Page images
PDF
EPUB
[graphic]

404

DE NATVRA, ET INDOLE NATVRALI IN HOMINIBVS.

fine periculo. Quod fi neceffitas flagitet, ut revera rejiciantur, neque id fimul et fubito facere tutum foret, optimum erit favoribus et repulfis eos alternis excipere: unde attoniti et confufi haereant, nefcientes quid exfpectent, et veluti intra fylvam ambulent. Ex ambitionibus minus eft nociva cupiditas praevalendi in rebus majoribus, quam fe immifcendi rebus omnibus: iftud enim confufionem confiliornm parit, et negotia deftruit. Etiam minus periculi incumbit ab ambitiofo in negotiis acri, quam ab eo qui gratia et clientelis pollet. Qui inter ftrenuos et negotiis pares eminere ftudet, magnam profecto fufcipit provinciam; verum hoc publico utile eft: qui vero illud machinatur, ut viros cordatos deprimat, et ipfe folus inter ciphras numerus fit, feculi alicujus lues eft et calamitas. Honor tribus infignitur commodis; poteftate bene-merendi; aditu facili ad viros principes; et fortunarum propriarum in melius evectione. Qui optimam ex his tribus fovet intentionem, cum afpirat, vir probus eft: princeps quoque, qui hujufmodi in fervis fuis intentiones dignofcere valeat et diftinguere, princeps eft prudens. Verum in genere, praeoptandi funt principibus hujufmodi fervi, qui officio magis ducantur, quam ambitione: quique negotia amplectantur et ament, potius ex confcientia bona, quam ex oftentatione: denique diftinguant principes cum judicio inter ingenia, quae fefe omnibus negotiis ingerunt et animum promptum feu alacrem.

XXXVI. DE NATVRA, ET INDOLE NATVRALI IN HOMINIBVS.

NATVRA occultatur faepenumero, interdum vincitur, raro exftinguitur. Vis na turam efficit magis impetuofam cum recurrit; doctrina et praecepta affectus naturales reddunt minus quidem importunos, fed non tollunt; verum confuetudo fola ea eft, quae naturam plane immutat et fubigit. Qui victoriam de natura fua reportare cupit, fibi nec nimis magna, nec parva nimis penfa, conftituat: priora enim animum dejicient, propter fruftrationes crebras; pofteriora non multum attollent, etiamfi faepius praevaleat. Atque fub initiis exerceat fe adminiculis quibufdam, ut natatores. recentes veficis aut juncis; deinde cum impedimentis, ut faltatores folent calceis gravioribus. Etenim perfectionem in re qualibet inducit, fi exercitatio difficilior fit, quam ufus. Vbi natura admodum potens eft, et proinde victoria difficilis, opus erit per gradus quofdam procedere. Qui tales fint: primo, naturam fiftere ad tempus aliquod; more illius, qui cum irafceretur, literas alphabeti, priufquam quicquam faceret, recitare folebat : fecundo, naturam moderari, et ad minores portiones deducere; ut fi quis, abftinentiam a vino exercens, a majoribus hauftibus ad minores deveniat: poftremo autem, naturam penitus fub jugum mittere et domare. Verum fi quis eo animi robore et conftantia polleat, ut fe fubito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit:

Optimus ille animi vindex, laedentia pectus

Vincula qui rupit, dedoluitque femel.

Neque antiqua regula rejicienda; ut naturam ad inftar bacilli in contrariam partem flectas; quo recta tandem deveniat. Verum intellige hoc, ubi extremum illud alterum in vitium non ducat. Infuper et hoc advertas, ne habitum fuperinducere contendas nixu continuo, fed intermiffo; nam intermiffio impetum redintegrat et adauget; et fi quis dum tironem agit perpetuo fe exerceat, eveniet ut errores non minus quam facultatem, imbibat. Neque huic malo fuccurritur, nifi per tempeftivas intermiffiones. Praeterea, victoriae in naturam non nimium cito triumphum accinas; natura enim ad Jongum tempus fepulta jacebit, et tamen, occafione data, revivifcet: id quod contigit puellae apud Aefopum, ex fele in mulierem converfae; quae civiliter admodum in menfa

3

×

menfa fedebat, donec mus in confpectu ejus forte curreret. Itaque occafiones tales, aut omnino evites, aut iifdem frequentius infuefcas, quo minus moveant. Indoles cujufque naturalis optime deprehenditur in confuetudine familiari; in hac enim nulla intervenit affectatio: in perturbationibus; fiquidem illae praecepta et regulas penitus excutiunt denique in cafu aliquo novo et infolito; quia tum a confuetudine deferitur, Felices dixerim, quorum indoles naturalis cum vitae fuae genere congruit: alias yere dicere poffint; Multum incola fuit anima mea. In ftudiis, quicquid a natura tua alienum repereris, stata tempora tibi praefigas ad ejufdem exercitationes et meditationes: fin autem cum genio tuo convenerit, de ftatis horis ne fis folicitus; cogitationes enim tuae fponte illuc convolabunt, prout negotia et ftudia caetera permittent. Natura cujufque, ex vi innata, aut bonas aut malas herbas producit: itaque fedulo et tempeftive illas irriget, has evellat.

XXXVII. DE CONSVETVDINE ET EDVCATIONE.

COGITATIONES hominum fequuntur plerunque inclinationes fuas; fermones

f

autem, doctrinas et opiniones quas imbiberunt; at facta eorum ferme antiquum obtinent. Itaque, ut bene notat Macciavellus (licet in exemplo fcelerato) minime fidendum eft aut naturae violentiae, aut verborum grandiloquentiae, nifi corroborentur confuetudine. Inftantia ejus haec eft: in facinore aliquo audaci et crudeli patrando, non acquiefcendum effe aut in naturae alicujus ferocia, aut in promiffis conftantibus, nedum juramentis; fed committendum fcelus cffe viris fanguinolentis, et jamdudum caedibus affuetis. Sed Macciavello de fratre quopiam Clemente, aut Ravillaco, aut Jauregua, aut Baltazare Gerardo, aut Guidone Faulxio, nihil innotuit. Verum tenet regula ejus; naturam, aut promifforum fidem et ferociam, viribus confuetudinis haud acquipollere. Solummodo, fuperftitio, noftris temporibus, eo provecta eft, ut primae elaffis ficarii laniis obfirmatis minime cedant; atque decreta votiva, etiam in re fanguinaria, confuetudinis vires exaequent. In aliis quibufcunque confuetudinis potentia clare elucefcit: adeo ut miraculi inftar fit audire quot-profeffiones, proteftationes, promiffa, verba grandia, jactitent plurimi; et tamen, iftis omnibus pofthabitis, pro more confueto agere; acfi imagines effent, et machinae plane inanimes, folis confuetudinis rotis impulfae et actae. Videre etiam licet confuetudinis tyrannidem in aliis multis.. Indi (loquor de gymnofophiftis et veteribus et modernis) fe leniter fuper pyram componunt, atque hoc modo fe ipfos igne facrificant. Quin et foeminae cum maritis in. rogum immitti properant. Pueri Spartani, antiquis temporibus, flagris caedi fuftinebant fuper aram Dianae, vix ejulatu, aut gemitu ullo emiffo. Memini, fub initiis reginae Elizabethae, rebellem quendam Hibernum fupplicationem deputato obtuliffe, ut: torque lignea, non fune, fufpenderetur; quia illud magis in more rebellibus erat.. Inveniuntur monachi in Ruffia, qui, ad poenitentiam complendam, tota nocte hiemali in. vafe aqua repleto non recufabunt federe, donec glacie conftringantur. Plurima denique exempla adduci poterunt, plane ftupendas confuetudinis vires, tam fuper animum,. quam fuper corpus, prodentia. Quandoquidem igitur mos veluti fummus fit humanae vitae moderator et magiftratus, curae fit inprimis, ut mores bonos afcifcamus. Certe confuetudo validiffima, cum a pueritia incipit: hanc educationem appellamus; quae nihil aliud eft, quam a teneris annis imbibita confuetado. Ita videre eft, in linguis, edifcendis linguam ipfam magis commode fe applicare omnibus expreffionibus et fanis; artus quoque magis agiles et flexiles ad omnes pofituras et motus effe in pueritia aut ado lefcentia, quam poftea. Veriffimum enim eft, opfimathes iftos novam plicam non bene

admittere:

[graphic]

admittere: nifi fuerit in nonnullis hominibus, quibus animi nondum fixi, fed eofdem apertos ad omnia praecepta confervârunt, quo continuo emendationem reciperent; id quod rariffimum eft.

[ocr errors]

Verum fi confuetudinis vires, cum fimplex folummodo fit, et fejuncta, tantae fint; multo magis confuetudo copulata, et conjuncta, et in collegium coacta, excellit. Ifthic enim exemplum docet, relevat focietas, aemulatio ftimulat, gloria animos extollit: ita ut in hujufmodi locis vires et influxus confuetudinis tanquam in exaltatione fint. Certe multiplicatio et (ut chemicorum vocabulo utar) projectio fuper naturam humanam confiftit in focietatibus bene inftitutis, et difciplina falubri informatis. Etenim refpublicae recte adminiftratae, quin et leges bonae, alunt virtutem in herba, fed femina ipfius non multum promovent. Verum infelicitatis orbis hoc habet, ut media maximarum virium applicentur quandoque finibus minime expetendis.

XXXVIII. DE FORTVNA.

N EGARI non poteft, quin accidentia et cafus externi ad hominum fortunas promovendas, vel deprimendas, plurimum poffint. Gratia alicujus ex magnatibus, opportunitas, aliorum obitus, occafio virtuti cujufque congrua. Veruntamen fortunam fuam fingere cuique praecipue in manu propria eft. Faber quifque fortunae fuae, inquit comicus. Atque inter externas caufas illa frequentiffima; Stultitiam unius alterius fortunam promovere. Nemo enim ita fubito evehitur, ac occafione errorum alterius. Vt inquit adagium; Serpens, nifi ferpentem comederit, non fit draco.

Virtutes apertae et confpicuae laudes pariunt: at infunt virtutes quaedam occultae et latentes, quae pariunt fortunam. Nimirum, facultates nonnullae fe expediendi, quae nomen non habent. Hifpanum vocabulum (defemboltura) eas quadem ex parte innuit. Scilicet, cum non inveniuntur in natura alicujus obices aut impedimenta : fed rotae animi ad motum rotarum fortunae verfatiles funt. Ita enim Livius poftquam Catonem majorem his verbis defcripfiffet; In illo viro tantum robur corporis et animi fuit, ut, quocunque loco natus effet, fortunam fibi facturus videretur) illud diferte notat, quod ei fuiffet ingenium verfatile. Quare fi quis limis et adductis oculis afpiciat, videbit Fortunam: cacca enim licet fit, haud tamen prorfus invifibilis. Etenim via fortunae fimilis eft galaxiae in aethere; quae concurfus eft, five coacervatio complurium ftellarumı minutarum, feorfum invifibilium, fed conjunctim luminofarum. Eodem modo, complures virtutes funt exiguae, et vix in notam incurrentes, five potius facultates et confuetudines appofitae, quae fortunatos reddunt. Itali ex ipfis nonnullas notant;" quales quis minime putaret. Cum hominem innuunt, cui profperam fortunam fpondent, inter caeteras ejus qualitates adjicient, quod habeat poco di matto. Neque fane inveniuntur aliae duae qualitates magis ad hanc propitiae, quam fi quis habeat modicum ex ftulto, et non nimium ex honefto. Itaque, quibus patria, aut principes fui, nimio plus chari exftiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt; neque profecto effe poffunt. Quando enim cogitationes fuas extra fe ipfum quis collocaverit, viam fuam bene inire nequit.

Fortuna praepropera, magna molientes et nonnihil turbulentos reddit; at fortuna exercita ca eft, quae efficit prudentes et cordatos. Fortuna proculdubio, faltem propter filias fuas, honorem meretur; confidentiam fcilicet, et exiftimationem; etenim has duas parit fortuna profpera: alteram intra nos ipfos; alteram in aliis erga nos; eaeque viciffim pariunt animos et auctoritatem. Viri cuncti prudentes, quo invidiam fuarum virtutum amoliantur, omnia providentiae et fortunae imputare folent : ita enim

decentius et liberius eas fibi affumere poffint: quinetiam majeftatem homini quandam addit, fi videretur Numini curae effe. Sic Caefar, dum animaret gubernatorem navis in tempeftate, dixit; Caefarem portas et fortunam ejus. Sic Sylla nomen Felicis elegit, non Magni. Atque illud obfervationem non praeteriit; eos, qui ex profeffo fapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt,. in fine infortunatos evafiffe.

Narratur be Timotheo Athenienfi, poftquam in reddendis rationibus praefecturae fuae hanc claufulam ad ravim ufque inferuiffet; Atque in hoc nullae erant fortunae partes; deinceps illi nihil ceffiffe profpere. Sunt certe, quorum fortuna fimilis carminibus Homeri, quae majore cum facilitate fluunt, quam aliorum poëtarum verfus: id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis, ad fortunas Agefilai, aut Epaminondae, comparata, praedicat. Hoc vero ut fiat, fine dubio in nobis ipfis maxime fitum eft.

XXXIX. DE. V S.V RA SIVE FOE NO RE...

[ocr errors]

PIVRIMI invectivas quafdam ingeniofas in foeneratores commenti funt. Dicunt;

miferum effe, diabolum in Dei partem involâffe, decimas fcilicet. Foeneratorem maximum effe fabbathi violatorem; aratrum. fiquidem fuum non ceffare fabbathis. Foeneratorem fucum effe, de quo› Virgilius;

Ignavum fucos pecus a praefepibus arcent.

Foeneratorem, legem primitivam, poft lapfum hominis latam; peffundare: quae fuit, In fudore vultus tui comedes panem tuum; minime vero, in fudore vultus alieni. Foeneratores pileis luteis indui oportere, quia judaizant.. Rem effe contra naturam, ut pecunia generaret pecuniam; et hujufmodi alia. Ego vero hoc dico tantum; Foenus effe inter conceffa propter duritiem cordis. Cum enim neceffe fit hominibus ut pecunias mutuo dent et accipiant; fintque tam duro corde, ut eas gratis commodare nolint; reliquum eft ut permittantur ufurae. Alii nonnulli in medium adduxerunt callidas. quafdam et fufpectas propofitiones de argentariis, et excambiis publicis, detectione fortunarum hominum fingulorum, et aliis hujufmodi artificiis. Verum pauci de focnore differuerunt folide et utiliter.. Optimum fuerit proponere nobis ante oculos foenoris commoda et incommoda; ut bonum vel ponderetur, vel feparetur; quinetiam cavere inprimis ne, dum foenore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in pejus.

Incommoda foenoris haec funt. Primum, quod mercatorum numerum minuit.. Nam fi ignava haec pecuniae in foenus erogatio e medio tolleretur, nummi non delirefcerent prae focordia, fed magna ex parte in mercaturam impenderentur; quae instar venae portae cuivis regno eft ad opes introducendas. Secundum, quod mercatores. inopes reddit: ficut enim colonus terram colere ita fructuofe nequit, fi reditum folvat nimis gravem; ita mercator tam commode et lucrofe mercaturam fuam exercere vix. poteft, fi pecuniis foenore fumptis negotietur. Tertium incommodum duorum priorum appendix quaedam eft, portoriorum et vectigalium publicorum inminutio, quae fluunt et refluunt pro modo commercii. Quartum, quod thefaurum et pecunias reg-ni, five rei publicae, in paucorum manus reducit: cum enim foeneratoris lucrum cer-tum fit, caeterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout fit faepe in alea, ut maxima pars pecuniae promo cedat. Illud autem pro inconcuffo tenendum, florere rempublicam inprimis, cum pecuniae difpergantur, non coacerventur. Quintum, quod terrae et praediorum pretium deprimit: etenim pecuniae infumuntur, vel in mercaturam, vel in praediorum coëmptiones: foenus autem utrique obviare videtur. Sextum, quod omLe labores, molimina, et inventa nova quaecunque enervat et hebetat; in quibus pecunia

1

[graphic]
[ocr errors]

cunia minime fibi deeffet, nifi a torpedine ifta impediretur. Poftremum, quod tinea eft et teredo facultatum quam plurimorum hominum; id quod tractu temporis egeftatem publicam parit.

E contrario, commoda foenoris haec funt. Primo, quod, utcunque ufurae in aliquibus mercaturae noceant, in aliis nihilominus profunt: certiffimum enim eft, maximam mercaturae partem a junioribus mercatoribus exerceri, foenore fumptis pecuniis; unde fi foenerator pecunias fuas vel exigat, vel non emittat, fecutura neceffario eft magna mercaturae clades. Secundum eft, quod, nifi prompta haec a foeneratoribus pecuniarum mutuatio hominum neceffitatibus fubveniret, in extremas anguftias cito redigerentur; quandoquidem cogerentur res fuas (five bona mobilia fuerint, five praedia) nimis vili pretio vendere: itaque, ubi foenus rodit tantum, distractiones praeproperae penitus abforberent. Nam quantum ad oppignerationes, aut ea, quae a jureconfultis appellantur mortua vadia, huic certe malo remedium vix exhibebunt: fiquidem aut ea prorfus non accipient homines fine foenore; aut fi accipiant, folutione ad diem minime praeftita, fummo jure agent. Memini pecuniofum quendam, virum durum, rure agentem, qui folebat dicere; In malam crucem abeat ifta foeneratio; impedimento eft, quo minus pignorum et obligationum poenas exigere poffimus. Tertium et ultimum hoc eft: nugas meras dico, fi quis exiftimet mutuationem pecuniarum facilem, non admiffo foenore, fieri poffe: neque rurfus quis animo comprehenderit innumera quae fequentur mala, fi contractus illi mutui dati et accepti convellantur. Itaque de abolendis prorfus ufuris fermones facere ineptum foret. Refpublicae omnes, pro diverfa tamen ad fortem ratione, eas tolerârunt; adeo ut opinio illa in Vtopiam protinus releganda.

Dicamus jam de reformatione et norma ufurarum. Quibus nimirum modis incommoda earum optime evitentur, commoda retineantur. Patet jam, conferendo inter fe commoda et incommoda ufurarum (quod modo fecimus) duo effe, quae reconciliare oportet. Prius, ut retundantur dentes foenoris, ne nimium mordeat: fecundum, ut viris pecuniofis aperiatur via, qua ad pecunias mercatoribus praeftandum invitentur, ne commercium intercidat aut languefcat. Hoc autem fieri non poteft, nifi in foenore duas proportiones introducas; minorem et majorem. Si enim foenus ad unicam tantum proportionem eamque minorem redigas, mutuo accipientem aliquantulum levabis, fed mercator pecunias non facile reperiet. Atque infuper notandum eft, mercaturam, cum fit omnium maxime lucrofa, foenus ad proportionem bene magnam ferre poffe; alios contractus minime.

Vt his duabus intentionibus fatisfiat, hac via infiftere licet. Duae funto foenoris proportiones; prior omnibus permittatur; pofterior cum licentia, aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicae locis ubi mercatura fervet, concedatur. Primo igitur (fi nos audias) reducatur foenus ad partem vicefimam fortis pro mutuatione in annum: ea proportio edicto promulgetur ut libera fit omnibus. Pro ea accipienda princeps, five refpublica, mulctae omni renunciet. Hoc ab obftructione aliqua gene rali, aut difficultate majore, mutuationem confervabit. Hoc innumeris mutuatoribus, ruri et alibi degentibus, folamini erit. Hoc magna ex parte praediorum pretia adaugebit. Qandoquidem annuus valor praediorum, hic apud nos in Anglia, excedet illam foenoris ad hanc proportionem redacti, quantum annuus valor fex librarum excedit illum quinque tantum. Hoc denique induftrias hominum ad utilia et lucrofa inventa acuet et excitabit: co quod plurimi hujufmodi inventis poius fe dedent, quam lucro tam exili, quale diximus, ex ufuris acquiefcere; praefertim cum lucro jampri dem majori ex iifdem affueviffent. Secundo, certis quibufdam ho aiibus com nodandi

merca

« PreviousContinue »