Page images
PDF
EPUB
[graphic]

Cornua autem mundo attribuuntur. Quod cornua hujufmodi ab imo latiora, ad verticem acuta fint; id eo fpectat, quod omnis rerum natura inftar pyramidis acuta fit: individua enim infinita funt; ea colliguntur in fpecies et ipfas multiplices; fpecies rurfus infurgunt in genera; atque haec quoque afcendendo in magis generalia contrahuntur, ut tandem natura tanquam in unum coire videatur. Neque mirum eft Panis cornua etiam coelum ferire; cum fummitates naturae five ideae univerfales etiam ad divina quodammodo pertingant. Paratus enim et propinquus eft tranfitus a metaphyfica ad theologiam naturalem.

Corpus autem naturae elegantiffime et veriffime depingitur hirfutum, propter rerum rádios; radii enim funt tanquam naturae crines, five villi, atque omnia fere vel magis vel minus radiofa funt; quod in facultate vifus manifeftiflimum eft, nec minus în omni virtute et operatione ad diftans; quicquid enim operatur ad diftans, id etiam radios emittere recte dici poteft; fed maxime omnium prominet barba Panis, quia radir corporum coeleftium maxime ex longinquo operantur et penetrant. Quin et fol, quando parte fuperiore ejus nube obvoluta, radii inferius erumpunt, ad afpectum barbatus

cernitur.

Etiam corpus naturae rectiffime defcribitur biforme, ob differentiam corporum fuperiorum et inferiorum. Illa enim, ob pulchritudinem et motus aequabilitatem et conftantiam, necnon imperium in terram et terreftria, merito fub humana figura reprae fentantur: haec autem, ob perturbationem et motus incompofitos et quod a coeleftibus regantur, bruti animalis figura contenta effe poffunt. Eadem corporis defcriptio pertinet ad participationem fpecierum. Nulla enim natura fimplex videri poteft, fed tanquam ex duobus participans et concreta. Habet enim homo nonnihil ex bruto, brutum nonnihil ex planta, planta nonnihil ex corpore inanimato, omniaque revera biformia funt et ex fpecie fuperiore et inferiore compacta. Acutiffima autem eft allego ria de pedibus caprae, propter motum afcenfionis corporum terreftrium verfus regiones aëris et coeli: capra enim animal fcanforium eft, eaque e rupibus pendere, atque in praecipitiis haerere amat; quod etiam res, licet inferiori globo deftinatae, miris modis faciunt, ut in nubibus et meteoris manifeftiffimum eft.

Infignia autem in manibus Panis duplicia. Alterum harmoniae, alterum imperii. Fiftula enim ex feptem calamis concentum rerum et harmoniam, five concordiam cum difcordia miftam, quae ex feptem ftellarum errantium motu conficitur, evidenter oftendit. Pedum autem illud etiam nobilis tranflatio eft; propter vias naturae partim rectas, partim obliquas. Praecipue autem lignum, five virga, verfus fuperiorem partem curva eft; quia omnia providentiae divinae opera in mundo fere per ambages et circuitus fiunt; ut aliud agi videri poffit, aliud interim revera agatur; ut Jofephi venditio in Aegyptum, et fimilia. Quinetiam in regimine huinano omni prudentiore,. qui ad gubernacula fedent, populo convenientia per praetextus et vias obliquas felicius quae volunt, quam ex directo, fuperinducunt et infinuant; adeo ut omnis imperii. virga five bacillum vere fuperius inflexum fit. Veftis Panis et amiculum ingeniofe admodum ex pelle pardalis fuiffe fingitur; propter maculas ubique fparfas; coelum. enim ftellis, maria infulis, tellus floribus confperguntur; atque etiam res particulares fere variegatae effe folent circa fuperficiem, quae veluti rei chlamys eft.

Officium autem Panis nulla alia re tam ad vivum proponi atque explicari potuerit, quam ut Deus venatorum fit: omnis enim naturalis actio, atque adeo motus et proceffus, nihil aliud quam venatio eft. Nam et fcientiae et artes opera fua venantur, et concilia humana fines fuos, atque res naturales omnes vel alimenta fua tanquam

praedam,

praedam, vel voluptates fuas tanquam folatium, venantur, idque modis peritis et: fagacibus.

Torva leaena lupum fequitur, lupus ipfe capellam:.
Florentem cytifum fequitur lafciva capella.

Etiam ruricolarum in genere Pan deus eft, quia hujufmodi homines magis fecundum. naturam vivant, cum in urbibus et aulis natura a cultu nimio corrumpatur; ut illud poëtae amatorium verum fit,

Pars minima eft ipfa puella fui.

Montium autem imprimis praefes dicitur Pan, quia in montibus et locis editis natura rerum panditur, atque oculis et contemplationi magis fubjicitur. Quod alter a Mercurio deorum nuncius fit Pan, ea allegoria plane divina eft, cum proxime poft verbum Dei, ipfa mundi imago divinae potentiae et fapientiae praeconium fit. Quod et poëta divinus cecinit; Coeli enarrant gloriam Dei, atque opera manuum ejus indicat firmamentum.

:

Pana autem oblectant nymphae; animae fcilicet: deliciae enim mundi, animae viventium funt ille autem merito earum imperator, cum illae naturam quaeque fuam veluti ducem fequantur, et circa eam cum infinita varietate, veluti fingulae more. patrio, faltent et choreas ducant, motu neutiquam ceffante. Vna perpetuo comitantur fatyri et Sileni; fenectus fcilicet et juventus; omnium enim rerum eft aetas quaedam hilaris et faltatrix; atque rurfus aetas tarda et bibula: utriufque autem aetatis ftudia vere contemplanti (tanquam Democrito) fortaffe ridicula et deformia videntur, inftar fatyri alicujus aut Sileni. De Panicis autem terroribus prudentiffima doctrina proponitur: natura enim rerum omnibus viventibus indidit metum, ac formidinem, vitae atque effentiae fuae confervatricem, ac mala ingruentia vitantem et depellentem: veruntamen eadem natura modum tenere nescia eft; fed timoribus falutaribus femper vanos et inanes admifcet, adeo ut omnia (fi intus confpici darentur) Panicis terroribus pleniffima fint; praefertim humana, quae fuperftitione (quae vere nihil aliud, quam Panicus terror, eft) in immenfum laborant; maxime temporibus duris et trepidis et adverfis.

Quod vero attinet ad audaciam Panis, et pugnam per provocationem cum Cupidine; id eo fpectat, quia materia non caret inclinatione et appetitu ad diffolutionem mundi et recidivationem in illud Chaos antiquum, nifi praevalida rerum concordia (per amorem five Cupidinem fignificata) malitia et impetus ejus cohiberetur et in ordinem compelleretur: itaque bono admodum hominum et rerum fato fit, ut illud certamen Pan adverfum experiatur, et victus abfcedat.. Eodem prorfus pertinet et illud de Typhone in retibus implicato; quia utcunque aliquando vafti,. et infoliti rerum tumores fint (id quod Typhon fonat) five intumefcant maria, five intumefcant nubes, five intumefcat terra, five alia, tamen rerum natura hujufmodi corporum exfuperantias atque infolentias reti inextricabili implicat et coërcet, et veluti catena adamantina devincit.

Quod autem inventio Cereris huic deo attribuitur, idque inter venationem; reliquis diis negatur, licet fedulo quaerentibus et illud ipfum agentibus; monitum habet verum admodum et prudens; hoc eft, ne rerum utilium ad vitam et cultum inventio, qualis fuit fegetum, a philosophiis abftractis tanquam diis majoribus exfpectetur, licet totis viribus in illud ipfum incumbant; fed tantummodo a Pane, id eft, experientia fagaci et rerum mundi notitia univerfali, quae etiam cafu quodam ac veluti inter, venandum in hujufmodi inventa incidere folet.

[ocr errors]
[graphic]

Illud autem mufices certamen, ejufque eventus, falutarem exhibet doctrinam, atque eam quae rationi et judicio humano geftienti et fe efferenti fobrietatis vincula injicere poffit. Duplex enim videtur effe harmonia et quafi mufica: altera providentiae divinae, altera rationis humanae. Judicio enim humano, ac veluti auribus mortalium, adminiftratio mundi et rerum, et judicia divina fecretiora fonant aliquid durum et quafi abfonum: quae infcitia licet afininis auribus merito infigniatur, tamen et ipfae illae aures fecreto, nec palam geftantur: neque enim hujufce rei deformitas a vulgo confpicitur aut notatur.

Poftremo, minime mirum eft, fi nulli amores Pani attribuantur, praeter conjugium Echus; mundus enim fe ipfo, atque in fe rebus omnibus fruitur: qui amat autem, frui vult, neque in copia defiderio locus eft. Itaque mundi amores effe nulli poffunt, nec potiendi cupido, cum fe ipfo contentus fit, nifi fortaffe fermones: ii funt nympha, Echo, aut, fi accuratiores fint, Syringa. Inter fermones autem, five voces, excellenter ad conjugium mundi fumitur fola Echo; ea enim demum vera eft philofophia, quae mundi ipfius voces fideliffime reddit, et veluti dictante mundo confcripta eft; et nihil aliud eft, quam ejufdem fimulacrum et reflexio, neque addit quicquam de proprio, fed tantum iterat et refonat. Ad mundi etiam fufficientiam et perfectionem pertinet, quod prolem non edat: ille enim per partes generat; per totum autem quomodo generare poffit, cum corpus extra ipfum non fit. Nam de filia ejus putativa, muliercula illa, eft fane ea adjectio quaedam ad fabulam fapientiffima; per illam enim repraefentantur eae, quae perpetuis temporibus paffim vagantur, atque omnia implent, vaniJoquae de rerum natura doctrinae, re ipfa infructuofae, genere quafi fubdititiae, garrulitate vero interdum jucundae, interdum moleftae et importunae.

VII. PERSEVS, five bellum.

Fabula haec PERSEVS traditur fuiffe a Pallade miffus ad obtruncandam Medufam, quae populis invenitur, in plurimis ad occidentem in extremis Hiberiae partibus maximae calamitati fuit. libro fecundo Monftrum enim hoc tam dirum atque horrendum fuit, ut afpectu folo homines in faxa De augmentis verteret. Erat autem e Gorgonibus una ac fola mortalis Medufa; cum paffivae reliancta et locu quae non effent. Itaque Perfeus, ad tam nobile facinus fe comparans, arma ac dona a letata.

fintiarum,

tribus diis accepit: talares alas a Mercurio, a Plutone galeam, fcutum a Pallade et fpeculum. Neque tamen, licet tanto apparatu inftructus, ad Medufam recta perrexit: fed primum ad Graeas divertit; eae forores ex altera parente Gorgonibus erant. Atque Graeae iftae canae jam a nativitate erant et tanquam verulae. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus, quos prout exire foras quamque contigerat, viciffim geftare, reverfae autem iterum deponere folebant: hunc itaque oculum, atque hunc dentem illae Perfeo commodârunt. Tum demum cum fe abunde ad deftinata perficienda inftructum judicaret, ad Medufam properavit impiger et volans: illam autem dormientem offendit: neque tamen afpectui ejus (fi evigilaret) fe committere audebat, fed.cervice reflexa, in fpeculum Palladis infpiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput ei abfcidit. Ex fanguine autem Medufae fufo ftatim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abfciffum Perfeus in fcutum Palladis inferuit, cui etiamnum fua manfit vis, ut ad ejus intuitum omnes ceu attoniti aut fiderati obrigerent.

FABVLA de belligerandi ratione et prudentia conficta videtur. Atque in ipfa de bello fufcipiendo et de genere bellli eligendo deliberatione, tria proponit praecepta fana et gravia, tanquam ex confilio Palladis. Primo ut de fubjugatione nationum

finiti

4

finitimarum quis non admodum laboret. Neque enin eadem eft patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in poffeffionibus privatis vicinitas praediorum fpectatur: fed in propagando imperio occafio et belli conficiendi facilitas et fructus loco vicinitatis effe debent. Certe Romani, quo tempore occidentem verfus vix ultra Liguriam penetraverant, orientis provincias ufque ad montem Taurum armis et imperio complexi funt. Itaque Perfeus, licet orientalis, tamen longinquam expeditionem ufque ad extrema occidentis minime detrectavit. Secundo curae effe debet, ut jufta et honorifica fubfit belli caufa: id enim et alacritatem tum militibus, tum populis impenfas conferentibus addit: et focietates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Nulla autem belli caufa magis pia fit, quam debellatio tyrannidis, fub qua populus fuccumbit, et profternitur fine animis et vigore, tanquam fub afpectu Medufae. Tertio prudenter additur, quod cum tres Gorgones fuerint (per quas bella repraefentantur) Perfeus illam delegerit, quae fuerit mortalis; hoc eft, bellum ejus conditionis, quod confici et ad exitum perduci poffet, nec vaftas aut infinitas fpes perfecutus eft. Inftructio autem Perfei ea eft, quae ad bellum unice confert et fortunam fere trahit. Accepit enim celeritatem a Mercurio, occultationem confiliorum ab Orco, et providentiam a Pallade. Neque caret allegoria, eaque prudentiffima, quod alae illae celeritatis talares, non axillares fuerint, atque pedibus, non humeris additae; quia non tam in primis belli aggreffibus, quam in eis quae fequuntur, et primis fubfidio funt, celeritas requiritur: nullus enim error in bellis magis frequens eft, quam quod profecutiones et fubfidiarii impetus initiorum alacritati non refpondent. Etiam illa providentiae divifio (nam de galea Plutonis, quae homines invifibiles reddere folebat, parabola manifefta eft) ingeniofa videtur, de fcuto et fpeculo; neque enim ea providentia folum adhibenda eft, quae cavet inftar fcuti, fed illa altera, per quam hoftium vires, et motus, et confilia cernun tur, inftar fpeculi Palladis. Verum Perfeo, utcunque copiis aut animis inftructo, reftat aliud quiddam maximi per omnia momenti antequam incipiatur bellum, nimirum ut divertat ad Graeas. Graeae autem proditiones funt, bellorum fcilicet forores, non germanae illae quidem fed generis nobilitate quafi impares. Bella enim generofa, proditiones degeneres et turpes. Earum defcriptio elegans eft; ut canae a nativitate fint et tanquam vetulae, propter perpetuas proditorum curas et trepidationes: earum autem vis (antequam in manifeftam defectionem erumpant) aut in oculo, aut in dente eft: omnis enim factio, a ftatu quopiam alienata, et fpeculatur, et mordet: atque hujufmodi oculus et dens tanquam communis eft. Nam quae didicerunt et noverunt, fere per manus factionis ab uno ad alterum tranfeunt et percurrunt. Et quod ad dentem attinet, uno fere ore mordent, et fimilem cantilenam canunt, ut fi unum audias, omnes audias. Itaque Perfeo conciliandae funt iftae Graeae, ut oculum et dentem ei commodent: oculum ad indicia, dentem ad rumores ferendos, et invidiam conflandam, et animos hominum folicitandos. His itaque difpofitis et praeparatis, fequitur ipfa belli actio. In ca Medufam dormientem invenit: prudens enim belli fufceptor femper fere hoftem affequitur imparatum et fecuritati propio. rem: atque nunc tandem fpeculo Palladis opus eft; plurimi enim ante ipfa pericula res hoftium acute et attente introfpicere poffunt; fed in ipfo periculi articulo praeci · puus eft ufus fpeculi, ut modus periculi cernatur, terror non offundatur (quod per illum intuitum capite averfo fignificatur). A bello perfecto fequuntur effecta duo: primum Pegafi illa generatio et exfufcitatio, quae fatis evidenter Famam denotat, quae per omnia volat et victoriam celebrat: fecundum, geftatio capitis Medufae in fcuto; quidem nullum praefidii genus huic ob praeftantiam comparari poffit.

[ocr errors]

Vni

cun

[graphic]

Aen. iv. 178.

cum enim facinus infigne et memorabile, feliciter geftum et perpetratum, omnes ini micorum motus cohibet, atque malevolentiam ipfam ftupidam reddit.

VIII. ENDYMION, five gratiofus.

PASTOR Endymion traditur a Luna fuiffe adamatus: novum autem et fingulare erat confuetudinis genus, fiquidem ille decumbebat in nativa quadam fpecu fub faxis Latmiis; Luna autem haud raro de coelo perhibetur defcendiffe, et fopiti ofcula petiiffe, ac rurfus in coelum fe recepiffe. Neque tamen otium iftud et fomnus in detrimentum fortunarum ejus cedebat, fed Luna interim effecit, ut pecus ejus pinguefceret admodum, ac numero etiam feliciffime auctum effet, ut nulli paftorum greges effent laetiores, aut numerofiores.

FABVLA ad ingenia et mores principum pertinere videtur. Illi enim, cogitationum pleni et in fufpiciones propenfi, non facile ad confuetudinem vitae interiorem recipiunt homines, qui funt perfpicaces, et curiofi, et quafi animo vigilantes, five exfomnes: fed potius eos, qui ingenio funt quieto et morigero, et quod placitum eft illis patiuntur, et nil ultra inquirunt, fed fe veluti ignaros, et nil fentientes, et quafi fopitos praebent; denique magis obfequium fimplex, quam obfervantiam callidam, praeftant. Etenim cum hujufmodi hominibus principes de majeftate fua, veluti I.una de orbe fuperiore, defcendere, et perfonam (quam perpetuo gerere inftar oneris cujufdam fit) deponere, et familiariter verfari, libenter confueverunt, idque fe tuto facere poffe putant. Id quod in Tiberio Caefare, principe omnium maxime difficili, praecipue annotatum fuit: apud quem illi folummodo gratiofi erant, qui notitiam morum ejus revera habebant, fed pertinaciter et quafi ftupide diffimulabant. Quod etiam Ludovico undecimo Francorum regi, principi cautiffimo et callidiffimo, in moribus erat. Neque ineleganter in fabula ponitur antrum illud Endymionis: quia fere ufitatum eft illis, qui hujufmodi gratia apud principes florent, habere feceffus aliquos amoenos, quo illos invitent ad otium et animi remiffionem, abfque fortunae fuae mole. Qui autem in hoc genere gratiofi funt, plerumque rem fuam bene agunt: nam principes, licet fortaffe ad honores eos non evehant, tamen, cum vero affectu, nec propter utilitatem tantum illos diligant, munificentia fua eos ditare confueverunt.

IX. SOROR GIGANTVM, five fama.

MEMORANT poëtae, Gigantes e terra procreatos bellum Jovi et fuperis intuliffe, et fulmine disjectos et devictos fuiffe. Terram autem deorum ira irritatam, in vindictam natorum fuorum Famam progenuiffe, extremam gigantibus fororem.

Illam Terra parens, ira irritata deorum,

Extremam (at per bibent) Coeo Enceladoque fororem,
-Progenuit.

HVJvs fabulae ea fententia videtur effe: per terram, naturam vulgi fignificarunt, perpetuo tumidam et malignam verfus imperantes, et res novas parturientem: haec ipfa, occafionem adepta, rebelles parit et feditiofos, qui principes aufu nefario exturbare et dejicere machinantur; quibus oppreffis, eadem plebis natura, deterioribus favens, et tranquillitatis impaticns, rumores gignit, et fufurros malignos, et famas querulas, et famofos libellos, et caetera id genus, ad invidiam corum qui rebus prae

funt:

« PreviousContinue »