Page images
PDF
EPUB
[graphic]

faepenumero ex hac re exiftimationem quandam aucupantur; veluti ingenia, quae decernendum potius, quam difputandum, fint aptiora. Sunt qui magis innituntur dolis, quos aliis ftruunt, quam confiliis folidis et fanis; fed Salomon ait Prudens advertit ad greffus fuos ; ftultus divertit ad dolos.

XXIII. DE PRVDENTIA QVAE SIBI SAPIT.

F ORMICA animalculum fibi fapiens, fed in horto nocivum. Et fane fit, ut qui fui nimium amantes fint, reipublicae noceant. Partire itaque moderate inter amorem tui ipfius, et amorem reipublicae: atque ita tibi fis proximus, ut in alios non fis injurius, praefertim in regem tuum, aut patriam. Centrum plane ignobile eft actionum hominis cujufpiam, commodum proprium. Recte terreftrem naturam fapit. Terra enim fuo ftat fixa centro; ubi quae affinia coeleftibus funt omnia, moventur fuper centrum alterius, cui benefaciunt. Ad fe omnia referre, tolerabilius eft in viris principibus; quia ipfi intra perfonam fuam non confiftunt; fed publico periculo et fortuna degunt. Verum in fervo principis, aut cive reipublicae, res eft perniciofiffima. Etenim negotia publica univerfa, quae ab id genus homine expediuntur, ad fines proprios flectuntur; quos neceffe eft eccentricos faepe effe ad fines domini five ftatus fui. Eligant itaque principes, et ftatus, miniftros et fervos, qui hac nota non maculantur; nifi velint res fuas accefforii tantum loco effe. Imo quod hunc effectum reddit magis exitiofum, illud eft; quod amittitur plane rerum analogia. Satis enim iniquum effet, fi bonum fervi praeferatur bono domini; fed adhuc longe iniquius eft, cum exiguum bonum fervi, antefertur magno bono domini. Veruntamen id faepius factum eft per officiarios pravos; veluti thefaurarios, legatos, duces, et alios fervos aut miniftros infideles et improbos: qui globulo fuo pondus addunt finium fuorum minutorum, quod eum in tranfverfum inclinet utilitas domini fui, in rebus gravioribus et magni momenti. Et plerunque commodum, quod ejufmodi fervi ad fe attrahunt, eft pro modulo fortunae propriae; at detrimentum, quocum permutent commodum illud, eft pro modulo fortunae domini fui. Siquidem philautorum iftiufmodi ingenium patitur, ut non morentur domum proximi incendere pro re nihilo majore, quam ad affanda ova fua. Veruntamen hujufmodi miniftri haud raro apud viros potentes gratia pollent; quia illis jucunda procurant, fibi utilia: atque utriufvis rei caufa fortunam domini fui prodent.

Prudentia, quae fibi uni fapit, in plurimis ejus ramis res fane depravata. Affimilanda fapientiae foricum, qui domum aliquam pro certo deferent paulo ante ruinam: fapientiae vulpis, quae taxonem e domo expellit, quam fibi defodit, non illi: fapientiae crocodili, qui lacrymas emittit cum devorare cupit. Verum illud inprimis obfervationem meretur; quod hujufmodi homines, qui (ut Cicero loquitur de Pompeio) fui funt amantes fine rivali, faepenumero infortunati fint: cumque fibi per totam vitam facrificaverint, in exitu facrificant inconftantiae fortunae, cujus alas fperabant fe pulchra illa fapientia fua praefcidiffe.

SIC

XXIV. DE INNOVATIONIBVS.

ICVT partus recens editi informes funt; fic videre eft in novis inftitutis; quae funt partus temporis. Veruntamen, ut qui in familiam fuam honores primi introducunt, pofteris fuis plerunque dignitate praelucent; ita rerum exemplaria et primordia (quando feliciter jacta funt) imitationem aetatis fequentis, ut plurimum, fuperant. Malum enim, in natura humana, naturali motu fertur; qui proceffu invalefcit; at bonum, ut fieri amat in violentis motibus, in primo impetu fortiffimum. Certe omnis medicina innovatio eft: et qui nova remedia accipere nolit, nova mala exfpectet. Novator enim

maximus omnium tempus. Quod fi tempus, decurfu folo, res in pejus ferat; prudentia vero et industria eas in melius reftituere non contendat, quis tandem erit finis mali? Hoc concedi prorfus debet; quod confuetudine firmatum eft, etfi minus fit bohum, aptum effe tamen temporibus; quaeque uno quafi alveo fluxerunt, foedere quodam conjuncta effe; ubi contra nova veteribus non ufquequaque tam concinne cohaereant: etfi enim utilitate juvent, novitate tamen et inconformitate turbant. Sunt certe novitates, tanquam advenae aut peregrini, quos admiratione plus, minus benevolentia profequimur. Recte quidem haec omnia, fi tempus quiefceret; hoc tamen indefeffe in orbem agitatur. Inde fit, ut importuna et morofa moris retentio, res turbulenta fit, aeque ac novitas; et qui vetera fuperftitiofe nimis reverentur, cedant in praefentis feculi ludibrium. Prudenter igitur facient homines, fi, in innovationibus fuis, a tempore exemplum petant: tempus enim innovat vel maxime, fed tacite, pedetentim, ac fine fenfu. Illud enim pro certo habeas; quod novum eft, praeter fpem et exspectationem accedere; et huic adjicere aliquid, illi eripere: at cui incremento eft novitas, ille fortunae gratias habet, et tempori; cui vero nocumento, is novitatis auctorem injuriarum poftulat. Expedit praeterea experimentis novis in corporibus politicis medendis non uti, nifi urgens incumbat neceffitas, aut evidens fe oftendat utilitas: et fedulo cavere, ut reformationis ftudium mutationem inducat, non autem ftudium mutationis reformationem praetexat. Quinetiam omnis novitas, quam rejicere fortaffe non datur, pro fufpecta tamen haberi debet. Denique, ex Scripturae monito, Stemus fuper vias antiquas, atque circumfpiciamus, quae fit via bona, et recta, et ambulemus in ea.

XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS.

CELERITAS nimia, et affectata, negotia ut plurimum perdit. Similis eft illi rei,

quam medici praedigeftionem, five praeproperam digeftionem, vocant: quae corpus implere folet humoribus crudis, et fecretis feminibus morborum. Itaque negotiorum expeditionem ne metiaris per tempora confulendi, fed per negotii ipfius progreffum. Et quemadmodum in curfu minime in paffus granditate, aut pedum elevatione altiore, celeritas confiftit, fed in motu eorundem humiliore, et aequabili; ita in negotiis, mordicus rei inhaerere, neque partem negotii nimiam pro una vice avide amplecti, celeritatem in conficiendo procurat. Curae eft nonnullis illud tantum, ut brevi tempore multum confeciffe videantur; aut ut periodos aliquas negotiorum falfas confingant, quo acres in negotiis exiftimentur: verum aliud eft, tempori parcere, negotium contrahendo, aliud intercidendo: negotia autem in eum modum tractata, crebris nimirum congreffibus, plerunque furfum deorfum feruntur, magna inconftantia. Novimus virum prudentem, cui femper in ore erat, cum feftinationem nimiam videret, Manete paulifper, ut expediamus celerius.

Ex altera parte, vera celeritas in expediendis negotiis res eft pretiofa. Tempus fiquidem negotiorum, ficuti pecunia mercium, eft menfura. Emitur igitur negotium magno, ubi nimia eft protractio. Spartani, et Hifpani, tarditatis notati funt: Mi venga la muerte de Spagna: Veniet mors mea ab Hifpania: tum, fcio, cunctanter

veniet.

Aurem illis praebe facilem, quibus primae in informatione negotii partes demandatae funt: et potius viam illis monftres ab initio, quam poftea in orationis filo crebrius interrumpas. Qui enim in ordine, quem fibi praeftituit, perturbatur, fubfultabit, et prolixior fiet, duin memoriam fuam recolliget; quam alias futurus fuiffet, fi fua meodo perrexiffet. Sed interdum videre eft, moderatorem moleftum effe magis, quam

catorem. VOL. V.

Dd d

Repetitiones

[graphic]

Repetitiones plerunque cum temporis jactura fiunt; attamen ftatum quaeftionis faepe repetere, lucrum eft temporis vel maximum; etenim complures fermones, prorfus abs re, in ipfo partu, abigit. Orationes prolixae et curiofae aeque expeditioni negotiorum conveniunt, ac toga. praelonga, terram verrens, curfui. Praefatiunculae, tranfitiones bellae, et excufationes, atque alia verba, quae ad perfonam lcquentis referuntur, tempus haud parum devaftant; et licet a modeftia emanare videantur, funt tamen revera gloriolae captatrices. Sed cave ne in rem ipfam ab initio defcendas, cum in hominum voluntatibus impedimentum aliquod reperiatur, aut obftructio; etenim animorum prae-occupatio fermonum femper poftulat praefationes: inftar fomentationis ante unguentum, quo unguentum mollius fubintret.

Ante omnia, ordo, et diftributio, et partium apta extractio, celeritatis tanquam vita eft: ita tamen ut diftributio non fit nimium fubtilis. Nam qui partitione non utetur, in negotia nunquam commode ingredietur; qui autem nimia utetur, vix emerget. Tempora prudenter deligere, tempus plurimum lucratur; atque intempeftiva propofitio nil aliud, quam aërem verberare, et tempore abuti. Tres funt negotiorum partes: praeparatio; confultatio five examinatio; et perfectio; harum (fi expeditioni confulere in animo eft) media fit opus multorum; prima autem, et ultima, paucorum. Procedendi in negotiis initium fumere ab iis, quae fcripto comprehenfa funt, plerunque expeditionem promovet: licet enim contigerit, ea in totum rejici, nihilominus negativa illa plus valebit ad confilia educenda, quam indefinita; quemadmodum cinis magis generativus, quam pulvis.

[graphic]

XXVI. DE PRVDENTIA APPARENT E.

RECEPTA eft opinio, Gallos prudentiores effe, quam videntur; Hifpanos autem prudentiores videri, quam funt. Sed utcunque fe res habeat inter gentes, certum eft, hoc ufu venire inter perfonas fingulares. Sicut enim loquitur apoftolus de pietate; Speciem pietatis habentes, fed virtutem ejus negantes; ita certe inveniuntur nonnulli, qui nugantur folenniter, cum prudentes minime fint; Magno conatu nugas. Res eft profecto prudentibus ridicula, et fatira digna, affectatores iftos videre; in quot formas fe vertant, et quali utantur arte quafi profpectiva, qua fuperficies appareat corpus, quod profunditatem aut dimenfionem folidi habeat. Alii tam fecreti funt, et in fe declarando parci, ut merces fuas, nifi fub obfcura luce, oftendere nolint: et videri volunt, plus fignificare, quam loqui: cumque fibi ipfis confcii fint, fe de iis rebus. loqui, quas non bene nôrunt; cupiunt nihilominus videri, fe illa noffe, quae non pof funt tuto loqui. Alii vultu et geftu verbis fuffragantur, et veluti per figna fapiunt: ut Ci cero ait de Pifone; Refpondes, altero ad frontem fublato, altero ad mentum depreffo fupercilio; crudelitatem tibi non placere. Alii fe valere putant, fi grande quiddam loquantur, idque ftylo peremptorio: itaque nihil morantur, et pro admiffis accipiunt, quae probare non poffunt. Sunt qui, quicquid fub captum eorum non cadit, fpernere, aut parvi pendere prae fe ferunt, tanquam impertinens et curiofum; ficque infcitiam fuam pro judicio limato obtendunt. Alii diftinctionem aliquam femper in promptu habent; et plerunque ho minum ingenia fubtilitate perftringendo, rem praetervehuntur. De quo genere loquitur Aulus Gellius; Hominem delirum, qui verborum minutiis rerum frangit pondera.. Ad quod exemplum, Plato in Protagora, per ironiam, introducit Prodicum, fermonem integrum contexentem ex diftinctionibus, a prir cip'o ufque ad finem. Generaliter, iftiufmodi homines, in confultationibus, negativae libenter fe applicant, et exiftimationem quandam aucupantur ex fcrupulis et difficultatibus proponendis et prae

3

dicendis;

dicendis; etenim cum id, quod proponitur, penitus rejicitur, nil ultra reftat agendum; fin probatur, nova indiget opera: quod prudentiae genus fpurium negotia prorfus perdit. Vt verbo dicamus; nec mercator aliquis obaeratus, nec decoctor rei familiaris occultus, tot artificiis fe muniet, ad divitias fimulandas; quot homines ifti, vera prudentia deftituti, utuntur, ad prudentiae fuae opinionem tuendam. Certe homines, hac prudentia praediti, opinionem vulgi facile aucupari poffunt; fed ad negotia gravia tractanda nemo talium delectum faciat: etenim, ad negotia promovenda, fatius proculdubio fuerit, virum eligere paulo abfurdiorem, quam hujufmodi formalistam faftidiofum.

XXVII. DE AMICI T I-A.

ES fane difficilis effet etiam illi, qui dixerit, plus veri ac falfi, idque compendio, mifcuiffe, quam in illo fcito; Quicunque folitudine delectatur, aut fera, aut Deus eft. Negari enim non poteft, quod infitum et latens odium feu faftidium focietatis, fi in aliquo deprehendatur, fapiat nefcio quid belluinum: illud tamen e converfo, quod aliquam divinae naturae fpeciem prae fe ferat, falfiffimum eft; nifi hujufmodi vita folitaria minime ab amore ipfius folitudinis proveniat, fed a studio fecedendi, ut altioribus contemplationibus quis vacet; id quod in nonnullis ethnicorum reperitur, fed affectatum et fictum: ut in Epimenide Cretenfe, Numa Romano, Empedocle Siculo, et Apollonio Tyanaeo: fincerum tamen et verum in plurimis eremitarum antiquorum, et in fanctis patribus ecclefiae. Interea vero parum perfpiciunt homines, quid hoc fit, quod folitudo nominatur, et quibus finibus circumfcribitur: turba enim non est focietas dicenda; et facies hominum nihilo plus funt, quam in porticibus picturae; colloquia vero abfque dilectione cymbalo non praeftant tinnienti. Hoc innuit id, quod latino jactatum proverbio; Magna civitas, magna folitudo. In magnis enim urbibus amici et neceffarii remotius difperguntur, adeo ut minus plerunque familiariter, et in confortio, vivatur, quam in viciniis anguftioribus. Quin et ulterius progredi licet, atque veriffime afferere, meram et miferam effe folitudinem, ubi defunt amici veri; fine quibus mundus nihil aliud quam eremus eft. Quo etiam fenfu fi folitudinem accipias, quicunque natura et genio fuo ab amicitiis abhorret, hujufmodi affectum a bruto potius, quam ab homine, mutuatur.

Maximus amicitiae fructus, eft levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes, cujufcunque generis, imprimere folent. Novimus, morbos illos in corpore effe maxime periculofos, qui ex obftructionibus et fuffocationibus nafcuntur: neque multo fecus fe res habet in aegritudinibus animae. Sarfam adhibere poffis ad jecoris, chalybem praeparatum ad lienis, flores fulphuris ad pulmonum, caftoreum ad cerebri oppilationes deobftruendas: nulla autem invenitur medicina apertiva ad obstructiones cordis, praeter amicum fidelem; cui impertire poffis dolores, gaudia, metus, fpes, fufpiciones, curas, confilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam fub figillo confeffionis civilis.

Res eft profecto mirabilis, fi quis fecum reputet, quam magni principes fummi et monarchae iftum amicitiae fructum (de quo loquimur) aeftiment: tanti fane, ut eundem et incolumitatis fuae, et amplitudinis periculo, interdum coëmant. Principes enim, propter diftantiam et fublimitatem fortunarum fuarum a fortunis fervorum et fubditorum fuorum, fructum hunc decerpere nequeunt: nifi forte (quo eum melius colIgant) aliquos evehant et promoveant, qui fint fibi tanquam focii et aequales: id quod faepenumero non fine praejudicio fit. Linguae modernae iftiufinodi perfonas nomine gratioforum, vel amicorum regis, infigniunt; ac fi res effet favoris et converfationis: D dd 2

at

[graphic]

at vocabulum Romanum ejus rei rectius exprimit verum ufum, atque caufam; illos nominans Participes curarum; hoc enim illud eft, quod verum ligamen praeftat. Atque hoc feciffe manifefto videmus, non tantum principes delicatos, et imbecillis animi; fed etiam prudentiffimos, et maxime politicos ex iis, qui regnârunt: qui faepe fibi adjunxerunt aliquos ex fervis fuis; quos et ipfi amicos fuos vocârunt, et aliis eodem illos nomine infignire permiferunt: non alio utentes vocabulo, quam quod inter homines privatae fortunae receptum eft.

L. Sylla, poftquam Romanum imperium occupâffet, Pompeium (poftea cognominatum Magnum) ad eam potentiam evexit, ut Pompeius fuperiorem jam Sylla factum fe venditaret. Cum enim amicum quendam fuum confulem feciffet, contra ambitum Syllae; atque Sylla in malam partem hoc accepiffet, et verba indignationis nonnulla. protuliffet, Pompeius id minime tulit, fed fere difertis verbis eum quiefcere juffit; addendo; Plures adorare folem orientem, quam occidentem. Apud Julium Caefarem Decimus Brutus tanta gratia valuit, ut eum Caefar Octavio, fuo nepoti, haeredem fubftituerit. Atque hic ille fuit, qui Caefarem ad mortem fuam pertraxit. Cum enim Caefar fenatum dimittere in animo habuiffet, propter mala quaedam praefagia (praecipue fomnium quoddam uxoris fuae Calpurniae) Brutus eum molliter e cathedra, arrepto brachio ejus, levans, dixit; Sperare fe, eum fenatum non tam parvi habiturum, ut dimittere illum vellet, donec uxor fomnium melius fomniaffet. Et videtur fane tanto favore apud Caefarem polluiffe, ut Antonius in epiftola quadam, quae a Cicerone, in una ex Philippicis, verbatim recitatur, eum veneficum appellaret; ac fi Caefarem incantâffet. Auguftus Agrippam, ignobilem licet natalibus, ad tantam celfitudinem promovit, ut, quando cum Maecenate deliberaret de nuptiis filiae fuae Juliae, Maecenas eum libere monuiffet; Agrippam, aut in generum affumendum, aut interficiendum; nihil effe tertium; quandoquidem eum ad tantum faftigium perduxiffet. berius Caefar Sejanum tantis honoribus auxit, ut ii duo haberentur tanquam par amicorum: certe Tiberius, in epiftola quadam ad eum, ita fcribit; Haec pro amicitia noftra non occultavi. Atque univerfus fenatus aram Amicitiae, tanquam deae, dedicavit, propter arctam inter eos amicitiam. Similis, aut etiam illa majoris, amicitiae exemplum cernitur, inter Septimium Severum et Plautianum: etenim, filium fuum natu majorem, filiam Plautiani in uxorem ducere, coëgit: ac Plautianum faepe, etiam cum contumelia filii fui, honoravit. Quin et fcripfit ad fenatum hifce verbis; Ita diligo virum, ut cupiam eum mihi fuperftitem fore. Quod fi hi principes Trajano alicui aut Marco Aurelio fimiles fuiffent, immenfae naturae eorum bonitati hoc attribui poffet: cum vero viri tam prudentes exftiterint, tantoque robore et feveritate animi praediti, tamque impenfi amatores fui; liquido probatur eos felicitatem fuam (licet vix ma-jor mortalibus ullis obtigiffet) veluti mutilam duxiffe, nifi per hafce amicitias facta fuiffet integra et perfecta. Atque, quod majus eft, affuerunt his principibus uxores, filii, nepotes; neque tamen haec omnia amicitiae folatia fupplere valuerunt.

Minime oblivioni mandandum, quod Commineus notatum reliquit de domino fuo priore, duce Carolo, cognominato Strenuo; eum fecreta fua cum nemine communicare voluiffe; minime omnium ea, quae eum prae caeteris angebant. Et ulterius ait; eam animi obtectionem, pofterioribus vitae annis, intellectum ipfius nonnihil debilitâfle, et vitiâffe. Potuiffet certe Commineus, fi voluiffet, fimile judicium facere de domino fuo pofteriore, Ludovico undecimo; cui occultatio confiliorum pro tormento fuit. Teffera Pythagorae, obfcura, fed optima; Cor ne edito. Certe, fi quis durum huic rei nomen imponeret, qui amicis deftituuntur, quibus cogitationes fuas et anxietates libere impertiant, funt cordium fuorum anthropophagi. At illud plane ad miraculum

proxime

« PreviousContinue »