Sidereum tremebunda caput? num tetra vetuftas Annorumque æterna fames, squalorque situsque Sidera vexabunt? an & infatiabile Tempus Esuriet Cœlum, rapietque in vifcera patrem? Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces Hoc contra munifle nefas, & Temporis ifto
Exemisse malo, gyrofque dedifle perennes? Ergo erit ut quandoque fono dilapfa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius itu Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aula Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas. Qualis in Ægeam proles Junonia Lemmon Derurbața facro cecidit de limine oceli 18 Tu quoque Phoebe tui cafus imirabere nati Præcipiti curru, subitaque ferere ruina Pronus, & extincta fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia fibila ponto. Tunc etiam aërei divulsis fedibus Hæmi Diffultabit apex, imoque allifa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem In fuperes quibus usus erat, fraternaque bella. At Pater omnipotens fundatis fortius aftris
Confuluit rerum fumma, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine fummo Singula perpetuum juffit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurnoig Raptat, & ambitos sociâ, vertigine coæ Afoibos i Tardior haud folito Saturnus, & accus olim Fulmineum rutilat criftatâ caffide Mayors Floridus æternum Phœbus juvenile coruscat,... Nec fovet effetas loca per declivia terras Devexo temone Deus; fed femper amiga Luce potens eadem currit per figna rotanum, Surgit odoratis pariter formofusab Indis Ethereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mand vocans, & ferus agens in pafcua cæli, Temporis & gemino difpertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Caruleumque ignem paribus complectitur ulnis. Nec variant elementa fidem, folitoque fragore Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus, Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosq; volutar. Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori Rex maris, & raucâ circumstrepit æquora conchâ Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem Agxona ferunt dorso Balearica cete. Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetufti Prifcus abest, servatque suum Narcissus odorem, Et puer ille fuum tenet & puer ille decorem Phœbe tuusque & Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel fub aquis gemmas. Sic deniq; in ævum Ibit cunctarum series justissima rerum, Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplexa polos, & vasti culmina cœli; Ingentique rogo flagrabit machina mundi.
De Idea Platonicâ quemadmodum Aristoteles intellexit.
Icite facrorum prafides nemorum deæ,
D. Tuque oveni perbearan
Memoria mater, quæque in immenfo procul Antro recumbis otiofa Æternitas, Monumenta servans, & ratas leges Jovis, Cœlique faftos atque ephemeridas Deum,
Quis ille primus cujus ex imagine Natura follers finxit humanum genus, Æternus, incorruptus, aquævus polo, Unusque & universus, exemplar Dei? Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles insidet menti Jovis; Sed quamlibet natura fit communior, Tamen seorsùs extat ad morem unius, Et, mira, certo stringitur spatio loci; Seu fempiternus ille syderum comes Cæli pererrat ordines decemplicis, Citimumve terris incolit Lunæ globum: Sive inter animas corpus adituras fedens Obliviofas torpet ad Lethes aquas: Sive in remotâ fortè terrarum plagâ Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celfum caput Atlante major portitore syderum.. Non cui profundum cæcitas lumen dedit Dircæus augur vidit hunc alto sinu; Non hunc filenti nocte Pleiones nepos Vatum sagaci præpes oftendit choro; Non hunc facerdos novit Affyrius, licet Longos vetufti commemoret atavos Nini, Prifcumque Belon, inclytumque Ofiridem. Non ille trino gloriofus nomine Ter magnus Hermes (ut fit arcani sciens) Talem reliquit Ifidis cultoribus. At tu perenne ruris Academi decus (Hac monstra si tu primus induxti scholic) Jam jam poëtas urbis exules tuæ Revocabis, ipse fabulator maximus, Aut inftitutor ipse migrabis foras.
UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum; Ut tenues oblita fonos audacibus alis Surgat in officium venerandi Musa parentis. Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi Aptiùs à nobis quæ poffunt munera donis Respondere tuis, quamvis nec maxima poffint Respondere tuis, nedum ut par gratia donis Effe queat, vacuis quæ redditur arida verbis. Sed tamen hæc nostros oftendit pagina cenfus, Et quod habemus opum chartâ numeravimus ista, Quæ mihi funt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio Quas mihi femoto fomni peperere fub antro, Et nemoris laureta facri Parnassides umbra.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, & femina cœli, Nil magis humanam commendat origine mentem> Sancta Promethex retinens veftigia flamma.. Carmen amant superi, tremebundaque Tartara car- Ima ciere valet, divosque ligare profundos, [men Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine fepofiti retegunt arcana futuri Phabades, & tremulæ pallentes ora Sibylla; Carmina facrificus sollennes pangit ad aras, Aurea feu sternit motantem cornua taurum; Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris Confulit, & tepidis Parcam scrutatur in extis. Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum, Eternæque mora stabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia fuaviloquo sociantes carmina plectro, Aftra quibus, geminique poli convexa fonabunt. Spiritus & rapidos qui circinat igneus orbes, Nunc quoque sydereis intercinit ipfe choreis Immortale melos, & inenarrabile carmen; Torrida dum rutilus compefcit fibila ferpens, Demissoque ferox gladio manfuefcit Orion; Stellarum nec sentit onus Maurufius Atlas. Garmina regales epulas ornare folebant, Cum nondum luxus, vaftaque immenfa vorago Nota gulæ, & modico spumabat cœna Lyxo. Tum de more fedens festa ad convivia vates. Asculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, Heroumque actus, imitandaque gesta canebat, Et chaos, & positi latè fundamina mundi, Reptantesque Deos, & alentes numina glandes, Et nondum Ætneo quæfitum fulmen ab antro. Denique quid vocis modulamen inane juvabit, Verborum sensûsque vacans, numerique loquacis Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus, Qui tenuit fluvios & quercubus addidit aures Carmine, non cithara, fimulachraq; functa canendo Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.
Nec tu perge precor facras contemnere Mufas, Nec vanas inopesque puta, quarum ipfe peritus Munere, mille fonos numeros componis ad aptos, Millibus & vocem modulis variare canoram Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres. Nunc tibi quid mirum, fi me genuiffe poëtam Contigerit, charo si tam propè fanguine juncti Gnogatas artes, studiumque affine fequamur ? Ipfe volens Phœbus fe difpertire duobus, Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.
« PreviousContinue » |