia dicere solebat, de expeditione Gallorum Neapolitana, Eos venisse cum creta in manibus, quo diversoria sua notarent, non cum armis, ut perrumperent: sic nobis magis cordi est pacificus veritatis ingressus; ubi quasi creta consignentur animi, qui tantam hospitem excipere possint; quam qui pugnax est, viamque sibi per contentiones, et lites sternat. Absolutis igitur duabus partibus philosophiæ, de Numine et de natura, restat tertia de homine.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER QUARTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Partitio doctrina de Homine, in Philosophiam Humanitatis, et Civilem. Partitio Philosophia Humanitatis, in doctrinam circa Corpus Hominis, et doctrinam circa Animam Hominis. Constitutio unius doctrinæ generalis de natura, sive statu hominis. Partitio doctrinæ de statu hominis, in doctrinam de Persona hominis, et de Fœdere Animi et Corporis. Partitio doctrinæ de persona hominis, in doctrinam de Miseriis hominis, et de Prærogativis. Partitio doctrinæ de Fodere, in doctrinam de Indicationibus, et de Impressionibus. Assignatio Physiognomiæ et Interpretationis Somniorum naturalium, doctrinæ de Indicationibus.

SIQUIS me (rex optime) ob aliquid eorum, quæ proposui, aut deinceps proponam, impetat aut vulneret (præterquam quod intra præsidia majestatis tuæ

tutus esse debeam) sciat is, se contra morem et disciplinam militiæ facere. Ego enim buccinator tantum, pugnam non ineo; unus fortasse ex iis, de quibus Homerus:

Χαίρετε, κήρυκες, Διὸς ἄγγελοι ἠδὲ καὶ ἀνδρῶν.

Hi enim inter hostes, etiam infensissimos et acerbissimos, ultro citroque inviolati ubique commeabant. Neque vero nostra buccina homines advocat et excitat, ut se mutuo contradictionibus proscindant, aut secum ipsi prœlientur et digladientur; sed potius ut pace inter ipsos facta, conjunctis viribus, se adversus naturam rerum comparent, ejusque edita et munita capiant et expugnent, atque fines imperii humani (quantum Deus Opt. Max. pro bonitate sua indulserit) proferant.

Veniamus nunc ad eam scientiam, ad quam nos ducit oraculum antiquum: nempe ad scientiam nostri. Cui, quo magis nostra intersit, eo incumbendum est diligentius. Hæc scientia homini pro fine est scientiarum ; at naturæ ipsius portio tantum. Atque hoc pro regula ponatur generali; quod omnes scientiarum partitiones ita intelligantur et adhibeantur, ut scientias potius signent aut distinguant, quam secent et divellant, ut perpetuo evitetur solutio continuitatis in scientiis. Hujus etenim contrarium particulares scientias steriles reddidit, inanes et erroneas, dum a fonte et fomite communi non aluntur, sustentantur, et rectificantur. Sic videmus Ciceronem oratorem, de Socrate et ejus schola conquerentem, quod hic primus philosophiam a rhetorica disjunxerit, unde facta sit rhetorica ars loquax et inanis. Constat similiter sententiam Copernici de rotatione terræ (quæ nunc quoque invaluit) quia phænomenis non repugnat, ab astronomicis principiis non posse revinci; a naturalis tamen philosophiæ principiis, recte positis, posse. Artem denique medicam videmus, si a naturali philosophia destituatur, empiricorum praxi haud multum præstare. Hoc igitur posito, accedamus ad doctrinam de homine. Ea duplex est: aut enim contemplatur hominem segregatum, aut congregatum atque in societate. Alteram harum philosophiam humanitatis ;

[ocr errors]

alteram civilem vocamus. Philosophia humanitatis sive humana ex partibus similibus illis, ex quibus homo ipse, consistit: nempe ex scientiis, quæ circa corpus; et ex scientiis, quæ circa auimam versantur. Verum priusquam distributiones particulares persequamur, constituamus scientiam unam generalem, de natura et statu hominis: digna enim certe res est, ut emancipetur hæc scientia, et in scientiam seorsum redigatur. Conficitur autem illa ex iis rebus, quæ sunt tam corpori, quam animæ communes. Rursus, hæc scientia de natura et statu hominis, distribui potest in duas partes; attribuendo alteri naturam hominis indivisam, alteri vinculum ipsum animæ et corporis: quarum primam doctrinam de persona hominis, secundam doctrinam de fœdere vocabimus. Liquet autem hæc omnia, cum sint communia et mixta, primæ illi divisioni scientiarum circa corpus, et scientiarum circa animam versautium, assignari non potuisse.

Doctrina de persona hominis duas res præcipue complectitur; contemplationes scilicet de miseriis humani generis; et de ejusdem prærogativis sive excellentiis. Atque deploratio humanarum ærumnarum eleganter et copiose a compluribus adornata est, tam in scriptis philosophicis, quam theologicis: estque res et dulcis simul et salubris.

At illa altera de prærogativis, digna visa res nobis, quæ inter desiderata proponatur. Elegantissime certe Pindarus (ut plerunque solet) inter laudandum Hieronem ait, Eum decerpere summitates ex omnibus virtutibus. Equidem plurimum ad magnanimitatem et humanum decus conferre posse putarem, si ultimitates (ut loquuntur scholastici) sive summitates (ut Pindarus) humanæ naturæ colligerentur; præcipue ex historiæ fide. Illud est quid ultimum et supremum fuerit, quo unquam humana natura per se ascenderit, in singulis et corporis et animi dotibus. Quanta res, quæ de Cæsare narratur, quod amanuensibus quinque simul dictare suffecerit? Quin et exercitationes illæ antiquorum rhetorum, Protagoræ, Gorgiæ; etiam philosophorum, Callisthenis, Posidonii, Carneadis, ut de quovis themate in utramque partem ex tempore disserere ele

« PreviousContinue »