Page images
PDF
EPUB

imperium in homines: veræ enim philosophiæ naturalis finis proprius et ultimus est imperium in res naturales, corpora, medicinas, mechanica, alia infinita; licet schola, oblatis contenta, et sermonibus tumefacta, res et opera negligat et fere projiciat. Verum ænigma illud OEdipodi propositum, ex quo ille imperium Thebanum adeptus est, pertinebat ad naturam hominis: quisquis enim naturam hominis prorsus introspexit, ille faber fere fortunæ suæ esse potest, et ad imperandum natus est. Id quod de Romanis artibus bene pronuntiatum est:

Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hæ tibi erunt artes'.

Itaque apposite illud, quod Augustus Cæsar siguo Sphingis, sive de industria, sive fortuito usus est: ille enim (si quis unquam) in politica excelluit, et in vitæ suæ curriculo plurima nova ænigmata de natura hominis felicissime solvit, quæ nisi dexter et paratus solvisset multoties non procul ab imminente pernicie et exitio abfuisset. Atque additur in fabula, Sphingis devictæ corpus in asellum impositum fuisse: elegantissime certe, quum nihil sit tam acutum et abstrusum, quin, postquam plane intellectum et deinceps pervulgatum sit, etiam tardo imponi possit. Neque illud prætermittendum, debellatam esse Sphingem a viro pedibus clavato: etenim nimis cito pede et celeri gradu ad ænigmata Sphingis homines properare solent; unde fit, ut (prævalente Sphinge) potius per disputationes ingenia et animos lacerent, quam per opera et effectus imperent.

XXIX. Proserpina, sive Spiritus.

(1) Narrant Plutonem, postquam regnum inferorum ex partitione illa memorabili accepisset, de nuptiis alicujus e superis desperasse, si eas per colloquia, aut modos suaves tentaret; ut ad raptum consilia sua dirigere A VIRG., Æn., VI, 851.

ei fuerit necesse. Itaque captata opportunitate Proserpinam Cereris filiam, virginem pulcherrimam, dum flores Narcissi in Siciliæ pratis colligeret, subito incursu rapuit, atque quadrigis secum ad subterranea adsportavit; ei magna reverentia præbita est, ut et domina Ditis vocata sit. Ceres autem, ejus mater, quum filia sibi unice dilecta nusquam comparuisset, supra modum mosta et anxia, tædam accensam ipsa manu præ se ferens, universum orbis terrarum ambitum peragravit, ut filiam investigaret et recuperaret. Id quum frustra fuisset, accepto forte indicio quod ad inferos devecta esset, multis lacrymis et lamentationibus Jovem fatigavit, ut illa ei restitueretur. Atque tandem pervicit ut, si illa nihil ex iis quæ apud inferos essent degustasset, tum eam abducere liceret. Ea conditio matris desiderio adversa fuit: Proserpina enim grana tria ex malo granato gustasse comperta est. Neque idcirco Ceres destitit, quin preces et ploratus de integro resumeret. Postremo itaque ei indultum est, ut Proserpina, dispertitis temporibus et alternis vicibus, sex menses cum marito, alteris sex cum matre esset. Hanc Proserpinam postea Theseus et Pirithous eximia audacia thalamo Ditis deducere tentarunt. Quum autem in itinere super saxo apud inferos defessi consedissent, eis resurgere minime licuit, sed æternum sedebant. Proserpina itaque inferorum regina mansit; in cujus honorem etiam additum est privilegium magnum : quum enim ab inferis revocare gradum illis qui eo descendissent fas non esset, adscripta est huic legi exceptio singularis ut, si quis ramum aureum in donum Proserpinæ attulisset, ei ob hoc ire et redire liceret. Is ramus unicus erat in ingenti et opaco luco; neque stirps erat, sed visci instar in aliena arbore frondebat, atque avulso illo alter non deficiebat.

(2) Fabula ad naturam pertinere videtur, atque vim et 1 Alteris. Sic ed. princeps. Scrib. tamen alteros, quum supra sit sex menses,

copiam illam in subterraneis divitem et frugiferam, ex qua hæc nostra pullulant, et in quam rursus solvuntur et redeunt, perscrutari. Per Proserpinam antiqui significarunt spiritum illum æthereum, qui sub terra (per Plutonem repræsentata) clauditur et detinetur, a superiore globo divulsus, quod non male expressit ille:

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina cœli1.

Ille spiritus raptus a terra fingitur, quia minime cohibe tur ubi tempus et moram habet ad evolandum, sed subita confractione et comminutione tantum compingitur et figitur, perinde ac si quis aërem aquæ commiscere tentet; quod nullo modo efficere possit, nisi per agitationem celerem et rapidam : hac enim ratione videmus illa corpora conjungi in spuma, aëre tanquam rapto ab aqua. Neque ineleganter additur, Proserpinam flores Narcissi in vallibus colligentem raptam fuisse, quia Narcissus a torpore sive stupore nomen sumit; atque tum demum spiritus ad raptum materiæ terrestris magis præparatus est et opportunus, quum coagulari incipit, ac. veluti torporem colligere. Recte autem tribuitur honor ille Proserpinæ, qualis nulli uxori deorum, ut Ditis domina sit, quia ille spiritus plane omnia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone. Hunc autem spiritum æther ac vis cœlestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere atque sibi restituere contendit. Fax autem illa ætheris, sive tæda ardens in manu Cereris, proculdubio solem denotat, quia circa terræ ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen hæret, et manet ; cujus ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim, certissimum OVID., Metam., I, 80.

1

est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestri cohibendi alterum per constipationem sive obstructionem, qui est mera incarceratio et violentia; alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare protinus non festinat, sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jampridem a Cerere, cum face illa sua orbem terrarum peragrante, abducta fuisset. Spiritus enim qui subest metallis et mineralibus, compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum, de semestri consuetudine, non aliud est quam elegans descriptio dispertitionis anni; quum spiritus ille per terram perfusus, quoad res vegetabiles, mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea redeat. Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Pirithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat ut spiritus subtiliores qui ad terram in multis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et evehant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant, ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit.

(3) De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum chemistarum, si in nos hac ex parte irruant; quum illi ab eodem lapide suo, et auri montes, et restitutionem corporum naturalium, veluti a portis inferorum, promittant. Verum de chemica, atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabola parte hæc nostra sententia est. Nobis certe compertum

est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservationem atque instaurationem quadamtenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, quum virgulam istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocarunt. Auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est; insitivam, quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.

XXX. Metis, sive Consilium '.

(1) Narrant poëtæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, cujus nomen non obscure consilium significat; eam autem ex illo gravidam factam fuisse; quod quum ille sensisset, partum ejus nullo modo exspectasse, sed utique eam devorasse, unde et ipse prægnans factus sit; puerpuerium autem mirum fuisse: nam ex capite sive cerebro Palladem armatam peperisse.

(2) Hujus fabulæ monstrosæ et primo auditu insulsissimæ sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte scilicet reges se versus consilia sua gerere soleant, ut auctoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum augeatur et extollatur. Nam reges se cum consiliis suis vinculo veluti nuptiali copulare et conjungere, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt; idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant; verum, quum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, consilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex consilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a consilio elabo

1 Fabula hæc jam affertur inter Sermones fideles, in sermone XX, De Consilio. (Vide supra, p. 272, § 2.)

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »