Officium chari taceo commune parentis, Me pofcunt majora, tuo pater optime fumptu Cùm mihi Romulea patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, & quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere fuafifti quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos teftatus voce tumultus, Quæque Palæftinus loquitur myfteria vates. Denique quicquid habet cœlum, fubjectaque cœlo Terra parens, terræque & cœlo interfluus aër, Quicquid & unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te noffe licet, per te, fi noffe libebit. Dimotáque venit fpectanda fcientia nube, Nudaque confpicuos inclinat ad ofcula vultus, Ni fugiffe velim, ni fit libâsse moleftum.
I nunc, confer opes quifquis malefanus avitas Auftriaci gazas, Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuiffe, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cœlo ? Non potiora dedit, quamvis & tuta fuiffent, Publica qui juveni commifit lumina nato Atque Hyperionios currus, & fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ Victrices hederas inter, laurofque fedebo, Jamque nec obfcurus populo mifcebor inerti, Vitabuntque oculos veftigia noftra profanos. Efte procul vigiles curæ, procul efte querelæ, Invidiæque acies tranfverfo tortilis hirquo, 4
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus; In me triste nihil fœdiffima turba poteftis, Nec veftri fum juris ego; fecuraque tutus Peftora, vipereo gradiar fublimis ab iltu.
At tibi, chare pater, poftquam non æqua merenti Poffe referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâffe fatis, repetitaque munera grato Percenfere animo, fidæque reponere menti.
Et vos, O noftri, juvenilia carmina, lufus, Si modo perpetuos fperare audebitis annos, Et domini fuperefe rogo, lucemque tueri, Nec fpiffo rapient oblivia nigra sub Orco, Forfitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, fero fervabitis ævo.
Σραὴλ ὅτε παῖδες, ὅτ' ἀγλαὰ φύλ ̓ Ἰακώθε Αἰγύπλιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον Δὴ τότε μένον ἔην ὅσιον γένος υἷες Ιδδα. Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν. Εἶδε καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα Κύματι εἰλυμένη ῥοθίνῳ, ὁδ ̓ ἄρ ̓ ἐσυφελίχθη Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν. Ἐκ δ' ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο, Ως κριοὶ σφριγόωντες ευτραφερῷ ἐν ἀλων. Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες. Τίπλε σύγ' αἰνὰ θάλασσα πέλωρ φύγαδ' ἐῤῥώησας
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ ̓ ἄρ ̓ ἐσυφελίχθης Ιρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν ; Τίπι ὅρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε Ως κριοὶ σφριγόωντης ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ; Βαιοτέραι τί δ ̓ ἀρ' ὑμμᾶς ἀνασκίρτησατ ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες; Σείεο γαῖα τρέσσα Θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα Γαῖα Θεὸν τρείεσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδαο, Ὅς τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμὸς χέε μορμύροντας, Κρήνηντ ̓ ἀεναὸν πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης,
Philofophus ad regem quendam, qui eum ignotum & infontem inter reos forte captum infcius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος hæc fubito mifit.
Ὦ ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, ἐδέ τιν ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον Ρηϊδιὼς ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕσερον αὖθι νοήσεις, * Μαψιδίως δ ̓ ἀρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῆ, Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκας ὀλέσσας,
In effigiei ejus Sculptorem †.
̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων, Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν ἐκ ἐπιγνότες φίλοι Γελᾶτε φαύλε δυσμίμημα ζωγράφο.
Μὰψ αὕτως δ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα χρόνῳ μάλα πολλὸν ὀδύξῃ, Τοὸν δ ̓ ἐκ πόλεως Edit. 16450
+ Added in the Edition of 1673,
Ad Salfillum Poetam Romanum ægrotantem.
Mufa greffum quæ volens trahis claudum, Vulcanioque tarda gaudes inceffu,
Nec fentis illud in loco minus gratum, Quàm cùm decentes flava Deiope furas Alternat aureum ante Junonis lectum, Adefdum & hæc s'is verba pauca Salfillo Refer, Camoena noftra cui tantum eft cordi, Quamque ille magnis prætulit immeritò divis. Нӕс ergo alumnus ille Londini Milto, Diebus hifce qui fuum linquens nidum Polique tractum, (peffimus ubi ventorum, Infanientis impotenfque pulmonis Pernix anhela fub Jove exercet flabra) Venit feraces Itali foli ad glebas, Vifum fuperbâ cognitas urbes famâ Virofque doctaque indolem juventutis, Tibi optat idem hic faufta multa Salfille, Habitumque feffo corpori penitùs fanum; Cui nunc profunda bilis infeftat renes, Præcordiifque fixa damnofum fpirat. Nec id pepercit impia quòd tu Romano Tam cultus ore Lefbium condis melos. O dulce divûm munus, O falus Hebes Germana! Tuque Phoebe, morborum terror, Pythone cæfo, five tu magis Paan
Libenter audis, hic tuus facerdos est.
Querceta Fauni, vofque rore vinofo.
Colles benigni, mitis Evandri fedes, Siquid falubre vallibus frondet veftris,
Levamen ægro Sic ille charis redditus rursùm Mufis Vicina dulci prata mulcebit cantu. Ipfe inter atros emirabitur lucos
ferte certatim vati.
Numa, ubi beatum degit otium æternum, Suam reclivis femper Egeriam fpectans. Tumidufque & ipfe Tibris hinc delinitus Spei favebit annuæ colonorum : Nec in fepulchris ibit obfeffum reges Nimiùm finiftro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falfa regna Portumni.
« PreviousContinue » |