Page images
PDF
EPUB

DE

SAPIENTIA VE TER V M.

N

I. CASSANDRA, five parrhefia.

ARRANT Caffandram ab Apolline adamatam fuiffe, atque variis artificiis ejus defideria elufiffe, fpes nihilominus foviffe quoufque donum divinationis ab eo extorfiffet; tum vero, nactam quod ab initio diffimulatione fua quaefiviffet, preces ejus aperte rejeciffe: illum, cum quod temere largitus erat nullo modo revocare poffet, et tamen vindicta arderet, nec foeminae callidae ludibrio effe vellet, muneri fuo poenam addidiffe; ut illa quidem vera femper praediceret, fed nemo ei crederet: itaque vaticiniis ejus veritas affuit; fides defuit: quod illa perpetuo experta eft etiam in excidio patriae fuae, de qua faepius monuerat, nemine aufcultante aut credente.

[ocr errors]

FABVLA de intempeftiva et inutili libertate confiliorum et monitorum conficta videtur: qui enim ingenio funt pervicaci et afpero, nec fe Apollini, id eft, deo harmoniae, fubmittere volunt, ut rerum modos et menfuras, fermonumque veluti tonos acutos et graves, aurium etiam magis peritarum et magis vulgarium differentias, tempora denique tum loquendi, tum filendi, ediscant et obfervent; licet fint prudentes et liberi, et confilia afferant fana et bona, nunquam tamen fere fuafu et impetu fuo proficiunt, neque ad res tractandas efficaces funt; fed potius exitium eis, apud quos fe ingerunt, maturant, et tum demum poft calamitatem et eventum ut vates et in longum profpicientes celebrantur. Atque hujus rei exemplum eminet in M. Catone Vticenfi. Ille enim interitum patriae, et tyrannidem primo ex confpiratione, deinde ex contentione Caefaris cum Pompeio fecutam, diu ante, tanquam e fpecula praevidit, et tanquam ex oraculo praedixit: fed nil profecit interim, verum obfuit potius, et mala patriae acceleravit. Id quod prudenter advertit, et eleganter defcribit M. Cicero, cum ad amicum ita fcribat: Cato optime fentit, fed nocet interdum reipublicae: loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in faece Romuli.

II. TYPHON, five rebellis.

NARRANT poëtae Junonem, indignatam quod Jupiter Palladem ex fefe fine ea peperiffet, omnes deos atque deas precibus fatigâffe, ut ipfa etiam fine Jove partum ederet: et poftquam violentiae et importunitati ejus annuiffent, terram illa concuffit, ex quo motu Typhon natus eft, monftrum ingens et horrendum. Ille ferpenti veluti nutritio datus eft, ut ab eo aleretur. Nec mora, poftquam adoleviffet, quin bellum Jovi moveret. In eo conflictu Jupiter in poteftatem gigantis venit, qui illum, in humeros fublatum, in regionem remotam et obfcuram tranfportavit, et concifis nervis et manuum et pedum, et fecum abreptis, mancum et mutilatum reliquit. Mercurius autem nervos Jovis Typhoni fuffuratus eft, atque eos Jovi reftituit. Jupiter

5

confir

[graphic]

confirmatus, belluam rurfus impetiit; ac primum fulmine vulneravit, ex cujus fanguine ferpentes nati funt. Tum demum ruentem et fugientem (Aetnam fuper eum jaculatus) mole montis oppreffit.

FABVLA de fortuna regum varia et rebellionibus, quae in monarchiis quandoque evenire confueverunt, conficta eft. Reges enim regnis fuis, ut Jupiter Junoni, veluti matrimonii vinculo juncti recte cenfentur: fed accidit nonnunquam ut imperandi confuetudine depravati, et in tyrannidem vergentes, omnia ad fe trahant, et contempto ordinum et fenatus fui confenfu, ex fefe pariant: id eft, ex arbitrio proprio et imperio mero cuncta adminiftrent. Id populi aegre ferentes, et ipfi moliuntur caput aliquod rerum ex fefe creare et extollere. Ea res ex occulta folicitatione nobilium et procerum fere initia fumit, quibus conniventibus, tum populi fufcitatio tentatur; ex qua tumor quidam rerum (per Typhonis infantiam fignificatus) fequitur. Atque ifte rerum ftatus ab infita plebis pravitate et natura maligna (ferpente regibus infeftiffimo) nutricatur. Defectione autem viribus coalita, poftremo res in apertam rebellio nem erumpit; quae, quia infinita mala et regibus et populis infligit, fub dira illa Typhonis effigie repraefentatur, in qua centum capita ob divifas poteftates, ora flam nantia ob incendia, anguium cingula ob peftilentias (praefertim in obfidionibus) manus ferreae ob caedes, ungues aquilini ob rapinas, corpus plumis contectum ob perpetuos rumores, et nuncios et trepidationes, et hujufmodi. Atque interdum re belliones iftae tam praevalidae funt, ut reges cogantur, tanquam a rebellibus tranfportati, relictis regni fedibus et urbibus primariis, vires contrahere, et in remotam aliquam et obfcuram provinciam ditionis fuae fe recipere, nervis et pecuniarum et ma jeftatis accifis: fed tamen non ita multo poft, fortunam prudenter tolerantes, virtute et induftria Mercurii nervos recipiunt, hoc eft, affabiles facti, et per edicta prudentia, et fermones benignos, reconciliatis fubditorum animis et voluntatibus, tandem alacritatem ad impenfas conferendas, et novum auctoritatis vigorem excitant. Nihilominus, prudentes et cauti, aleam fortunae tentare plerumque nolunt, et a pugna abftinent; fed tamen operam dant ut aliquo facinore memorabili exiftimationem rebellium frangant. Quod fi ex voto fuccedat, illi, vulneris accepti confcii, et rerum fuarum trepi di, primo ad fractas et inanes minas, veluti ferpentum fibilos, fe vertunt: deinde, rebus defperatis, fugam capeffunt. Atque tum demum, poftquam ruere incipiant, tutum eft et tempeftivum regibus copiis, et univerfa mole regni, tanquam Aetnae monte, cos perfequi et opprimere.

III. CYCLOPES, five miniftri terroris.

NARRANT Cyclopes ob feritatem et immanitatem primo a Jove in Tartarum detrufos, et perpetuo carceri adjudicatos fuiffe: verum poftea Tellus Jovi perfuafit, ei non abs re fore, fi eos vinculis liberaret, et eorum opera ad fulmina fabri canda uteretur. Quod et factum eft, atque illi officiofi et induftrii fulmina atque alia terroris inftrumenta affiduo opere et minaci ftrepitu fecerunt. Tempore autem labente evenit, ut Jupiter Aefculapio Apollinis filio fuccenferet, ob hominem medicina a morte excitatum; iram autem tegens (quia parum jufta indignandi caufa fuberat ob facinus pium et celebre) Cyclopes in eum fecreto inftigavit, qui, nihil cunctati, fulmine eum interemere: in cujus rei vindictam, Apollo, Jove non prohibente, fagit

[graphic]

tis cos confecit.

FABVLA

.

[ocr errors]

FABVLA ad regum facta pertinere videtur. Illi enim miniftros faevos, et fanguimarios, et exactores, primo fuppliciis afficiunt, et a rebus fummovent: poftea, ex confilio Telluris, id eft, ignobili et parum honorifico, praevalente utilitate, eos rurfus adhibent, ficubi aut executionum feveritate aut exactionum acerbitate opus eft. Illi, natura truces, et ex priore fortuna exafperati, et fatis fentientes quid ab illis exfpectetur, miram diligentiam in hujufmodi rebus praeftant; fed parum cauti, et ad gratiam ineundam et aucupandam praecipites, aliquando ex fecretis principum nutibus et incertis mandatis invidiofam aliquam executionem peragunt. Principes autem invidiam declinantes, et fatis gnari hujufmodi inftrumenta nunquam fibi defutura, eos deftituunt: et propinquis et amicis eorum, qui poenas fubierunt, atque horum delationibus et vindictae, et odio populari eos relinquunt, unde magno plaufu, et profperis in reges votis et acclamationibus, fero magis quam immerito pereunt.

NARCISSVS

IV. NARCISSVS, five philautia.

ARCISSVS fuiffe traditur forma et venuftate mirabilis, fed fuberat fuperbia ingens, et faftidium intolerandum. Itaque cum fibi placeret, alios defpiceret, vitam egit folitariam in fylvis et venationibus, cum paucis comitibus, quibus ipfe omnia erat. Affectabatur etiam eum ubique nympha Echo. In hoc vitae inftituto fatale ei erat ad fontem quendam limpidum venire, et juxta eum fub aeftum mediae diei decumbere. Cum autem in aqua imaginem propriam afpexiffet, in contemplationem fui, ac deinde in admirationem effufus et raptus, nullo modo ab hujufmodi fpectro et fimulacro diftrahi poterat; fed perpetuo defixus obtorpuit; ac tandem in florem nominis fui converfus eft; qui flos ineunte vere fe oftendit, et diis inferis, Plutoni, Proferpinae, et Eumenidibus facer eft.

FABVLA illorum et ingenia et fortunas repraefentare videtur, qui, five ob formam, five ob aliquas alias dotes, quibus ab ipfa natura, nulla accedente induftria propria, ornati et infigniti funt, effufe feipfos amant, et quafi depereunt. Cum hoc enim animi ftatu conjunctum fere eft, ut non multum in publico, aut in rebus civilibus verfentur; cum in eo vitae genere neceffe fit occurrere multos neglectus et vilipendia, quae animos eorum dejicere et turbare poffint. Itaque vitam plerumque degunt folitariam, et privatam, et umbratilem, cum perpauco comitum delectu, eoque ex iis, qui illos magnopere colere et admirari videntur, quique illis veluti echo in omnibus dictis fuis affentantur, et verborum obfequia praeftant. Ex hac confuetudine depravatos et inflatos, et tandem admiratione fui ipfius attonitos, mira occupat defidia et inertia, ut prorfus torpeant, et omni vigore et alacritate deftituantur. Eleganter autem fumitur flos vernus ad hujufmodi ingeniorum fimilitudinem, cum illa ingenia fub initia fua floreant et celebrentur, fed aetate confirmata exfpectationem de iis conceptam deftituant et fruftrentur. Eodem pertinet, quod flos ille diis inferis facer fit; quia homines talis indolis ad omnia inutiles prorfus evadunt. Quicquid autem nullum ex fe fructum edit, fed (veluti via navis in mari) tranfit et labitur, id apud antiquos umbris et diis inferis confecrari folebat.

V. STYX, five foedera.

PERVVLGATA eft narratio, et in compluribus fabulis interponitur, de unico illo juramento, quo dii fuperi fe obftringere folebant, cum poenitentiae locum fibi nullo modo relinqui volebant. Illud juramentum nullam majeftatem coeleftem, nullum attributum divinum advocabat et teftabatur; fed Stygem, fluvium quendam apud inferos,

VOL. V.

L11

[graphic]

Fabula haec

inferos, qui atria Ditis, multis fpiris interfufus, cingebat. Haec enim formula facr menti fola, neque praeter eam alia quaepiam firma habita eft et inviolabilis: fcilicet incumbebat poena perjurii, diis imprimis metuenda, ut qui fefelliffet, ad deorum convivia per certa annorum fpatia non accederet.

FABVLA de foederibus et pactis principum conficta videtur: in quibus illud nimio plus, quam oporteret, verum eft, foedera, quacunque folennitate et religione juramenti munita, parum firma effe; adeo ut fere ad exiftimationem quandam, et famam, et ceremoniam magis, quam ad fidem, et fecuritatem, et effectum adhibeantur. Quin fi accefferint etiam affinitatis vincula, veluti facramenta naturae, fi merita mutua, tamen omnia infra ambitionem, et utilitatem, et dominationis licentiam effe, apud: plerofque reperiuntur. Tanto magis, quod principibus facile fit, per praetextus varios et fpeciofos, cupiditates fuas et fidem minus finceram (nemine rerum arbitro, cai ratio fit reddenda) tueri et velare. Itaque unum affumitur verum et proprium fidei firmamentum, neque illud divinitas aliqua coeleftis: ea eft neceffitas (magnum potentibus numen) et periculum ftatus, et communicatio utilitatis. Neceffitas autem per Stygem eleganter repraefentatur, flumen fatale et irremeabile. Atque hoc numen advocavit ad foedera Iphicrates Athenienfis, qui quoniam inventus eft, qui ea aperte lo queretur, quae plerique tacite animo volvunt, non abs re fit, ipfius verba referre. Is cum Lacedaemonios varias cautiones, et fanctiones, et foederum firmamenta et vincula excogitare et proponere animadverteret, interfatus; Vnum (inquit) Lacedaemonii, nobis vobifcum vinculum, et fecuritatis ratio effe poffit, fi plane demonftretis, vos ea nobis concef Jille, et inter manus pofuiffe, ut vobis facultas laedendi nos, fi maxime velletis, minime fuppetere poffit. Itaque fi facultas laedendi fublata fit, aut fi ex foedere rupto periculum ingruat perditionis, aut diminutionis ftatus, aut vectigalium, tum demum foedera rata et fancta, et tanquam juramento Stygis confirmata cenferi poffint: cum metus fubfit interdicti illius et fufpenfionis a conviviis deorum; fub quo nomine imperii jura et praerogativae, et affluentia et felicitas antiquis fignificantur.

VI. PAN, five natura.

ANTIQVI univerfam naturam fub perfona Panis diligentiffime defcripferunt; huinvenitur, in jus generationem in dubio relinquunt. Alii enim afferunt eum a Mercurio geni libro fecundo tum; alii longe aliam generationis formam ei tribuunt; aiunt enim procos univerfos De augmentis cum Penelope rem habuiffe, ex quo promifcuo concubitu Pana communem filium or aucta et locu. tum effe. Atque in hac pofteriore narratione, proculdubio, aliqui ex recentioribus

fcientiarum,

veteri fabulae nomen Penelopes impofuere, quod et frequenter faciunt, cum narrationes antiquiores ad perfonas et nomina juniora traducunt, idque quandoque abfurde et infulfe; ut hic cernere eft; cum Pan ex antiquiflimis diis, et longe ante tempora Vlyf fis fuerit, atque infuper Penelope ob matronalem caftitatem antiquitati venerabilis ha beretur. Neque praetermittenda eft tertia illa generationis explicatio: quidam enim prodiderunt eum Jovis et Hybreos, id eft, contumeliae, filium fuiffe. Vtcunque orto, Parcae illi forores fuiffe perhibentur. Effigies autem Panis talis ab antiquitate defcribitur: cornutus, cornibus ufque ad coelum faftigiatis, corpore toto hifpidus et villofus, barba imprimis promiffa. Figura biformis, humana quoad fuperiora, fed femifera, et in caprae pedes definens. Geftabat autem infignia poteftatis, finiftra fiftulam, ex feptem calamis compactam; dextra pedum, five lignum, fuperius curvum et inflexum; induebatur autem chlamyde ex pelle pardalis. Poteftates ei et munera hujufmodi attri buuntur, ut fit deus venatorum, etiam paftorum, et in univerfum ruricolarum: prae

fes

[ocr errors]

'fes item montium: erat etiam proximus Mercurio nuncius deorum. Habebatur infu-
per dux et imperator nympharum, quae circa eum perpetuo choreas ducere et tripu-
diare folebant: comitabantur et Satiri, et his feniores Sileni. Habebat etiam potefta-
tem terrores immittendi, praefertim inanes, et fuperftitiofos, qui et Paniei vocati funt.
Res geftae autem ejus non multae memorantur: illud praecipuum, quod Cupidinem
provocavit ad luctam, a quo etiam in certamine victus eft. Etiam Typhonem gigan-
tem retibus implicavit et cohibuit: atque narrant infuper, cum Ceres, moefta et ob rap-
ram Proferpinam indignata, fe abfcondiffet, atque dii omnes ad eam inveftigandam
magnopere incubuiffent, et fe per varias vias difpertiti effent; Pani folummodo ex fe-
licitate quadam contigiffe ut inter venandum eam inveniret et indicaret. Aufus eft
quoque cum Apolline de victoria mufices decertare, atque etiam, Mida judice, praela-
tus eft: ob quod judicium Midas afininas aures tulit, fed clam et fecreto. Amores
Panis nulli referuntur, aut faltem admodum rari, quod mirum inter turbam deorum,
*prorfus tam profufe amatoriam, videri poffit. Illud folummodo ei datur, quod Echo
adamaret, quae etiam uxor ejus habita eft, atque unam etiam nympham, Syringam
nomine, in quam, propter iram et vindictam Cupidinis (quem ad luctam provocare
non reveritus effet) incenfus eft. Neque etiam prolem ullam fufcepit (quod fimiliter
mirum eft, cum dii, praefertim mafculi, prolifici admodum effent) nifi quod ei tribua-
tur tanquam filia, muliercula quaedam ancilla, Iambe nomine, quae ridiculis narrati-
unculis oblectare hofpites folebat; ejufque proles ex conjuge Echo effe, a nonnullis
exiftimabatur.

A

FABVLA nobilis, fi quae alia, atque naturae arcanis et myfteriis gravida, et quafi diftenta.

Pan (ut et nomen ipfum etiam fonat) univerfitatem rerum, five naturam repraefentat
et proponit. De hujus origine duplex omnino fententia eft; atque adeo effe poteft:
aut enim a Mercurio eft, verbo fcilicet divino (quod et facrae literae extra controver-
fiam ponunt, et philofophis iis, qui magis divini habiti funt, vifum eft) aut ex confufis
rerum feminibus. Qui enim unum rerum principium pofuerunt, aut ad Deum illud
retulerunt; aut fi materiatum principium volunt, illud tamen potentia varium afferu-
erunt: adeo ut omnis hujufmodi controverfia ad illam distributionem reducatur, ut
mundus fit, vel a Mercurio, vel a procis omnibus.

Namque canebat uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque, animaeque, marifque fuiffent,
Et liquidi fimul ignis: ut his exordia primis
Omnia, et ipfe tener mundi concreverit orbis.

Tertia autem generatio Panis ejufmodi eft, ut videantur Graeci aliquid de Hebraeorum
myfteriis, vel per Aegyptios internuncios, vel utcunque, inaudiviffe; pertinet enim ad
ftatum mundi non in meris natalibus fuis, fed poft lapfum Adami, morti et corruptioni
expofitum et obnoxium factum. Ille enim ftatus Dei et peccati proles fuit, ac manet.
Itaque triplex ifta narratio de generatione Panis etiam vera videri poffit, fi rite et rebus
et temporibus diftinguatur: nam ifte Pan, quem intuemur et contemplamur, ac nimio
plus quam oportet colimus, ex verbo divino, mediante confufa materia (quae et ipfa a
Deo creata erat) et fubintrante praevaricatione et corruptione, ortum habet.

Naturae rerum, fata rerum, forores vere perhibentur et ponuntur; naturalium
fiquidem caufarum catenae ortus rerum, et durationes, et interitus, et depreffiones, et
eminentias, et labores, et felicitates, et fata denique omnia, quae rebus accidere
poffunt, trahunt.

[ocr errors][merged small]

Virg. Eccl. vi. 31.

« PreviousContinue »