Page images
PDF
EPUB

Desumptum

Ex Instru

ginali inter

Jo.

The Act or Instrument of opening St. John's College, referred to in the Preface.

IN Dei Nomine Amen. Per presens publicum

mento Ori- Instrumentum, cunctis appareat evidenter, quod Archiva Col. Ann. Dom. Millesimo, quingentesimo, sexto decimo, Indictione quartâ, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri, Domini Leonis Divinâ providentiâ hujus nominis Papæ decimi, anno quarto, die vero mensis Julii 29°; in quadam altâ camerâ infra Collegium S Joh. Evang. Cant. exhibita fuerunt, coram Rev. in Christo Patre et Domino, Doming. Johanne permissione divinâ Roffensi Episcopo, et Cancellario almæ et immaculatæ Universitatis Cant., nec non coram venerabili viro Magistro Henrico Hornby S. T. P. ac Magistro Collegii B. Petri in predictâ Universitate Cant., Executoribus in Testamento nominatis Illustrissimæ Fæminæ D. Margaretæ Richmond. et Derbiæ Comitissæ, Matrisq; et Aviæ duorum Regum Henrici septimi atque octavi, etiamque in presentiâ mei Thomæ Stacy notarii publici, ac testium inferius nominatorum; primo et ante omnia, quædam Licentia in Scriptis inserta et Sigillata cerâ viridi Sigillo magno Excellent. Principis Domini nostri Regis Angliæ et Franciæ Henrici octavi, ad instruend. ædificand. et fundand. Collegium Sti Johannis Evang. prædict. Quæ quidem Licentia erat ibi ostensa et aperta per præli

batum Rev. Patrem et M. Henricum Hornby, Executores prædictæ D. Margaretæ, in presentiâ Magistri Alani Perce, Magistri Collegii Sti Joh. prædicti nominati, et diversorum Magistrorum Artium et aliorum Baccalaureorum ejusdem Scientiæ ad Numerum 31, Sociorum prædicti Collegii nominatorum.

Postea Fundatio dicti Collegii fuit ostensa, et per prælibatum Rev. Patrem in duabus clausulis, viz. in medio et in fine ipsius fundationis, palam et publice coram omnibus erat lecta, in quibus potestas Executorum specificabatur; ac etiam Bulla confirmationis Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri, Domini Julii divinâ providentiâ hujus nominis Papæ Secundi, more Romanæ Curiæ Bullat. de et super fundatione prædictâ. Præterea certæ Literæ testimoniales, de consensu et assensu aliorum executorum nominatorum in Testamento prædictæ D. Margaretæ erant exhibitæ, quas antedictus Rev. Pater lectitavit; in quibus Literis apparet qualiter cæteri executores nominati in Testamento dictæ excellent. D. Margaretæ Comitissæ dederint consensum, assensum, et potestatem ad eligend. Socios dicti Collegii Sti Joh. præfato Rev. Patri, et aliis executoribus si qui affuerunt; atq; ad majorem evidentiam et notitiam, sigillaverunt hujusmodi Literas suis propriis Sigillis, et subscripserunt nomina sua propriis manibus, in fidem et testimonium prædictarum. Quarum tenor Literarum sequitur, et est talis :

Vniversis Christi fidelibus, presentes Literas inspecturis, Richardus Winton. Episcopus, Carolus Somerset Miles, Dominus Herbert, Thomas Lovel Miles, Henricus Marney Miles, Joh. St. John Miles, Henricus Hornby, et Hugo Ashton, Clerici, Executores Testamenti et ultimæ voluntatis nuper excellen. Principissæ Margaretæ Comitissa Richmond. et Derbiæ, Matrisq; et Aviæ duorum Regum Hen. septimi atque octavi, salutem in Domino, et fidem indubiam presentibus adhibere. Quum sit optandum potius ut non erigerentur Collegia, quam ut erecta male gubernarentur, nos executores antedicti, qui sumptibus et impensis præfatæ Principissa Collegium Sti Joh. in Cant. extrui curavimus, simul et dotari, magno affectu cupimus id ipsum justis legibus, sanctisq; administrari sanctionibus. Verum quoniam omnes nos una adesse commode non possumus, ut vel novam Electionem Sociorum in Collegio prædicto faciamus, vel Sociis ita electis Leges et Sanctiones justas et sanctas demus, juramentaque ab eis exigamus pro eisdem Legibus inviolabiliter observandis, Idcirco nostras vices committimus Rev. Patri Johanni Rof. Epo. qui et unus præfatæ Comitissæ Executorum fuit, atq; aliis, si qui tunc ex nobis presentes fuerint : Sin minus, ut ille tam nostrâ, quam suâ auctoritate posset numerum Sociorum ibidem augere, Magistroque et Sociis omnibus Statuta salubria nostro nomine exhibere, atque ab eisdem juramenta exigere pro eorundem inviolabili observatione;

recusantes vero, si qui fuerint, amovere, violantes corrigere, ac cætera omnia et singula peragere, quæ pro salubri gubernatione ejusdem Collegii sibi oportuna visa fuerint, æque ac si omnes nos illic pariter adessemus. Quæ omnia et singula universitati vestræ significamus per presentes. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium Sigilla nostra presentibus apposuimus. Dat. 20° die Mensis Martii, Ann. D. Millesimo, quingentesimo, quinto decimo.

Post quarum literarum exhibitionem, inspectionem, et lectionem hujusmodi, per auctoritatem aliorum Executorum eis concessam, Idem Rev. Pater Rof. Episcopus et Mr. Henr. Hornby nominaverunt, eligerunt, ordinaverunt, fecerunt, et constituerunt ven. virum Magistrum Alanum Perce, in Magistrum sive Gubernatorem prædicti Collegii Sti Joh. Evang. Cant. ; necnon cæteros Magistros Artium et Baccalaureos ejusdem facultatis ad Numerum 31, eligerunt in Socios dicti Collegii, quorum nomina sequuntur; Magistros Johannem Edmunds, Jacobum Sponer', Johannem West, Will. Paye, Tho. Grenewode, Clementem Eryngton, Rich. Packer, Rogerum Ashe, Nich. Daryng

Jac. Spooner S. T. B. admissus fuit ad Vicariam de Stansted Com. Essex. Dec. 19. 1520. Vacavit per mortem Spooner. Nov. 2. 1551.

2 Clem. Eryngton erat Vicarius Sti Joh. in Walbroke Dioc. Lond. an. 1556.

An. 8. Hen. 8, one Rob. Calton subscribes last to the confirmation of Dr. Hen. Edyall's Foundation.

ton, Jo. Smith, et Tho. Werisdale, Artium Magistros; etiamq; Dominos Rogerum Herman, Ric. Leigh, Will. Collier, Rob. Shaw, Jo. Shawe, Jo. Ramsey, Hen. Golde1, Ric. Smithe, Will. Longforthe, Ninianum Shaftoo, Jo. Benet, Jo. Stringer, Tho. Grove, Will. Whittinge, Jo. Briganden, Sim. Giggis, Nic. Glynton, Jo. Bradbery, Henr. Ogill, Rob. Dent, in Artibus Baccalaureos. Qui quidem Mr. Alanus Perce, coram præfatis Rev. Patre et Magistro Henrico Hornby, personaliter et incontinenter post hujusmodi nominationem et Electionem, præstitit juramentum quod fideliter observabit omnia et singula Statuta dicti Collegii S. Jo. Evang. etiamq; quod diligentiam suam adhibebit circa utiliatem dicti Collegii, in quantum potest. Et confestim 24 hujusmodi Socii præstiterunt juramentum obedientiæ Magistro dicti Collegii, et præterea juraverunt quod observabunt omnia et singula Statuta dicti Collegii. Pro reliquis vero septem qui non erant jurati, Prælibatus Rev. Pater et Mr. Henricus Hornby hortati sunt

1

17. Jun. 1525. Magr. Hen. Gold A. M. ad vic. de Ospringe Cant. Dioc. per mort. ult. Incumb. ex pres. Magistri et Sociorum Collegii S. Johis Evang. Cant. ratione appropriationis Domus Dei de Ospringe dicto Collegio [Regr. Cant.Warham.]

2 17. Sept. 1527. Magr. Willus Longforth A.M. ad Vic. de Osprynge, per resign. Henrici Gold A.M. ex pres. Magistri et Sociorum Coll. Joh. &c. [Ibid.]

Joh. Smith S.T.B. admissus erat ad Rectoriam de Thurrington Feb. 19, 1521; presentatus a Joh. Roffensi Epo. et Hugone Ashton, dominis sive Proprietariis Manerii, eâ ratione Patronis.

« PreviousContinue »