Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Superstitiosus religio- tationis in civilibus, tale

sus designatus.

Fabulosissima quæque portenta cujusvis religionis citiùs crediderim, quàm hæc omnia sine numine fieri.

PRO.

Superstitionis in divinis.

Præstat nullam habere de Diis opinionem, quàm contumeliosam.

Non Epicuri schola, sed Stoa, veteres respublicas perturbavit.

Non cadit in mentem humanam, ut sit merus atheista dogmate; sed magni hypocritæ sunt veri atheistæ, qui sacra perpetuò contrectant, sed nunquam verentur.

XIIII. SUPERBIA.

Superbia etiam vitiis insociabilis; atque ut venenum veneno, ita haud pauca vitia Superbiâ expelluntur.

Facilis etiam alienis vitiis obnoxius est; Superbus tantùm suis.

CON.

Hedera virtutum ac bonorum omnium Superbia.

Cetera vitia virtutibus tantùm contraria, Superbia sola contagiosa.

Superbia optimâ vitiorum conditione caret, i. e. latebris.

[blocks in formation]

Crimen Ingrati Animi nil aliud est, quàm perspicacia quædam in caussam beneficii collati.

Dum Grati erga quosdam esse volumus, nec ceteris justitiam præstamus, nec nobis ipsis libertatem.

Beneficii Gratia eo minùs reddenda est, quòd de pretio non constat.

CON.

Crimen Ingrati Animi non suppliciis coërcetur, sed Furiis permittitur.

Arctiora sunt vincula beneficiorum quàm officiorum: quare, qui ingratus, injustus et omnia.

Ea est conditio humana: nemo tam publicâ fortunâ natus est, quin privatæ et gratiæ et vindictæ se omninò debeat.

[blocks in formation]

PRO.

XVII. IMPUDICITIA.

Zelotypiæ debetur, quod Castitas sit facta

virtus.

Multâ tristitiâ opus est, ut quis Venerem rem

seriam putet.

Quid vel diætæ partem, vel munditiæ speciem, vel superbiæ filiam, inter virtutes collocas ? Amorum, ut avium silvestrium, nulla proprietas est, sed jus possessione transfertur.

PRO.

CON.

Pessima Circes transformatio Impudicitia.

Impudicus prorsùs reverentiam sui perdidit; quod frænum est omnium vitiorum.

Omnes ut Paris, qui formæ optionem faciunt, prudentiæ et potentiæ jacturam faciunt.

In veritatem non vulgarem incidit Alexander, cùm Somnum et Venerem mortis arrhabones dixit.

XVIII. CRUDELITAS.

Nulla virtutum tam sæpè rea est, quàm Clementia.

Crudelitas, si a vindictâ est, justitia est; si a periculo, prudentia.

Qui misericordiam inimico impertit, sibi denegat.

Non sæpiùs phlebotomiæ necessariæ sunt in curationibus, quàm cædes in civilibus.

CON.

esse

Cædibus grassari, aut feræ, aut Furiæ est.

Crudelitas viro bono semper fabulosa esse videtur, et fictio tragica.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

CON.

Si hoc est Justum esse, quæ tibi fieri nolis, ea alteri non facere, clementia demùm Justitia est.

Si suum cuique tribuendum est, certè et venia humanitati.

Quid mihi æquitatem narras, cùm sapienti omnia inæqualia sint ?

Considera qualis reorum conditio fuerit apud Romanos, et pronuncia Justitiam e republicâ non

esse.

Vulgaris ista Justitia politiarum, philosophus

PRO.

in aulâ

hoc est, facit

tantùm ad reverentiam imperantium.

XXI. FORTITUDO.

Nil terribile nisi ipse timor.

Nil aut in voluptate solidum, aut in virtute munitum, ubì timor infestat.

Qui pericula apertis oculis intuetur ut excipiat, advertit et ut evitet.

Ceteræ virtutes nos a dominatu liberant vitiorum; Fortitudo sola a dominatu Fortunæ.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »