Page images
PDF
EPUB
[graphic]

nonnunquam in monachis. Amor conjugalis genus humanum creat; amor focialis perficit; amor vero lafcivus inficit et dehoneftat.

XI. DE MAGISTRATIBVS ET DIGNITATIB VS.

VIRI IRI in magiftratu collocati, ter fervi: fervi principis vel politiae; fervi famae; et fervi negotiorum. Adeo ut libertate neutiquam fruantur; nec in perfonis, nec in actionibus, nec in temporibus fuis. Mirum cupiditatis genus, poteftatem appetere, libertatem amittere: vel poteftatem in alios ambire, poteftatem in fe ipfum exuere: afcenfus ad dignitates arduus eft; et per labores pervenitur ad labores majores: faepe quoque indignitatibus non vacat; atque per indignitates pervenitur ad dignitates. Statio in dignitatibus res lubrica eft; atque regreffus, aut praecipitium eft, aut faltem eclipfis; quae et ipfa trifte quiddam, et melancholicum. Cum non fis qui fueris, non effe cur velis vivere? Imo nec regredi datur, etiamfi quis cupiat; neque regredi volunt homines, cum ratio poftulat ut id facerent; verum impatientes manent vitae privatae, etiam cum fenectus aut infirmitas ingruit; quae umbram et otium poftulant, ficut oppidani fenes, qui ante oftium federe volunt, licet fe eo pacto derifui exponant. Sane, viris in magiftratibus pofitis opus eft, ut aliorum opiniones mutuentur, quo fe ipfos beatos putent: nam fi judicent ex fenfu proprio, nihil hujufmodi reperient; verum, quando fecum cogitent, quid alii de ipfis fentiant, et quam libenter alii conditiones. cum illis permutare vellent, tum demum beati funt, tanquam rumore tenus: cum intus fortaffe contrarium experiantur. Siquidem dolores fuos primi omnium fentiunt, licet culpas fuas omnium noviffimi. Certe viri poteftatibus fublimes, ipfi fibi ignoti funt; et dum negotiis deftrahuntur, tempore carent, quo fanitati, aut corporis, aut animae fuae, confulant;

Illi mors gravis incubat,

Qui, notus nimis omnibus,
Ignotus moritur fibi.

In poteftatibus, licentia magna datur, et boni, et mali: quorum pofterius pro maledictione habendum: in malis enim, optima conditio eft, nolle; proxima, non poffe. Certe potentia bene-merendi verus eft et legitimus ambitionis finis. Etenim bene cogitare, licet Deo acceptum fit, tamen verfus homines non multo melius eft, quam bene fomniare, nifi in actum producatur. Id autem fieri non poteft fine munere aliquo publico et poteftate; veluti folo fuperiore et elevato. Merita et opera bona funt veri fines laborum hominis: atque eorundem confcientia perfectio humanae quietis. Et converfus Deus, ut afpiceret opera, quae fecerunt manus fuae, vidit quod omnia effent bona nimis: tum fequitur fabbatum. În munere tuo perfungendo propone tibi exem pla optima; imitatio enim globus eft praeceptorum: et poft tempus aliquod propone tibi exemplum proprium; atque in te ipfum ftricte inquiras, num non melius inceperis, quam perftiteris: neque rurfus exempla eorum negligas, qui eodem munere praviter functi funt; non ut te ipfum, eorum memoriam carpendo, vendites; fed ut monearis, quid evitare debeas. Inftitue igitur reformationem, fed abfque elatione tui-ipfius, aut fcandalo priorum temporum et perfonarum; hoc tamen tibi conftitutum fit, exempla praeclara non minus introducere, quam imitari. Retrahe res ad primam earum inftitutionem; et circumfpicias, in quibus, et quibus modis, degeneraverint. Attamen utrunque tempus confulas; tum antiquius, ut cognofcas quid optimum fuerit; tum recentius, ut notes, quid fuerit aptiffimum. Contende, ut quae agis pro poteftate, tan. quam regulis quibufdam cohibeantur; ut hominibus tanquam digito monftres, quid

illis fit exfpectandum: neque tamen nimium fis pertinax, aut peremptorius: atque femper, cum a regula recefferis, quid fit, quod agas, diligenter expone. Muneris tui jura conftanter tueare; neque propterea lites de jurifdictione facile move: atque ita te geras, ut potius jura tua affumas et exerceas tacite, et de facto, quam ut quaeftiones de iis cum ftrepitu fufcites et agites. Jura etiam inferiorem numerum, tibi fubordinatorum, defende, ac ne deftitue. Tibique majori honori ducas rerum fummas praefcribere, quam in omnibus fatagere. Amplectere, imo invita, qui tibi adjumento fint et informationi, ad muneris tui exfecutionem; neque abige eos, qui operam fuam ad hoc tibi deferunt, tanquam fe ingerentes; fed potius cum favore eos allicias et recipias.

Vitia in auctoritate utenda et exercenda funt praecipue quatuor. Mora nimia, corruptela, afperitas, et facilitas. Quantum ad moras, faciles aditus praebe; tempora praeftituta ferva; inchoata quae funt perfice; neque negotia nova intermifce, nifi urgeat neceffitas. Quantum ad corruptelas: non folum manus tui ipfius et tuorum liga, ne munera accipiantur; fed etiam manus fupplicantium, ne ea offerantur. Prius horum praeftat certe integritas adhibita; verum ea ipfa praedicata, et ex profeffo, idque cum deteftatione corruptelarum, etiam pofterius affequitur. Neque tantum culpam, verum etiam fufpicionem devita. Quicunque mutabiles funt, et manifefto alterantur abfque caufa manifefta, injiciunt fufpicionem de corruptelis. Itaque perpetuo, cum ab opinione tua quam declarasti, aut proceffu quem incepifti, deflectas, ingenue hoc ipfum profitere; fimul et caufas, quae te ad hoc commoverunt, fedulo declares et inculces; neque rem fuffurari te poffe credas. Servus gratiofus, et apud dominum potens, fi non exftet aliqua favoris caufa manifesta, reputatur plerunque nihil aliud quam via obliqua ad corruptelas. Quantum ad afperitatem; invidiam, et malevolentiam parit illa, nihil inde metens: feveritas fiquidem metum incutit, afperitas odium parit. Etiam reprehenfiones de loco fuperiore, graves effe debent, non contumeliofae. Quantum ad facilitatem: ea corruptelis etiam deterior eft: corruptelae enim interdum et fubinde tentantur; quod fi quis importunitati pateat, aut refpectibus levioribus ducatur, haec ei ubique aderunt. Sicut ait Salomon; Perfonas refpicere non eft bonum; talis enim offendet pro buccella panis.

Veriffimum fane, quod a veteribus dictum eft; Magiftratus virum indicat. Alios autem indicat in melius, alios in pejus: Omnium confenfu capax imperii, nifi imperásset; inquit Tacitus de Galba: contra de Vefpafiano idem; Solus imperantium Vefpafianus mutatus in melius. Licet alterum intelligat Tacitus de arte imperatoria, alterum de moribus et affectibus. Signum eft luculentiffimum indolis generofae, fi quis honoribus emendetur. Eft enim honor, aut faltem effe debet, locus virtutis: atque quemadmodum in natura, corpora moventur rapide ad locum, placide in loco: ita virtus in ambitu violentior eft, in honore adepto fedatior. Afcenfus omnis ad dignitatum faftigium incedit tanquam per fcalam graduum flexuofam; atque, fi factiones valeant, bonum fuerit alteri parti adhaerere, dum quis honorem fcandat: at fe ad aequilibrium reducere, poftquam eundem fuerit confecutus. Memoriam praedecefforis tui illaefam conferva. Hoc fi non feceris, debitum tibi hoc a fucceffore tuo rependetur. Collegas etiam amice tracta, et potius advoca cum illud minime exfpectent, quam exclude cum confentaneum fuerit eos advocari. Ne fis loci tui nimis memor, aut crebram de eo mentionem facias, in quotidianis fermonibus, aut converfatione privata; fed potius. praedicetur de te; Alius prorfus vir eft, cum fedet, et munus fuum exercet.

XIII. DE

[graphic]

XII. DE AV DACI A.

IN N fcholis tritum eft dicterium, nec tamen fapientis obfervatione indignum. Interrogatus olim Demofthenes, quaenam prima oratoris virtus? refpondit, Actio. Quae fecunda? Actio. Quae tertia? itidem refpondit, Actio. Ipfe dixit, qui rem optime noverat; nec tamen in eo, quod laudabat, multum naturae debebat. Mira certe res, illam oratoris partem, quae non ultra corticem penetrat; et hiftrionis potius virtus cenfenda eft, quam oratoris; in locum tam fublimem, fupra nobiliores illas partes, inventionis, elocutionis, et caeterarum, extolli; imo quafi omne tuliffet pun&tum pene folam praedicari. Sed in promptu ratio eft: ineft enim naturae humanae, plerunque, plus ftulti, quam fapientis. Vnde et facultates eae, quibus capitur pars illa in animis mortalium ftulta, funt omnium potentiffimae. Huic mire convenit, et quafi parallela eft, audacia in negotiis civilibus. Quid in iftis primum? Audacia. Quid fecundum? Quid tertium? Audacia. Attamen utcunque ignorantiae, et fordidi ingenii, proles eft audacia; caeterifque civilis fcientiae partibus longe impar. Sed nihilominus fascinat, et captivos ducit eos, qui vel judicio infirmi funt, vel animo timidiores: tales autem funt hominum pars maxima. Quin et fapientibus ipfis, cum animis vacillent, vim injicit. Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuiffe; apud fenatores vero, et principes, certe minus. Imo quando primo rebus gerendis admoventur, audaces, plus poffunt, quam poftea: nam male pollicita praeftat audacia. Sane quemadmodum interveniunt agyrtae, qui corpori naturali mederi profitentur; fic et corpori politico non defunt homines, qui curationes vel difficillimas fufcipient; quibus forfan in paucis aliquibus experimentis feliciter fucceflit; fed cum fcientiae principia non guftârint, faepius excidunt. Imo videre eft nonnunquam hominem audacem miraculum illud Mahometis edentem. Populo perfuafit Mahometes, fe collem ad femet evocaturum; atque a fummo ejus jugo preces pro legis fuae cultoribus oblaturum. Populus magna frequentia convenit: collem, ut ad fe veniret, iterumque iterumque vocavit Mahometes; fed cum collis immotus maneret, ille (nihil omnino pudefactus) inquit; Si collis ad Mahometem accedere nolit, ad collem ibit Mahometes. Sic et iftiufmodi homines, quando ingentia quaedam in fe fufceperunt, turpiffimeque in iis defecerunt, tamen (fi ad ipfum audaciae culmen pervenerunt) lufu rem exapient, et fe vertent, et nihil aliud. Hominibus profecto magno judicio praeditis ludbrio funt audaces; imo et apud ipfum vulgus audacia aliquid habet ridiculi. Nam fi rifus objectum fit abfurditas, ne dubites quin magna audacia femper fecum habeat aliquid ridiculi. Neque fere jucundius eft fpectaculum, quam videre in audace oris confufionem; vultum enim tunc nancifcitur in fe reductum, fed deformiter. Nec aliter fieri poteft. Nam in verecundantibus fluunt paulatim, refluuntque fpiritus; fed audaces, quando tale quidpiam illis contingit, attoniti haerent; ut fit in fchacciae ludo quando non vincitur collufor, fed torpet tantum motus. Atqui hoc poftremum fatirae aptius, quam feriae obfervationi. Illud vero animadvertendum, audaciam femper caecam effe. Difcrimina enim et obftacula nulla videt: quare in deliberando nocet, in exfequendo juvat, Adeo ut, fi audaces tuto adhibere velis, fummum illis imperiun non deferas; fecundae claffi annumerentur, et ab aliis regantur. Nam in confiliis C.piendis, pericula ante oculos habere bonum eft; in executione autem, oculos claudere o, ortet, nifi pericula valde magna fuerint.

XIII. DE BONITATE, ET BONITATE NATIVA. ONITATEM eo fenfu accipio, ut fit affectus, qui hominum commoda ftudeat, et bene velit: quam eandem Graeci philanthropiam vocant. Humanitatis autem Vocabulum (prout vulgus ea utitur) levius aliquanto eft, atque anguftius, quam ut vim ejus exprimat. Bonitatem fcilicet appello affectum et habitum; bonitatem autem nativam, inclinationem. Ponitas vero inter omnes virtutes, atque animi dignitates, facile primas obtinet; cum fit ipfius divinae naturae adumbrata quaedam effigies, et character: qua e rebus fublata, homo animalis nihil aliud fuerit, quam res inquieta, fcelefta, mifera, imo fpecies quaedam noxiorum vermium. Bonitas moralis virtuti illi theologicae charitati refpondet; neque exceffum quidem capit, aberrationem autem patitur. Immodica potentiae cupiditas angelos coelo deturbavit; immodica scientiae cupiditas hominem paradifo expulit: at in caritate non datur exceffus; neque per eam aut angelus, aut homo, unquam periculum fubire poffit. Inclinatio autem ad bonitatem, altis defixa radicibus, naturae humanae infidet: quae fi, benefaciendi materia, aut occafione, deftituta, non inveniat, quo fe exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes. Quod in Turcis, gente utique faeva et fera, videre eft; qui nihilominus erga bruta animalia mifericordes funt, et eleemofynas canibus et avibus diftribuunt. Adeo ut (referente Bufbequio) aurifex quidam Venetus, Byzantii agens, vix furorem populi effugerit, quod avis cujufdam, roftri oblongi, fauces, inferto baculo, diduxiffet. Neque tamen erroribus fuis vacat bonitatis haec et charitatis virtus. Nequam apud Italos jactatur proverbium; Tanto buon, che val niente. Adeo bonus,. ut ad nihil bonus. Neque fubveritus eft Nicolaus Macciavellus literis concredere, idque difertis fere verbis; Fidem chriftianam homines probos et innocentes, in praedam, tyrannorum iniquitati dediffe. Quod ideo pronunciavit, quia nulla ufquam lex, nulla fecta aut opinio, tam in immenfum extulit bonitatem, quam religio chriftiana. Quo melius itaque extra fcandali, adeoque periculi ictum et minas tuti confiftamus, operae pretium erit noffe errores, qui nos a recto tam infignis habitus tramite tranfvorfos agant. Ita aliorum bono ftudeas, ne te illorum interea aut vultibus, aut voluntatibus, mancipio dedas. Illud enim facilitatis atque mollitiei indicium eft, quae honeftam mentem in vincula captivam abducit: neque projicias Aefopi gallo gemmam, cui gratius et felicius cederet granum hordei. Dei exemplum in hac re pro praecepto tibi fit. Ille pluvia fua rigat, fole fuo irradiat, juftos juxta ac injuftos: non tamen omnes. ex aequo aut opum imbre compluit, aut honorum, virtutumve fplendore, illuftrat. Communia quidem beneficia cuivis funt communicanda: peculiaria vero paucis, et cum delectu. Cave autem, ne dum effigiem fculpas, archetypum deftruas. Theologia quippe amorem noftri ipfius pro archetypo ftatuit, amorem proximi pro imitamento.. Vende omne quod habes, atque elargire pauperibus, et fequere me. At noli omne, quod habes, vendere, nifi venias, et fequaris me: hoc eft, nifi ejufmodi vitae inftitutum ingrediaris, in quo, aeque ex parvis opibus, ac ex magnis, poteris aliis benefacere. Secus, dum rivos alis, fontem exhauris. Neque interea habitus tantum bonitatis reperitur ad rectae rationis normam applicatus, fed etiam in quibufdam hominibus reperitur indoles naturalis ad eam propenfa: uti e contra in aliis naturalis quaedam malignitas. Sunt enim qui ex ingenii proprii instinctu averfentur aliorum bonum. Et: levius quidem malignitatis genus in morofitatem cedit, aut perverfitatem, aut praecipi-tem opponendi, et fe in fingulis difficilem praebendi, libidinem; et fimilia: gravius. tamen illud, atque altius, ad invidiam producitur meramque malitiam. Hujufmodi homines

5

[graphic]

homines in alienis calamitatibus fere florent, eafque femper aggravant: non digni certe, qui conferantur canibus illis, qui Lazari delingebant ulcera; fed mufcis, quae cruda quaeque et excoriata infeftant. Non paucos reperias mifanthropos, quibus volupe eft deducere homines ad fufpendii ramum, neque tamen arborem habent in hortis fuis, qualem Timon habuit. Ingenia ita difpofita, non injuria vocare licet, humanae naturae vomicas, et carcinomata. Sunt tamen haec ligna accommodatiffima, e quibus. fiant Mercurii politici: fimilia lignis incurvis, quae bene navigiis exftruendis conveniunt, jactationi deftinatis, non autem aedibus, quae immotae manent. Partes autem, et indicia bonitatis funt plurima. Si quis fe erga hofpites et peregrinos benignum humanumque praebeat, arguit fe mundi civem, fibique cor effe, non inftar infulae, caeteris terris avulfae, fed continentis, quae illis conjungitur: fi compatiatur afflictis, nobilitat fua praecordia, quae non fecus, atque celebrata illa arbor, per fua vulnera balfamum exfudat. Si facilis offenfas remiferit, et delictorum gratiam fecerit, mentem indicat in alto pofitam effe, fupra injuriarum jactum et tela. Si pro modicis beneficiis gratum fe exhibeat, argumento eft, pluris fe aeftimare hominum animos, quam farcinas. Supra omnia, fi fupremum illud fancti Pauli apoftoli perfectionis faftigium fit confecutus, ut devoveat fe, atque anathematizet a Chrifto, propter falutem fratrum, indicio eft, proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Chrifto ipfi conformari.

DE

XIV. DE NOBILITATE.

E nobilitate primum agamus, ut eft portio reipublicae; deinde ut eft conditio ho minum particularium. Monarchia, in qua nulli prorfus nobiles, femper pura eft et abfoluta tyrannis: cujufmodi eft imperium Turcicum. Dignitatem enim regalem diluit nobilitas, et vulgi oculos a profapia regia aliquantulum avocat. In democratia vero proceres interdum non defiderantur: imo ftatus ille popularis multo pacatior eft, atque minus factionibus et turbis obnoxius, ubi non funt ftirpes nobilium: illic enim in res ipfas oculi hominum conjiciuntur, non in perfonas; vel fi omnino in perfonas, id fit tanquam in maxime idoneis rebus gerendis, minime vero ut ratio habeatur infignium, aut imaginum. Helvetiorum rempublicam fatis florentem videmus, licet religionis pagorumque diverfitas obftare videatur. Vtilitas enim apud illos valet, non dignitas. Illa gubernandi forma, qua confederatac Belgarum provinciae utuntur, certe eminet: ubi enim paritas admittitur, ibi et confilia ineuntur aequabilius, et tributa penduntur alacrius. Nobilium potentia et auctoritas in monarchia, principi ipfi impertit fplendorem, fed poteftatem imminuit; populi vero animos auget, fortunas illorum deprimit. Bene fe res habet, cum nobiles non fint potentiores, quam aut imperii aut juftitiae ratio poftulat: in eo tamen dignitatis gradu fuftineantur, ut infolentia popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem majeftatem fe effundat. Rurfus, numerofa nobilitas, quae plerumque minus potens. eit, ftatum prorfus depauperat: hinc enim profufae expenfae: atque infuper, cum neceffe fit, tractu temporis, complures ex nobilibus indigos fieri, fequitur divortium quoddam, five malum temperamentum, inter honores et pecunias.

Quod vero ad nobilitatem fpectat in perfonis particularibus: venerationem certe habet, videre caftellum, aut aedificium antiquum, quod nulla ruina invafit: aut etiam annofam et proceram arborem folidam et integram: quanto magis intueri antiquam nobilem profapiam, a fluctibus et procellis temporis illaefam? Nobilitas enim nova regiae potentiae opus eft, antiqua vero temporis folius. Qui ad nobilitatis faftigium primi evehuntur, virtutum claritudine plerumque pofteris eminent, fed innocentia

« PreviousContinue »