Page images
PDF
EPUB

de bellis quæ præsentes ipsi confecerant, tanquam peculiarem, reservarunt; vestimenta autem solummodo, et insignia triumphalia, aliis ducibus indulserunt.

(14) Veruin, ut sermones hos claudamus, Nemo est (ut testatur Sacra Scriptura) qui, sollicite cogitando, potest apponere ad staturam suam cubitum unum: in pusillo scilicet corporis humani modulo; cæterum, in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica, imperium amplificare et fines proferre, reges penes et dominantes est. Nam prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales jam proposuimus, et alias his similes, posteris et seculis futuris magnitudinis sementem fecerunt. Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res fortunæ plerumque committitur.

XXX. De Regimine Valetudinis.

(1) In regimine valetudinis, invenire est quamdam prudentiam, ultra regulas medicinæ : observatio cujusque propria eorum quæ nocent, eorum quæ juvant, optima est medicina ad sanitatem tuendam. Verum tutius est concludere : Hoc sensi mihinocuisse, ergo eo non utar, quam isto modo: Hoc, quod sensi, minime offendit, ergo eo uti licet. Etenim vigorjuventutis excessus plurimos tegit, qui tamen in senectute tandem velut debita exigentur. Considera ætatem ingruentem, neque confide eadem perpetuo continuare: non enim bellum indicendum senectuti.

(2) Cave a subita aliqua mutatione in regiminis parte quapiam principali; quod si necessitas urgeat, cætera ad eam mutationem accommoda; secretum enim est et naturale et politicum: Tutius est multa mutare, quam unum magnum. Examini tamen subjicias consuetudines tuas, diætæ, somni, exercitationis, vestium, mansionis, et similium; et si quid nocumento esse judices, experire illud paulatim exuere; ita tamen, ut, si ex mutatione nocumenti aliquid

perceperis, ad consueta redeas: difficile enim distinguere inter ea quæ toto genere sunt salubria, et ea quæ corporis tui unici constitutioni conveniunt.

(3) Vacuo animo esse et hilari ad horas cibi, somni, et exercitationis, est ex optimis præceptis ad prolongandam vitam. Quatenus ad animi passiones et studia, devita invidiam, metus anxios, iram intus cohibitam, subtiles et nodosas disquisitiones, gaudia et exhilarationes immodicas, tristitiam alte pressam et non communicatam. Amplectere spes; lætitiam potius quam gaudium; delectationum varietatem magis quam satietatem ; admirationem, et propterea novitates; studia quæ animum replent splendidis et illustribus objectis, veluti, historias, fabulas, peragrationes naturæ.

(4) Medicationem si omnino fugias, valetudine utens bona, corpori ingratior accedet quum necessitas ingruerit. Eidem si nimium assuescas, detrahet de viribus et efficacia ejus, quando morbus advenerit. Probo potius diætas quasdam ad certa tempora, quam usum medicamentorum frequentem; nisi jampridem transierit in consuetudinem: diætæ enim hujusmodi alterant corpus magis, perturbant minus. Ne contemnas accidens aliquod in corpore tuo novum et insuetum, sed consilium medicorum circa illud adhibe. Dum ægrotas, valetudinem tuam cura maxime; dum vales, corpore tuo utere, nec sis nimis delicatus : qui enim, dum valet, corpori tolerantiam imperat, morbis compluribus, qui scilicet non sunt acuti, diæta sola, et corporis regimine paulo exquisitiore curari possit, absque multa medicatione. Celsus monitum illud suum nunquam parturiisset ut medicus, nisi una fuisset vir prudens: in præceptis dat, tanquam arcanum tuendæ valetudinis et prolongandæ vitæ, ut quis contraria alternet et subinde mutet, sed cum inclinatione in extremum benignius. Nempe, victu utere parciore et pleniore, sed pleniore sæpius; vigiliis et somno largiori insuescas, sed somno magis; quietem et motum sive exerci

in

tium repetas, sed frequentius motum; et similia. Ita enim natura simul et fovebitur, et robur acquiret.

(5) Ex medicis aliqui erga ægrum et ejus desideria tam sunt indulgentes, ut morbi curam legitimam non urgeant; alii contra, tam regulares et rigidi in procedendo secundum artem, circa curam morbi, ut ægri conditionem et naturam non satis respiciant. Medicum elige temperaturæ mediæ; vel si hoc ad votum in uno aliquo medico non cesserit, adhibe ex utroque genere unum; atque meinor sis advocare medicum corporis tui gnarum non minus quam in arte sua spectatum.

XXXI. De Suspicione.

Suspiciones, inter cogitationes, sunt ut inter aves vespertiliones: nunquam volitant nisi luce crepera. Reprimendæ certe sunt, aut saltem caute custodiendæ : mentem enim obnubilant, amicos alienant, et negotia interpellant; ita ut nec alacriter nec constanter peragi possint. Reges inclinant ad tyrannidem, maritos ad zelotypiam, etiam prudentes ad animi vacillationem et melancholiam, Sunt autem suspiciones, defectus, non tam cordis, quam cerebri: locum enim reperiunt etiam in fortissimis animis; exemplo esse poterit Henricus septimus, rex Angliæ, quo non fuit alter suspicacior, nec tamen animosior. In ejusmodi vero temperatura minus nocent: plerumque enim non admittuntur, nisi prius discutiantur, utrum probabiles sint, annon. Verum in meticulosis ingeniis nimio plus prævalent. Nihil certe æque facit hominem multa suspicari, ac parum scire. Itaque rectissime adhibetur remedium ad suspiciones, ut quis inquisitionem urgeat. Fumo enim et tenebris aluntur suspiciones. Quid sibi tandem volunt homines? Existimantne cunctos quorum opera utuntur, et quibuscum versantur, angelos esse, aut sanctos? Nesciuntne, illos ad suos

proprios fines adspirare, et unumquemque proximiorem esse sibi quam alteri? Nullus itaque est modus moderandis suspicionibus aptior, quam remedia parare, ac si suspiciones essent veræ; iis vero fræna injicere, ac si essent falsæ. Eatenus enim suspiciones usui esse poterunt, ut ita nos comparemus, ut, quamvis verum foret quod suspicamur, nocere tamen non possit. Suspiciones quas ex se mens colligit, nil sunt nisi inanes bombi; quæ vero externo artificio aluntur, animisque hominum instillantur susurronum et famigeratorum sermonibus, aculeos habent. Optima certe ratio expediendi nos ex impedita hac suspicionum sylva, est libera quædam et aperta illarum declaratio apud eos quos suspectos habemus: hinc enim fieri non potest, quin plus cognoscamus utrum veræ sint, necne, quam antea. Hoc simul reddet eum quem suspectum habemus, cautum magis et circumspectum, ne novam præbeat suspicionis ansam. Sed hoc fieri non oportet cum hominibus pravæ indolis et degeneris: hi enim, ubi semel se suspectos sentiant, fideles postmodum nunquam evadent. Diverbium habetur apud Italos, Sospetto licenzia fede, quasi suspicio fidei missionem daret; quum potius fidem accendere deberet, ut se ipsam liberaret.

XXXII. De Discursu Sermonum.

(1) Sunt qui in sermonibus affectant potius ingenii laudem, qua in quamcumque partem disputare possint, quam judicii in veritate enucleanda: ac si laudabile esset, invenire quid dici possit, non quid taceri debeat. Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata, in quibus luxuriantur, cætera steriles et jejuni; quod penuriæ genus plerumque tædio afficit, et, quamprimum notam subierit, in ridiculum evadit. Pars serinonis honoratior hæc est: ansam sermonis præbere, et rursus eidem moderari, ac ad alia transire: tunc enim quis cho

ream ducit. Bonum sane, in conversatione et colloquiis familiaribus, subinde variare, et sermones circa res præsentes cum disputationibus, narrationes cum argumentis, quæstiones cum positivis, jocosa cum seriis, immiscere: satietatem siquidem et fastidium parit, in aliquo subjecto diutius hærere. Quantum ad jocos, sunt quædam quæ a joco, veluti privilegio, eximi debent: religio, negotia reipublicæ, personæ sublimes, privatorum negotia majoris momenti, denique casus omnis miserabilis. Nonnullos tamen reperies, quibus ingenia sua obdormiscere videbuntur, nisi acutum aliquem et mordacem sarcasmum in quempiam contorserint. Ille habitus omnino coërcendus :

Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris 1.

In summa, discrimen servandum inter salsa et amara. Certe qui satyricam amplectitur venam, sicut aliis metum injicit ab ingenio suo, ita ab aliorum memoria metuere debet.

Qui interrogat multum, et addiscet multa, et placebit in multis; præsertim si quæstiones suas ad captum et peritiam respondentis adaptet: siquidem occasionem ei præbebit scientiam suam ostentandi, ipse autem novis continuo scientiæ augmentis dotabitur. Molestæ autem ne sint quæstiones: id examinatori convenit. Etiam qui sermonis familiaris dignitatem tueri cupit, aliis vices loquendi relinquat. Quin, et si qui adsint qui dominari in sermonibus et tempus universum occupare studeant, illos arte quadam abrumpere sciat, et alios ad loquendum inducere; sicut tibicines moderari solent saltantibus. Scientiam si quandoque dissimules eorum quæ scire existimaris, putaberis aliàs ca scire quæ nescis.

(3) Sermo alicujus de se ipso rarus esse debet, et cum judicio. Novi quemdam cui sæpe in ore erat per ironiam: Oportet hunc egregie sapientem esse, ita multa

1 OVID., Metam., II, 127.

« PreviousContinue »