Page images
PDF
EPUB

prudentiam circa principum negotia tractanda, in hoc potissimum versari, ut conquirantur magis et aptentur remedia et subterfugia malorum et periculorum, quum ingruerint; quam ut prudentia solida et constanti depellantur et submoveantur, antequam impendeant. Verum hoc nihil aliud est, quam in agone cum fortuna experiri. Caveant autem homines, ne obdormiscant circa turbarum materias primas, et inchoamenta: nemo siquidem scintillam, incendium parituram, prohibere potest; nec regiones metiri, unde eruptura sit. In principum negotiis interveniunt proculdubio multæ difficultates et impedimenta; at sæpenumero maxima impedimenta sunt principum ipsorum affectus et mores. Etenim principibus frequenter accidit, ut contradictoria plane appetant; sicut recte Tacitus : Sunt plerumque regum voluntates vehementes, et inter se contrariæ. At potentiæ nimiæ solœcismus est, credere se posse finem rei pro arbitrio assequi; neque tamen media procurare.

(4) Regibus intercedit negotium cum nationibus vicinis, cum uxoribus propriis, cum liberis suis, cum prælatis et clero, cum proceribus regni, cum nobilibus secundæ classis sive generosis, cum mercatoribus suis, cum plebe regni, cum militibus suis. Atque a singulis horum impendent pericula, nisi adhibeatur cura.

(5) Quod ad vicinos attinet, præscribi non potest regula aliqua certa cautionis, propter occasionum varietatem; unica excepta, quæ semper tenet. Ea est ut principes huic rei perpetuo invigilent, ne quis ex vicinis in tantum excrescat (vel novis territorii augmentis, vel commercium ad se trahendo, vel propius accedendo, et similibus), quo majorem nanciscatur lædendi potestatem, quam antea habuerat. Sane durante triumviratu illo regum (Henrico octavo Anglo, Francisco primo Gallo, et Carolo quinto Hispano), ea viguit inter ipsos diligentia, ut nemo trium vel palmam terræ acquirere potuisset, quin reliqui duo sta

tim rem ad æquilibrium deducerent; neque pacem fœnore redimere sustinerent. Idemque præstabat fœdus illud (cui Guicciardinus securitatem Italiæ attribuit), ictum inter Ferdinandum regem Neapolitanum, Lorenzium de Medicis, et Ludovicum Sforzam, principes, alterum Florentiæ, alterum Mediolani. Neque recipienda est opinio quorumdam ex scholasticis: Bellum juste suscipi non posse, nisi ob injuriam aut provocationem præcedentem; siquidem justus metus imminentis periculi, etsi violentia aliqua non præcesserit, proculdubio belli causa est competens et legitima.

(6) Quantum ad uxores, exstant exempla ejus generis crudelia et atrocia. Livia, infamis ob veneficium Augusti. Roxolana, uxor Solymanni, perniciem intulit Mustapha celeberrimo illi principi; atque aliàs successionem et domum mariti sui perturbavit. Edwardi secundi regis Angliæ uxor operam præbuit præcipuam in mariti sui de regno deturbatione, et nece. Hoc genus periculi maxime timendum, quum reginæ liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt.

(7) Quantum ad liberos, ab iis etiam ortæ tragœdiæ plurimæ. Atque generaliter, suspiciones arrepta a patribus in filios suos infaustæ exstiterunt. Mustaphæ (quem antea nominavimus) cædes stirpi Solymanni adeo fatalis fuit, ut successio sultanorum usque in hodiernum diem, pro suspecto habeatur, velut sanguinis ementiti, quia Selymus secundus putabatur supposititius. Cædes etiam Crispi, principis summæ spei, inflicta per patrem suum Constantinum magnum, similiter ejus familiæ fatalis fuit : siquidem tam Constantinus, quam Constans, filii ejus, violenta morte perierunt; et Constantius, qui ex filiis ejus superstes fuit, decessit sane ex morbo, sed non nisi quum Julianus contra eum arma cepisset. Cædes similiter Demetrii, Philippi secundi Macedonis filii, vertit se in patrem, qui mortuus est ex moerore et pœnitentia. Complura sunt

ejusmodi exempla ; verum pauca, aut nulla, ubi patres aliquid boni ex ejusmodi diffidentiis perceperunt, præterquam quum filii bellum aperte patribus intulerunt, ut fecit Selymus primus adversus Bajazetem patrem suum, et tres filii Henrici secundi, regis Angliæ.

(8) Quantum ad prælatos, ab illis etiam, si potentes fuerint et superbi, periculum ingruit: ut contigit temporibus Anselmi, et Thomæ Becketti, archi-episcoporum Cantuariæ, quorum baculi pastorales cum regis gladio concertarunt; licet res illis fuerit cum regibus animosis et fastuosis, Gulielmo Rufo, Henrico primo, et Henrico secundo. At periculum hujusmodi a prælatis non est magnopere pertimescendum, nisi ubi clerus ab auctoritate et jurisdictione principatus externi pendet; aut etiam ubi ecclesiastici eliguntur a populo, non autem a rege, vel patronis ecclesiarum.

(9) Quantum ad proceres, sunt illi certe cohibendi, et tanquam in justa distantia a solio regali continendi; verum depressio ipsorum poterit regem fortasse ipsum magis absolutum reddere, sed interim minus tutum, et minus efficacem ad ea, quæ cupit, perficienda. Hoc notavi in historia mea regni Henrici septimi, qui nobiles suos perpetuo deprimebat: unde factum, ut tempora ejus difficultatibus et turbis plena essent. Nobiles enim, etsi in fide et officio versus eum manserint, attamen minime cum eo cooperabantur in negotiis suis; ita ut ipse fere omnia solus sustineret.

(10) Quatenus ad nobiles secundæ classis, parum periculi ab illis manare potest, quum sint corpus dispersum. Poterunt illi quidem nonnunquam grandia loqui, sed non multum nocere. Quinimo fovendi sunt, tanquam qui potentiam nobilitatis superioris optime temperent, ne immodice excrescat; atque rursus, quum populi gubernacula immediate tractent, motus populares optime compescunt. (11) Quod ad mercatores, sunt illi instar venæ portæ :

qui nisi floruerint, potest quidem regnum aliquod artus habere robustos, sed venas vacuas, et habitum corporis macrum. Vectigalia et portoria immodica raro regis reditus adaugent. Etenim quod in partibus lucretur, in summa deperdit, commercii quanto diminuto.

(12) Quantum ad plebem, ab iis raro creatur periculum, nisi habeant ductores potentes et populares; aut si introducas mutationem in religione, vel in consuetudinibus antiquis, vel in gravaminibus tributorum, vel in aliis, quæ victum eorum decurtant.

(13) Quantum denique ad milites, periculosissima res est, si in corpus unum cogantur, vel exercitus, vel præsidiorum; et donativis insuescant : cujus clarissima cernimus exempla, in janizariis et prætorianis. Verum militum conscriptio, et ad arma tractanda instructio, et in locis diversis, et sub diversis ducibus, et sine donativis, res sunt utiles, et salubres, et sine periculo.

(14) Principes corporibus cœlestibus similes, quæ tempora felicia, aut infelicia, in fluxu suo producunt; quæque veneratione multa gaudent, requie nulla. Omnia circa reges præcepta duobus illis monitis clauduntur: Memento quod es homo; et, Memento quod es Deus, seu Vice-dei: quorum alterum pertinet ad potestatem eorum coercendam, alterum ad voluntatem regendam.

XX. De Consilio.

(1) Summa quæ intercedit inter homines fides, est illa consilium impertiendi. Etenim in alio quovis fidei genere, partes tantum vitæ aliis commendamus, terras, bona, liberos, existimationem, et alia negotia particularia; verum iis quos nobis consiliarios adhibemus, omnia mandamus. Quanto magis, qui partes consiliariorum præstant, ad omnem integritatem et sinceritatem adstringuntur. Principes vel prudentissimi nullo modo in diminutionem auctoritatis accipiant, si consilio virorum selectorum

utantur. Quin et Deus ipse consilio non vacat; sed inter nomina magna Filii sui benedicti ponit, ut consiliarius vocetur. Salomonis certe pronuntiatum tale: In consilio stabilitas. Res humanæ proculdubio, aut primam, aut secundam agitationem subibunt : si minus consultationum argumentis jactentur, certe fluctibus fortunæ jactabuntur, plenæque evadent inconstantiæ et mutationum, modo texendæ, modo retexendæ, instar vacillationum hominis ebri. Sane filius Salomonis vim consilii expertus est, quemadmodum pater ejus necessitatem et usum vidit. Etenim regnum Deo dilectum primo laceratum et fractum est consilio pravo. Cui quidem consilio inustæ sunt, ut nobis sint documento, notæ illæ duæ, per quas consilia prava in perpetuum dignoscantur: una, quod fuerit consilium juvenile quoad personas; altera, quod fuerit violentum quoad subjectum.

in

[ocr errors]

(2) Sapientia veterum in parabola adumbravit tam unionem et insolubilem conjunctionem consilii cum regibus, quam prudentem et politicum usum ejusdem per reges adhibendum alterum in eo, quod Jovem, narrant, Metim (quæ vox consilium significat) in uxorem duxisse, quo innuunt, consilium imperio sponsæ loco esse; alterum in eo quod sequitur: quod hujusmodi commentum est. Tradunt, postquam Metis nupta fuisset Jovi, eam gravidam ex illo factam ; Jovem autem non sustinuisse donec pareret, sed eam devorasse; unde ipsum quoque gravidum factum, et Palladem armatam ex capite suo edidisse. Quæ fabula portentosa arcanum imperii involvit, hoc nimirum, ad quem modum reges erga Consilium suum sanctius se gerere debeant: primum, ut res deliberandas illis committant, quod est veluti prima conceptio; secundo, quum elaboratæ et efformatæ fuerint, veluti in utero consilii sui, atque maturuerint, et partui vicinæ sint, tum demum non permittant amplius consilio suo ut decretum perficiant, ac si res ex eorum auctoritate pen

« PreviousContinue »