Page images
PDF
EPUB

deret; sed negotium ad se retrahant, et palam omnibus faciant, decreta et ordinationes ultimas (quæ, quoniam cum prudentia et potestate exeunt, assimilantur Palladi armata) a se ipsis emanare; neque solum ab auctoritate sua, verum etiam (quo magis existimationem suam evehant) ab ingenio et auctoritate propria provenire.

(3) Dicamus jam de incommodis consilii, et de ipsorum remediis. Incommoda quæ se produnt in consilio utendo et adhibendo sunt tria: primo, quod hæc res negotia minus reddat secreta; secundo, quod derogare videatur de auctoritate principum, ac si minus ex se penderent; tertio, quod subsit periculum a consiliis infidelibus, quæ tendant potius in commodum consulentis, quam principis ipsius. Ad quæ mala evitanda, doctrina quorumdam ex Italis, et practica apud Gallos, temporibus quorumdam regum, introduxit consilia interiora, quæ vulgo vocantur cabinetti: remedium sane morbo deterius.

(4) Quantum ad occultationem consiliorum, non tenentur principes omnia cum omnibus consiliariis communicare; sed tam personas, quam negotia, cum delectu excerpere possunt. Neque necesse est principi, qui deliberat quid sit agendum, simul detegere quid in animo habeat statuere. Verum caveant principes, ne propalationis negotiorum suorum ipsi in causa sint. Quatenus vero ad consilia, quos diximus cabinettos, in illos diverbium illud competit: Plenus rimarum sum. Futilis quispiam qui gloriæ sibi duxerit arcana nosse et retegere, plus nocebit quam complures qui bene norunt officii sui esse eadem reticere. Verum est, intervenire negotia quædam ejus generis, quæ occultationem summam requirunt, qualis non facile ultra notitiam unius aut duorum, præter ipsum regem, excedet; neque improspere cedere solent istiusmodi consilia nam, præterquam quod secreta sint, procedunt plerumque constanter, et uno quasi spiritu reguntur, absque contentione. Sed tum demum hoc recte.

:

BACON. T. III.

18

cedet, si rex prudens sit, et proprio marte validus, et simul consiliarii illi sint sagaces, et ante omnia finibus, quos sibi proponit rex, fidi. Id quod contigit Henrico septimo Angliæ regi; qui arcana sua majoris momenti duobus tantummodo consiliariis impertiebatur, Mortono et Foxo.

(5) Quantum ad auctoritatem minuendam, fabula remedium monstrat. Imo majestas regum exaltatur potius, quam deprimitur, quum in cathedra consilii sedeant. Neque unquam invenire est principem auctoritate sua imminutum per consilium suum; nisi forte ubi obtigerit potentia nimia in uno aliquo consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diversos: quæ duo mala cito deprehenduntur et sanantur.

(6) Quantum ad postremum incommodum, consiliarios nimirum in consilio dando suæ rei prospecturos, non domini; minime dubium est, Scripturam illam, Non inveniet fidem super terram, intelligi debere de natura temporum, minime de personis singulis. Reperiuntur siquidem viri, fideles, sinceri, candidi, et veraces; minime vafri aut involuti. Adsciscant sibi principes, ante omnia, ingenia talia. Præterea consiliarii raro ita inter se uniuntur, quin alius super alium excubias agat; adeo ut, si quis consilia det factiosa, aut ad privatos fines collimantia, celeriter hoc ad aures principis deveniat. Remedium autem præstantissimum fuerit, si reges dent operam ut consiliarios suos pernoscant, quemadmodum illi, ut principem :

Principis est virtus maxima nosse suos1.

Contra vero, consiliarios non decet nimios esse rimatores in personam principis sui. Vera enim consiliarii constitutio hæc, ut peritior sit in negotiis principis, quam in moribus ejus. Sic enim verisimile fiet, eum consilium potius recta directurum, quam se principi accommodaturum,

4 MART., VIII, 15, 8.

quo complaceat. Principibus etiam hoc magno usui esse possit, si opiniones et vota consiliariorum suorum, et divisim, et conjunctim, recipiant. Etenim opinio in secreto prolata, liberior multo est ; sed illa quæ coram aliis, gravior. Nam in privato, quisque propriis affectibus plus inservit; in consortio, aliorum affectibus magis obnoxius est. Itaque neutrum omittendum, atque ab inferioribus, in privato potius, ut libertati consulatur; a grandioribus, in consortio potius, ut modestius sententiam ferant. Nil prodest, si principes de rebus deliberent, nisi diligenter quoque deliberent de personis : etenim res omnes, tanquam imagines mortuæ; vita autem actionis, in delectu personarum potissimum consistit. Neque sufficit, de personis deliberare secundum genera, veluti in idea quadam, aut descriptione mathematica, qualis videlicet character et conditio personæ esse debeat; etenim errores maximi interveniunt, et judicii libra maxime versatur in delectu individuorum. Illud quoque memoria tenendum : optimi consiliarii mortui; libri veritati non parcunt, quum consiliarii vivi forte in adulationem lapsuri sint. Utile itaque fuerit, libros multum revolvere, præsertim eorum auctorum qui et ipsi gubernacula rerum tractarunt.

(7) Consilia, hac ætate, in locis plurimis nihil aliud fere sunt, quam congressus, et colloquia familiaria; ubi res potius sermonibus jactentur, quam debitis argumentis trutinentur. Atque plerumque præcipitanter nimis ad decretum vel actum consilii properatur. Satius esset, si in majoris momenti negotiis res uno die deliberanda proponeretur, altero tractaretur: In nocte consilium. Id certe præstitum est in tractatu unionis, inter delegatos Angliæ et Scotiæ; qui conventus regulariter, et optimo ordine, processit. Ad petitiones autem privatas, dies aliquos præfigi probo: nam et supplicantibus tempora certa indicant, quibus commodius se applicent; et solemniores conventus exonerant, ut possint hoc agere. In delectu deputato

rum, qui negotia ad consilium informandum præparent, præstat eos eligere, qui æqui sint, et in neutram partem propendeant, quam æquitatem quamdam creare, introducendo aliquos qui utrique parti sedulo faveant. Probo etiam delegationes, non tantum temporaneas, aut e re nata; sed etiam continuatas, et perpetuas: exempli gratia, quæ curent separatim commercia, ærarium, bellum, gratias, gravamina, provincias particulares. Sane, ubi in usu sunt consilia subordinata diversa, atque unicum tantum superius consilium (ut fit in Hispania), nihil aliud fere sunt ejusmodi consilia, quam deputationes (quales diximus) perpetuæ, nisi quod majore auctoritate polleant. Si casus postulet, ut informetur consilium ab hominibus alicujus muneris aut professionis particularis (veluti jurisperitis, nauticis, excusoribus nummorum, mercatoribus, artificibus, et similibus), audiantur illi primo coram delegatis; et postea, prout occasio postulat, coram consilio. Neque permittantur venire catervatim, aut more tribunitio se gerere: hoc enim foret, clamoribus consilium fatigare, non informationem, ut decet, exhibere. Mensa oblonga, et rursus quadrata, sive sedes ad parietes cameræ consilii, videri possunt formalia tantum; sed sunt profecto realia nam ad mensam oblongam, pauci, qui prioribus locis sedent, res quasi soli transigunt; verum in aliis, quas diximus, figuris, major usus consiliariorum qui inferius sedent. Rex, quum præsidet ipse in consilio, caveat ne sententiam suam citius, quam par est, declaret : hoc si fecerit, consiliarii se ad nutum ejus applicabunt; et loco consilii liberi, canticum ei occinent Placebo.

XXI. De Mora.

Fortuna foro rerum venalium similis est; ubi sæpe, si paululum exspectare poteris, minuetur pretium. Rursus, aliquando Sybillæ licitationibus assimilatur; quæ primo plenas offert merces, mox partes aliquas consumens,

integrum tamen pretium postulat. Nam Occasio (ut in trito habetur carmine) occipitium nobis obvertit calvum, postquam capillorum in fronte copiam fecit non arripientibus; vel saltem utris ansam præbet primo accipiendam, dein ventrem, qui difficilius comprehenditur. Nusquam certe major apparet sapientia, quam in tempestivis negotiorum auspiciis, principiisque eligendis : non jam levia sunt pericula, si levia videantur ; et plura pericula fefellerunt, quam vim intulerunt. Quinimo satius est quibusdam periculis quasi media via occurrere, quam eorum motus et appropinquationem perpetuo inquirere, et observare. Qui enim nimium invigilat, interdum dormitat. E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna, horizonti proxima, hostium terga irradiabat), atque ita ante tempus tela emittere; aut pericula, præmature obviando, accersere ; alterum est extremum. Nam opportunitatis maturitas, vel immaturitas, est (ut antea diximus) ad amussim examinanda. Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus vero Briareo cum centum manibus suis, committere: primum scilicet invigilare, postea accelerare. Etenim Orci galea, quæ politicum vere reddit invisibilem, est consiliorum occultatio et expeditionum celeritas. Quum enim ad exsecutionem ventum sit, nulla occultatio celeritati est æquiparanda; more globuli e tormento emissi, qui tam velociter pertransit, ut ipsam oculorum aciem antevertat.

XXII. De Astutia.

(1) Per astutiam intelligimus sinistram quamdam et obliquam prudentiam. Et pro certo est, multum interesse inter astutum et prudentem; non solum quatenus ad probitatem, sed etiam quatenus ad mentis vires. Sunt qui chartas pictas artificio quodam miscere sciunt, qui tamen periti lusores non sunt; sunt itidem nonnulli,

« PreviousContinue »