Page images
PDF
EPUB

acquiescere; præsertim quum lucro jampridem majori ex iisdem assuevissent. Secundo, certis quibusdam hominibus commodandi mercatoribus notis, et non aliis quibuscumque hominibus, licentia concedatur. Hoc autem fiat, additis cautionibus quæ sequuntur. Sit proportio ( etiam hæc de qua loquimur), illâ paulo remissior quam antea solvere solebant: hoc pacto, universi, tam mercatores quam alii, reformatione hac recreabuntur. Princeps autem, sive respublica, exiguam aliquam summam percipiat, pro licentiis singulis; reliquum lucri, fœneratori cedat. Si enim lucrum fœneratoris leviter tantum minuatur, eum nullo modo a fœnore exercendo deterrebit : exempli gratia, si quis antea decem aut novem libras, pro sorte centum librarum, quotannis accipere solebat, is etiam octo potius libris contentus erit, quam fœneratorem exuet, aut certa cum incertis commutabit. Sint isti, quibus licentia scilicet conceditur, numero minime definiti; sed tamen ad urbes aliquas, et oppida quæ mercatura florent, restringantur : ita enim, prætextu licentiarum, opportunitatem non habebunt pecunias aliorum pro suis commodandi; nec novem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit; nemo siquidem pecunias suas procul a se mittere, aut in manus ignotas concredere, præoptabit.

XL. De Juventute et Senectute.

Juvenis annis poterit esse senex horis, si temporis jacturam non fecerit. Sed hoc raro contingit. Generaliter, juventus similis est primis cogitationibus, quæ secundis sapientia cedunt. Etenim inest cogitationibus juventus quædam, non minus quam ætatibus. Attamen inventio juvenum vivacior est, quam senum; atque imaginationes in mentes eorum illabuntur melius, et veluti divinius. Ingenia præfervida, et quæ cupiditatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad

po

res gerendas, donec meridiem ætatis suæ attigerint: ut videre est in Julio Cæsare et Septimio Severo, de quorum posteriore dictum est, Juventutem egit erroribus, imo furoribus, plenam; qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus. Sed ingenia sedata et composita etiam in juventute florere possint: cujus rei exempla cernuntur, in Augusto Cæsare, Cosmo duce Florentiæ, Gastono de Fois, et aliis nonnullis. Ex altera parte, calor et vivacitas, si in senectute inveniantur, temperamentum optimum constituunt ad negotia. Juvenes ad inveniendum magis idonei sunt quam ad judicandum, et exsecutione potius quam consiliis validi, et ad negotia nova melius adhibentur quam ad consueta. Etenim experientia senum, in iis quæ sub experientia corum cadunt, eos dirigit; sed in rebus novis, eos seducit. Errores juvenum negotia sæpenumero pessumdant ; verum errores senum non ultra fere procedunt, nisi ut plus fieri tuisset, aut citius. Juvenes in rebus gerendis et tractandis majora amplectuntur quam comprehendere valeant; plura movent quam componere rursus sciunt; ad fines advolant gradibus et mediis non bene pensitatis; præcepta quædam absurde persequuntur, in quæ casu inciderunt; extrema remedia a principio usque tentant; denique, quod errores conduplicat, errores agnoscere aut revocare detrectant, similes equis male domitis, qui nec se sistere, nec vertere volunt. Senes plus satis objiciunt; in consultationibus nimium morantur; pericula plusquam expedit reformidant; pœnitentia præpropera vacillant; atque negotia raro admodum ad periodum justam deducunt, sat putantes, mediocritate quadam successus frui. Bonum certe fuerit in negotiis mixturam adhibere et senum et juvenum: illud enim in præsens utile erit, ut virtutes utriusque ætatis defectus earum corrigant; utile etiam futuro, ut juvenes perdiscant, dum senes moderentur; postremo, accidentia externa melius com

præco

pescit, quia senes auctoritate, juvenes gratia et popularitate, pollent. At in moralibus, juventus fortasse primas tenebit, ut senectus in politicis. Ex Rabbinis quispiam, super textum illum, Juvenes vestri videbunt visiones, et senes vestri somniabunt somnia, sic infert: quod juvenes propiore ad se aditu Deus dignatur, quam senes; quia visio revelatio clarior et manifestior est, quam somnium. Et sane, quanto quis magis de mundo habet, tanto plus toxico ejus inficitur; tum senectus, potius in facultatibus intellectus, quam in virtutibus voluntatis et affectuum, proficit. Sunt qui in juventute admodum ces sunt, sed currentibus annis cito marcescunt, et deveniunt evanidi. Tales sunt, primo, qui ingenia nacti sunt fragilia, quorum acies facile retunditur : qualis fuit. Hermogenes rhetor, cujus libri subtilissimi sunt, verum ipse paulo post stupidus evasit. Secundum genus, eorum quibus naturales quædam facultates insunt, quæ magis juventutem decent quam senectutem: qualis est oratio fluens et luxuriosa, quæ in juvene laudatur, in sene non item; ita Cicero loquitur de Hortensio : Idem manebat, neque idem decebat. Tertium, corum qui sub initiis nimium efferuntur, et magnanimitate præditi sunt, supra quam ætas provectior ferre valeat ; qualis fuit Scipio Africanus, de quo Livius ita prædicat: Ultima primis cedebant 2.

XLI. De Pulchritudine.

(1) Virtus, instar gemmæ pretiosæ, optima est sine ornamentis inserta. Atque profecto eadem præstat in corpore decoro, licet non delicato, quodque adspectus dignitatem potius præ se ferat, quam pulchritudinem. Neque fere reperies eximie formosos virtutibus pollere, acsi natura in hoc magis incubuisset, ut non turpiter erraret, quam ut aliquid excellens produceret. Itaque conversationibus

In Bruto, c. 95, fin.

His similia Livius, lib. XXXVIII, cap. 53, sed non his prorsus verbis.

apti sunt, at excelsos spiritus non gerunt, et urbanitati potius student quam virtuti. Sed hoc in omnibus non tenet. Siquidem Augustus Cæsar, Titus Vespasianus, Philippus Pulcher rex Gallus, Edovardus Quartus rex Angliæ, Alcibiades Atheniensis, Ismaël Persa, viri prorsus magni fuerunt, et nihilominus perpulchri.

(2) In pulchritudine præfertur venustas colori, et decorus ac gratiosus oris et corporis motus ipsi venustati : ea præcipua pulchritudinis portio, quam pictura repræsentare non potest; imo nec effigies ipsa viva, primo adspectu. Non reperitur pulchritudo aliqua excellens, cui non insit aliquid minus conforme in compagine. Haud facile quis dixerit, utrum Apelles, aut Albertus Durerus, nugator major fuerit: quorum alter hominem secundum proportiones geometricas effingere voluit, alter, ex compluribus faciebus, optimas quasque partes desumendo, unam satagebat depingere excellentem. Tales (credo) effigies vix ulli placebunt, præterquam pictori ipsi. Non quin existimem elegantiorem faciem depingi a pictore posse quam unquam in vivis fuit; sed hoc ei contingere oportet ex felicitate quadam et casu ( veluti musicis sui cantus), non autem ex regulis artis. Videre est facies nonnullas, quarum partes singulæ examini si subjiciantur, vix unam reperies quam separatim probes; quæ tamen in consortio satis placent. Quod si verum sit, pulchritudinem præcipuam sitam esse in motu decoro, mirum sane non est si provectiores ætate aliquando videantur junioribus amabiliores, secundum illud Euripidis, Pulchrorum autumnus pulcher: etenim fieri non potest, ut juvenis per omnia decus tueatur, nisi forte juventutem ipsam ad supplementum decoris assumas. Pulchritudo est instar fructus horarii, qui facile corrumpitur, nec diu durat; atque sæpe juventutem inducit dissolutam, senectutem autem sero pœnitentem; attamen, si bene collocetur, virtutes splendere facit, vitia erubescere.

XLII. De Deformitate.

(1)Deformes naturam fere ulciscuntur: sicut enim natura minus illis propitia fuit, ita et illi naturæ vicissim adversi; quum sint plerique ipsorum (ut loquitur Scriptura) sine affectione naturali. Est proculdubio consensus inter animam et corpus; atque natura, ubi peccat in uno, periclitatur in altero. Sed quia in fabrica animæ conceditur homini electio, in fabrica corporis imponitur necessitas; astra inclinationis naturalis obscurantur nonnunquam a sole virtutis et disciplinæ. Consentaneum itaque fuerit de deformitate dicere, non ut signo, quod quandoque fallit; sed ut causa, quæ perraro effectu destituitur.

(2) Quicumque in persona sua aliquid habet quod contemptum inducit, perpetuum habet in se stimulum, quo a contemptu se vindicet: itaque deformes semper audacissimi; in principio, veluti in defensione sua, ut pote qui contemptui exponuntur; sed processu temporis, ex habitu acquisito. Iterum, deformitas industriam acuit; ejus generis industriam, ut aliorum defectus et infirmitates sedulo rimentur, unde habeant quod rependant. Præterea, in potentioribus, suspiciones et zelotypiam versus eos exstinguit, veluti homines quos tuto despicere liceat ; competitores autem et æmulos consopit, utpote nihil suspicantes de promotione eorum ad honores, donec ipsos in possessione honorum videant. Adeo ut, si rem diligenter introspicias, in magnis ingeniis, deformitas adscensum ad honores patefacit. Reges, antiquis temporibus (atque hodie etiam in imperiis nonnullis), eunuchorum fidei magnopere inniti solebant: qui enim erga omnes invidi sunt, uni magis fidi sunt et obnoxii. Attamen fidem illis adhibebant potius ut rimatoribus bonis et susurronibus, quam aut magistratibus aut ministris publicis. Similis etiam est ratio deformium.

(3) Manet illa regula, quam antea posuimus: deformes, si animosi sint, a derisu et ignominia liberare se gna

BACON, T. III.

22

« PreviousContinue »