Page images
PDF
EPUB

old, and busy at the time with the Advancement of Learning, and quite understanding the significance of the phenomenon ;) or that, if he did, he could have forgotten to mention it when speaking of the other. Accordingly, in the Descriptio Globi Intellectualis, which we know to have been written about the year 1612, the passage which I have just quoted appears in a new form. "Id enim [sc. admirandas in cœlo accidere mutationes atque insolentias] perspicitur in cometis sublimioribus, iis nimirum qui et figuram stellæ induerunt absque comâ, neque solum ex doctrinâ parallaxium supra lunam collocati esse probantur, sed configurationem etiam certam et constantem cum stellis fixis habuerunt, et stationes suas servarunt, neque errones fuerunt; quales ætas nostra non semel vidit; primo in Cassiopeâ, iterum non ita pridem in Ophiucho."

That when Bacon wrote the tenth Cogitatio he had not heard of the appearance of this second new star, may be assumed with considerable confidence. The only question is whether such a phenomenon could have been long known to the astronomers of his time, without his hearing of it; of which I can only say that it seems unlikely, and that, in the absence of all evidence to the contrary, the presumption must be that these Cogitationes were composed before 1605. That they were composed before the appearance of the new star in Cygnus, cannot be so safely inferred. That star was much less conspicuous; and it is a fact that Galileo himself, treating this very same argument, mentions both the others without making any allusion to it. See Dial. dei Massimi Sistemi, p. 59. ed. Flor. 1842.

The notes to this piece are Mr. Ellis's.

J. S.

COGITATIONES DE NATURA RERUM.

COGITATIO I.

De sectione corporum, continuo, et vacuo.

DOCTRINA Democriti de atomis aut vera est, aut ad demonstrationem utiliter adhibetur. Non1 facile enim est naturæ subtilitatem genuinam, et qualis in rebus ipsis invenitur, aut cogitatione complecti aut verbis exprimere, nisi supponatur atomus. Accipitur autem duobus sensibus atomus, non multum inter se diversis. Aut enim accipitur pro corporum sectionis sive fractionis termino ultimo sive portione minima; aut pro corpore quod vacuo caret. Quod ad primum attinet, hæc duo posita tuto et certo statui possunt. Alterum, inveniri in rebus dispertitionem et comminutionem, longe ea quæ sub adspectum cadit subtiliorem. Alterum, eam tamen infinitam non esse, nec perpetuo divisibilem. Si quis enim diligenter attendat, reperiet rerum minutias in corporibus continuatis, eas quæ in corporibus fractis et discontinuatis inveniuntur subtilitate longe vincere. Videmus enim parum croci in aqua infusum et agitatum, puta dolium aquæ ita inficere, ut ab alia aqua pura etiam visu distingui possit. Quæ certe dispertitio croci per aquam, subtilitatem exquisitissimi pulveris superat. Quod manifestum fiet, si tantundem pulveris ligni Brasilii, vel balaustiorum, vel alicujus rei optime coloratæ (quæ tamen croci lentorem ad se in liquoribus aperiendum et incorporandum non habeat) immisceas. Itaque ridiculum erat, atomos pro parvis illis corpusculis quæ sub radiis solis conspiciuntur accipere. Ea enim pulveris instar sunt; atomum autem, ut ipse Democritus aiebat, nemo unquam vidit, aut videre possit. Sed ista rerum dispertitio in odoribus multo magis mirabilem se ostendit. Etenim si parum croci dolium aquæ colore, at parum zibethi cœnaculum amplum odore, imbuere et inficere potest, et subinde

aliud, et rursus aliud. Neque quisquam sibi fingat, odores, luminis more aut etiam caloris et frigoris, absque communicatione substantiæ diffundi; cum notare possit, odores etiam rebus solidis, lignis, metallis, adhærescere, idque ad tempus non exiguum; posse etiam frictione, lavatione, ab iisdem discuti et purgari. Verum in hisce et similibus, quod processus infinitus non sit, nemo sanus contradixerit; cum intra spatia et limites, et corporum quantitates, hujusmodi dispertitio sive diffusio cohibeatur: ut in exemplis antedictis evidentissimum est. Quod ad secundum sensum atomi attinet, quod vacuum præsupponit, atomumque ex privatione vacui definit; bona et seria diligentia Heronis fuit, quæ vacuum coacervatum negavit, vacuum commistum asseruit.2 Cum enim perpetuum corporum nexum cerneret, neque inveniri prorsus aut assignari spatium aliquod quod corpore vacet; et multo magis, cum corpora gravia et ponderosa sursum ferri, et naturas suas quoquo modo deponere et violare potius quam divulsionem absolutam a corpore contiguo patiantur, videret; naturam a vacuo majoris notæ, sive coacervato, abhorrere prorsus statuit. Contra, cum eandem corporis materiam contrahi, et coarctari, et rursus aperiri et dilatari perspiceret, et spatia inæqualia, interdum majora interdum minora, occupare et complere; non vidit quomodo hujusmodi ingressus et egressus corporum in locis suis fieri possit, nisi propter vacuum admistum, minus videlicet corpore compresso, plus relaxato. Necesse enim esse, contractionem istam per unum ex his tribus modis fieri; aut eo quem diximus, nempe quod vacuum pro ratione contractionis excludatur; aut quod aliud aliquod corpus prius intermixtum exprimatur; aut quod sit quædam naturalis (qualis qualis ea sit) corporum condensatio et rarefactio. Atque quod ad corporis tenuioris expressionem attinet, ista ratio nullum exitum habere videtur. Nam verum est, spongias, et hujusmodi porosa, expresso aëre contrahi. De aëre ipso autem manifestum est per plurima experimenta, eum3 spatio notabili contrahi posse. Num ergo et ipsius aëris subtiliorem partem exprimi putandum est? et deinceps hujusmodi partis aliam, et sic in infinitum? Nam adversissimum tali opinioni est, quod quo tenuiora corpora sint, eo majorem contractionem sustineant; cum contra fieri oporteret, si contractio per expressionem partis tenuioris fieret. Atque de illo

So in Gruter's copy.-J. S.

2 See note on Nov. Org. 11. 48. [Vol. I. p. 347.]

3 cum in Gruter's copy.-J. S.

altero modo, corpora scilicet eadem, nec alias mutata, tamen magis et minus in raritate aut densitate recipere, non multum laborandum est. Positivum enim quiddam videtur esse, et ratione surda et inexplicata niti, qualia sunt fere Aristotelis pronuntiata. Restat itaque tertius ille modus, qui vacuum supponit. Quod si illud quis objiciat: durum videri, et fere incredibile, ut vacuum admistum sit, cum corpus ubique reperiatur; is si exempla quæ modo adduximus, aquæ croco, vel aëris odoribus infecti, animo sedatiore consideret, facile perspiciet nullam partem posse assignari aquæ ubi crocus non sit, et tamen manifestum esse ex comparatione croci et aquæ antequam miscerentur, corpus aquæ corpus croci multis numeris excedere. Quod si id in diversis corporibus invenitur, multo magis in corpore et vacuo hoc fieri putandum est. Verum in ea parte, Heronis, utpote hominis mechanici, contemplatio, illa Democriti, philosophi clarissimi, inferior fuit: quod Hero, quia hic apud nos in nostro isto orbe vacuum coacervatum non reperit, ideo illud simpliciter negavit. Nil enim impedit, quominus in regionibus ætheris, ubi proculdubio majores sunt corporum expansiones, etiam vacuum coacervatum sit. In iis autem inquisitionibus et similibus semel monitum sit, ne quis propter tantam naturæ subtilitatem confundatur et diffidat. Cogitet enim et unitates et summas rerum ex æquo supputationi submitti. Tam facile enim quis mille annos dixerit aut cogitarit', quam mille momenta; cum tamen anni a multis momentis constituantur. Neque rursus existimet aliquis, hæc potius speculationis curiosa esse, quam ad opera et usum referri. Videre enim est omnes fere philosophos et alios qui in experientia et rebus particularibus sedulo versati sunt et naturam ad vivum dissecuerunt, in hujusmodi inquisitiones incidere, licet eas feliciter non peragant. Neque alia subest causa potentior et verior, ob quam philosophia quam habemus effectuum sit sterilis, nisi quod verborum et notionum vulgarium subtilitates captavit; naturæ subtilitatem non persecuta est, nec inquirere constituit.

II.

De æqualitate ac inæqualitate Atomorum sive Seminum. PYTHAGORÆ inventa et placita talia ex majore parte fuere, quæ ad ordinem potius quendam religiosorum fundandum, I cogitaret in Gruter's edition.-J.S.

quam ad scholam in philosophia aperiendam, accommodata essent; quod et eventus comprobavit. Ea enim disciplina plus in hæresi Manichæorum et superstitione Mahumeti quam apud philosophos valuit et floruit. Opinio tamen ejus, mundum ex numeris constare, eo sensu accipi potest, ut ad naturæ principia penetret. Duplex enim est, atque adeo esse potest, opinio de atomis sive rerum seminibus: una Democriti, quæ atomis inæqualitatem et figuram, et per figuram situm, attribuit; altera fortasse Pythagoræ, quæ eas omnino pares et similes esse asseruit. Qui enim æqualitatem atomis assignat, is omnia in numeris necessario ponit; qui autem reliqua attributa admittit, is naturas primitivas atomorum singularium præter numeros sive rationes coitionum adhibet. Activa autem quæstio quæ huic speculativæ respondet eamque determinare potest, ea est quam etiam Democritus adducit; utrum omnia ex omnibus fieri possint. Quod cum ille a ratione alienum putasset, atomorum diversitatem tenuit. Nobis vero ea quæstio non bene instituta nec quæstionem priorem premere videtur, si de transmutatione immediata corporum intelligatur. Verum utrum etiam per debitos circuitus et mutationes medias universa non transeant, ea demum quæstio legitima est. Dubium enim non est, semina rerum, licet sint paria, postquam se in certas turmas et nodos conjecerint, corporum dissimilium naturam omnino induere, donec eædem turmæ aut nodi dissolvantur ; adeo ut compositorum natura et affectus transmutationi immediatæ non minori impedimento ac obici, quam simplicium, esse possit. Verum Democritus in corporum principiis investigandis acutus; in motuum autem principiis examinandis sibi impar et imperitus deprehenditur; quod etiam commune vitium omnium philosophorum fuit. Atque hujus de qua loquimur inquisitionis de prima conditione seminum sive atomorum utilitas, nescimus an non sit omnino maxima; ut quæ sit actus et potentiæ suprema regula, et spei et operum vera moderatrix. Etiam alia inquisitio inde fluit, cujus utilitas complexu minor, sed rebus et operibus propior est. Ea est de separatione et alteratione; hoc est, quid per separa

It is possible that Bacon may have been led to suggest this view of the Pythagorean philosophy by a passage in Stobæus, Eclog. i. 16. It is there said that Ecphantus, a Pythagorean of Syracuse, took as first principles atoms and vacuum. τὰς γὰρ Πυθαγορικὰς μονάδας οὗτος πρῶτος ἀπεφήνατο σωματικάς. But as metaphysical conceptions have, so to speak, a natural tendency to assume a merely physical character, the idea of a parallel between Democritus and Pythagoras may, it not improbable, have occurred to him independently of this or any similar passage.

2 See Lucretius, i. 784.

« PreviousContinue »