Page images
PDF
EPUB

so: vosque, qui maxime me repetistis, atque revocastis, quorum de sedibus haec mihi proposita est contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi et reipublicae praesidetis, vos obtestor, quorum ego a templis ac delubris pestiferam illam et nefariam flammam depuli: teque, Vesta mater, cujus castissimas sacerdotes ab hominum amentia, furore et scelere defendi: cujusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium restingui, aut cum totius urbis incendio commisceri. ut, si in illo paene fato reipublicae objeci meum caput pro vestris caerimoniis atque templis, perditissimorum civium furori atque ferro: et, si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque ac meum caput ea conditione devovi, ut, si et eo ipso tempore, et ante, et in consulatu meo, commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis, cura, cogitatione, vigiliis omnibus, nihil, nisi de salute meorum civium laborassem; tum mihi republica aliquando restituta liceret frui: sin autem mea consilia patriae non profuissent; ut perpetuum dolorem, avulsus a meis, sustinerem hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in sedes meas restitutus, tum denique convictam esse et commissam putabo. Nam nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognoscitis, sed tota urbe: careo, in quam videor esse restitutus. Urbis enim celeberrimae et maximae partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriae contuentur. quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis: nolite, quaeso, cum, cujus reditu restitutam rempublicam fore putastis, non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis partibus velle

416

ORATIO PRO DOMO SUA.

58 esse privatum. Non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia haec esse duxi: non virtutis atque ingenii, sed fortunae et temporum munera: quorum ego non tam facultatem umquam et copiam "expetendam putavi, quam et in utendo rationem, et in carendo patientiam. Etenim ad nostrum usum propemodum jam est definita 42 moderatio rei familiaris: liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac nostrae memoriae, relinquemus. domo per scelus erepta, per latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam aedificata, quam eversa, carere sine maxima ignominia reipublicae, meo dedecore ac dolore non possum. Quapropter, si diis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctae Italiae, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismetipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et jucundum meum reditum intelligitis esse: quaeso obtestorque vos, pontifices, ut me, quem auctoritate, studio, sententiis restituistis, nunc, quoniam senatus ita vult, manibus quoque vestris in sedibus meis collocetis.

41 extendendam.] Hoc Gruterus revocavit e Mss. et edd. pr. Ed. Junt. prima expetendum dedit, quod exemplum omnes deinde, Aldus, Vict. P. Manutius, etc. secuti sunt: eamque lectionem restitui, quia altera plane abhorret a sequentibus, quibus tamen id verbum commune est: sensit etiam Graevius.

42 moderatio rei fam.] Dixit pro modo et magnitudine. Sensus est: Ego jam tantum habeo, quantum mihi satis est ad usum vitae meae.

TOM: VII. FINIS.

[ocr errors]
« PreviousContinue »