Page images
PDF
EPUB

cujusdam, rostri oblongi, fauces, inserto baculo, diduxisset. (2) Neque tamen erroribus suis vacat bonitatis hæc et charitatis virtus. Nequam apud Italos jactatur proverbium: Tanto buon che val niente, adeo bonus ut ad nihil bonus. Neque subveritus est Nicolaus Macchiavellus litteris concredere, idque disertis fere verbis: Fidem christianam homines probos et innocentes, in prædam tyrannorum iniquitati dedisse. Quod ideo pronuntiavit, quia nulla usquam lex, nulla secta aut opinio, tam in immensum extulit bonitatem, quam religio christiana. Quo melius itaque extra scandali adeoque periculi ictum et minas tuti consistamus, operæ pretium erit nosse errores, qui nos a recto tam insignis habitus tramite transversos agant. Ita aliorum bono studeas, ne te illorum interea aut vultibus, aut voluntatibus, mancipio dedas illud enim facilitatis atque mollitiei indicium est, quæ honestam mentem in vincula captivam abducit ; neque projicias Æsopi gallo gemmam, cui gratius et felicius cederet granum hordei. Dei exemplum in hac re pro præcepto tibi sit : ille pluvia sua rigat, sole suo irradiat, justos juxta ac injustos; non tamen omnes ex æquo aut opum imbre compluit, aut honorum, virtutumve splendore, illustrat. Communia quidem beneficia cuivis sunt communicanda; peculiaria vero paucis, et cum delectu. Cave autem, ne, dum effigiem sculpas, archetypum destruas. Theologia quippe amorem nostri ipsius pro archetypo statuit, amorem proximi pro imitamento. Vende omne quod habes, atque elargire pauperibus, et sequere me; at noli omne, quod habes, vendere, nisi venias et sequaris me: hoc est, nisi ejusmodi vitæ institutum ingrediaris, in quo, æque ex parvis opibus ac ex magnis, poteris aliis benefacere. Secus, dum rivos alis, fontem exhauris.

(3) Neque interea habitus tantum bonitatis reperitur ad rectæ rationis normam applicatus, sed etiam in quibusdam hominibus reperitur indoles naturalis ad eam

propensa; uti e contra in aliis naturalis quædam malignitas. Sunt enim qui ex ingenii proprii instinctu aversentur aliorum bonum. Et levius quidem malignitatis genus in morositatem cedit, aut perversitatem, aut præcipitem opponendi et se in singulis difficilem præbendi libidinem, et similia; gravius tamen illud, atque altius, ad invidiam producitur meramque malitiam. Hujusmodi homines in alienis calamitatibus fere florent, easque semper aggravant : non digni certe, qui conferantur canibus illis, qui Lazari delingebant ulcera; sed muscis, quæ cruda quæque et excoriata infestant. Non paucos reperias misanthropos, quibus volupe est deducere homines ad suspendii ramum, neque tamen arborem habent in hortis suis, qualem Timon habuit. Ingenia ita disposita, non injuria vocare licet bumanæ naturæ vomicas, et carcinomata. Sunt tamen hæc ligna accommodatissima, e quibus fiant Mercurii politici, similia lignis incurvis, quæ bene navigiis exstruendis conveniunt, jactationi destinatis, non autem ædibus, quæ immotæ manent.

(4) Partes autem, et indicia bonitatis sunt plurima. Si quis se erga hospites et peregrinos benignum humanumque præbeat, arguit se mundi civem, sibique cor esse, non instar insulæ, cæteris terris avulsæ, sed continentis, quæ illis conjungitur; si compatiatur afflictis, nobilitat sua præcordia, quæ, non secus atque celebrata illa arbor, per sua vulnera balsamum exsudat. Si facilis offensas remiserit, et delictorum gratiam fecerit, mentem indicat in alto positam esse, supra injuriarum jactum et tela. Si pro modicis beneficiis gratum se exhibeat, argumento est, pluris se æstimare hominum animos, quam sarcinas. Supra omnia, si supremum illud sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consequutus, ut devoveat se, atque anathematizet a Christo, propter salutem fratrum, indicio est, proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.

XIV. De Nobilitate.

(1) De nobilitate primum agamus, ut est portio reipublicæ ; deinde, ut est conditio hominum particularium. Monarchia, in qua nulli prorsus nobiles, semper pura est et absoluta tyrannis: cujusmodi est imperium Turcicum. Dignitatem enim regalem diluit nobilitas, et vulgi oculos a prosapia regia aliquantulum avocat. In democratia vero, proceres interdum non desiderantur; imo status ille popularis multo pacatior est, atque minus factionibus et turbis obnoxius, ubi non sunt stirpes nobilium : illic enim in res ipsas oculi hominum conjiciuntur, non in personas; vel si omnino in personas, id fit tanquam in maxime idoneis rebus gerendis, minime vero ut ratio habeatur insignium aut imaginum. Helvetiorum rempublicam satis florentem videmus, licet religionis pagorumque diversitas obstare videatur. Utilitas enim apud illos valet, non dignitas. Illa gubernandi forma qua Confœderatæ Belgarum Provinciæ utuntur, certe eminet: ubi enim paritas admittitur, ibi et consilia ineuntur æquabilius, et tributa penduntur alacrius. Nobilium potentia et auctoritas in monarchia, principi ipsi impertit splendorem, sed potestatem imminuit; populi vero animos auget, fortunas illorum deprimit. Bene se res habet, quum nobiles non sint potentiores quam aut imperii aut justitiæ ratio postulat; in eo tamen dignitatis gradu sustineantur, ut insolentia popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem majestatem se effundat. Rursus, numerosa nobilitas, quæ plerumque minus potens est, Statum prorsus depauperat : hinc enim profusæ expensæ; atque insuper, quum necesse sit, tractu temporis, complures ex nobilibus indigos fieri, sequitur divortium quoddam, sive malum temperamentum, inter honores et pecunias.

(2) Quod vero ad nobilitatem spectat in personis par

ticularibus : venerationem certe habet, videre castellum, aut ædificium antiquum, quod nulla ruina invasit; aut etiam annosam et proceram arborem solidam et integram; quanto magis intueri antiquam nobilem prosapiam a fluctibus et procellis temporis illæsam! Nobilitas enim nova, regiæ potentiæ opus est, antiqua vero, temporis solius. Qui ad nobilitatis fastigium primi evehuntur, virtutum claritudine plerumque posteris eminent, sed innocentia minime. Ad honores enim raro adscenditur, nisi per mixturam bonarum et malarum artium. Equum vero est, ut virtutum suarum memoria usque ad posteros permanet, vitiorum vero, una cum ipsis moriatur. Natalium splendor industriam plerumque minuit; atque qui minus est industrius, alienæ invidet diligentiæ. Ad quod accedit, quod non datur, quo possint ulterius nobiles promoveri. Qui vero in eodem loco hæret, dum alii adscendunt, invidiæ stimulis vix carebit. Contra nobilitas passivam invidiam omnino lenit, eo quod nobiles in honorum professione nati videntur. Sane reges, quibus nobiles adsunt prudentes et capaces, negotia sua mollius fluere sentient, si eos potissimum adhibeant: etenim erga hujusmodi proceres populus magis propendet, utpote natos quodammodo ad imperandum.

XV. De Seditionibus et Turbis.

(1) Magni refert ut pastores populi prognostica tempestatum politicarum sciant; quæ tunc maxime sunt, quum res vergunt ad æqualitatem, non secus ac naturales tempestates circa æquinoctia invalescunt. Quemadmodum autem sæpe videre est flatus ventorum cavos, et veluti a longinquo, quin et similiter maris tumores occultos ante procellam; idem evenit ingruentibus procellis politicis. Ille etiam cæcos instare tumultus

Sæpe monet, fraudesque et operta tumescere bella '.
VIRG., Georg., I, 465.

1

(2) Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in Status scandalum, quum passim volitant et increbrescunt ; similiter novarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique jactati, et avide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum. Quo stemmate deducta sit Fama quum Virgilius depingeret, Gigantum sororem eam esse ponit:

Illam Terra parens, ira irritata Deorum,

Extremam (ut perhibent) Cao Enceladoque sororem
Progenuit1.

Quasi famæ fuissent seditionum præteritarum reliquiæ ; verum sunt illæ non minus seditionum futurarum præcursatrices. Recte tamen utcumque notatum est, inter seditiosos tumultus, et seditiosos rumores, nil aliud fere interesse, nisi qualis est discrepantia inter fratrem et sororem, masculum et fœminam; præsertim, si eo usque ingravescat malum, ut actiones Status laudatissimæ, quæ merito plausum vulgi mererentur, et populi studia conciliare deberent, in deteriorem partem traducantur et suggillentur : hoc enim invidiæ molem grandem demonstrat; ut recte ait Tacitus Conflata magna invidia, seu bene seu male gesta premunt. Neque propterea sequitur, quod quia famæ istæ inter turbarum signa numerentur, ideo earum suppressio severior remedium contra turbas præstare intelligeretur: nam, ut plurimum, contemptæ facilius evanescunt, et conatus sedulus eas coërcendi nihil aliud fere efficit, quam ut durent magis.

(3) Item illud genus obsequii in exsequendis jussis, de quo loquitur Tacitus, pro suspecto habendum : Erant in officio, sed tamen qui mallent imperantium mandata interpretari, quam exsequi3. Mandata discutere, detrectare, cavillationibus eludere, quid aliud sunt, quam jugum jactare, et inobedientiam tentare? præsertim ubi in istis

1 Æn., IV, 178.

2 Hist., II, c. 7.

« PreviousContinue »