[Observabit Lector Poëmata minora sub finem hujus Delectus distinctiùs nunc ordinata esse, omnibus tamen servatis quae contine- bat prior editio. Et ne interiores paginae titulorum, qui singulas libri partitiones indicant, vacuae iterum relinquerentur, iis ubique inseruntur EPIGRAMMATA quaedam adscriptitia; sed, ut eorum inter- pretatio juvenilia ingenia exerceat, nullis annotationibus instructa.]