Page images
PDF
EPUB
[graphic]

da: utque in pecuniis perfolvendis nulla fieret folutio in auro quibufcunque mercatoribus alienigenis; ut hoc modo thefaurus regni intra Angliam melius affervaretur; quandoquidem aurum ejus generis metallum fit, quod facillime, et in occulto tranfportari poffit.

Statutum etiam fecit de re pannaria, et lanis intra regnum confervandis; neque hoc tantum, fed de pretiis etiam pannorum limitandis, et moderandis; pretio uno, pannis tenuioris fili, alio craffioris, impofito. Quod eo libentius refero, tum quia rarum fit, pretia per ftatutum aliquod imponere, praefertim mercibus regni nativis; tum propter hujus legis prudens temperamentum, quod pretia praecife pannorum diverfi generis non praefcriberet; fed fanciret tantum, ne pretium a ftatuto limitatum pannarii excederent; ut liberum effet pannario pannos fuos ita conficere et accommodare, ut jacturam nullam in eis faceret.

Fuerunt et alia ftatuta his comitiis ordinata, fed haec praecipue. tendum videtur ab iis, in quorum manus hoc opus noftrum inciderit, ut in bonam partem accipiant, quod tam diu in legibus, quae hujus regis tempore latae funt, commemorandis immoremur. Cujus rei has caufas habemus; primo quoniam virtus illa praecellens, et meritum proprium in hoc rege fuit (cujus memoriae honorem deferimus) ut optimus legiflator effet; dein quod cum vitae noftrae genere, et inftituto conjunctum fit; praecipue vero quod (noftro quidem judicio) hoc ipfum, optimis hiftoriae fcriptoribus defit, quod fcilicet non fatis crebro, fummarie referant leges maxime memorabiles, quae temporibus, de quibus fcripferint, perlatae funt; cum fint leges revera acta pacis principalia. Etfi enim in voluminibus legum ipfarum, maxima ex parte, reperiri foleant, neutiquam tamen hoc tam bene informat judicium regum, et confiliariorum, et virorum civilium, quam fi videant eas defcriptas, et veluti depictas in tabulis temporum.

Circa idem tempus, rex quater mille libras a civitate Londini mutuo fumpfit; quae fumma, priori quam crediderunt, dupla erat, et fuit debite et praecife ad diem praefixum repenfa, quemadmodum etiam prior fumma fuerat: rege praeoptante femper, potius mutuari citius quam egebat, quam folvere tardius quam debebat; id quod ei fidem admodum conciliavit.

Neque abjecerat adhuc rex curam, aut fpem de rebus Britannicis, verum occafiones confilio et arte vincere annifus eft (quamvis arma fua infeliciter cefferant) atque regem Gallum, licet victoria ipfa non potuiffet, tamen victoriae fructu pri vare. Summa regis confilii fuit, Maximilianum regem, ut in nuptiis Annae Britanniae haeredis ambiendis perfifteret, exftimulare, atque ad earum confummationem adjuvare. Verum res Maximiliani, co tempore, in magna perturbatione, et combuftione fuerunt, propter rebellionem fubditorum fuorum in Flandria. Nam populi Gandavi praefertim, et Brugarum (praefente ipfo Maximiliano) arma fubito ceperant, et nonnullos ex officiariis ejus principalibus interfecerant, eique ipfi cuftodiam circumdederant; ufque quo et ipfum, et aliquos ex confiliariis fuis, jurejurando obftrinxiffent, ut veniam omnium ante-actorum concederet; neque ea in pofterum quaeftioni fubjicere, aut vindicare vellet. Attamen Fredericus imperator, Maximiliani pater, permittere noluit, ut contumelia haec et indignitas, filio fuo illata, maneret impunita, fed acriter bellum Flandris intulit. Sed dominus Ravenftonnus, vir magnae apud Maximilianum auctoritatis (qui et ipfe juramentum abolitionis fimul cum domino fuo fumpferat) religionem in ea re praetexens, fed revera privata motus ambitione (atque, uti credebatur, incitatus et corruptus a Gallis)

imperatorem et Maximilianum dominum fuum deferuit; feque partibus populi ducem et caput praebuit; oppidaque Hyprarum, et Slufiae, cum caftellis, occupavit; ftatimque ad dominum Cordefium, Picardiae fub rege Gallo praefidem, mifit, ad auxilia ab eo petenda; atque infuper poftulans, ut ipfe Cordefius regis fui nomine unitorum oppidorum protector effe, et armis reliqua fubigere, vellet. Dominus Cordefius ad occafionem arripiendam paratus erat (quam partim ipfemet inftruxerat) et continuo auxilia fummifit ampliora, quam, fi res ex improvifo gefta fuiffet, tanta feftinatione cogere potuiffet; praefectis copiarum mandans, ut oppida inter Galliam et Brugas caperent. Copiae Gallorum oppidum parvum, vocatum Diximeum, obfederunt, ubi Belgicarum copiarum pars fe cum eo conjunxerat. Dum illa obfidio duraret, rex Angliae, fub praetextu praefidii finium fuorum juxta Caletum, fed revera minime volens ut Maximilianus contemptui exponeretur, et propterea matrimonio Britanniae decideret; Baronem Morleium, cum mille militibus, ad dominum Daubeneium Caleti praefectum mifit, cum mandatis fecretis, ut Maximiliano auxiliarentur et obfidione Diximeum eximerent. Daubeneius (fparfis vocibus haec omnia ad fecuritatem finium Anglicorum fieri) ex militibus praefidiariis Caleti, Hammefiae, et Guinefiae, alios mille eduxit: ita ut, cum recentibus auxiliis conjuncti, duorum ad minimum millium numerum explerent. Quae copiae, una cum aliis nonnullis Alemannorum, Diximeum clanculum ingreffae funt, infciis hoftibus; atque oppidum pertranfeuntes (additis nonnullis ex ipfius oppidi copiis) caftra hoftium, negligenter cuftodita (utpote qui nihil tale metuebant) adortae funt, ubi magna caedes facta fuit; Angli autem, et eorum focii, victoria potiti funt, interfectis octo hoftium millibus, Anglorum vero centum tantum aut circiter defideratis; inter quos fuit dominus Morleius. Ceperunt etiam tormenta hoftium majora, cum fpoliis haud exiguis, quae omnia ad oppidum Novi Portus afportârunt. His peractis, dominus Daubeneius Caletum reverfus eft, faucios fuos et alios nonnullos fponte manentes, apud Novum Portum relinquens. At dominus Cordefius, ad Hypras cum magnis copiis fedens, jacturam et ignominiam pugnae ad Diximeum farcire fperans, ftatim advolavit, et Novum Portum obfidione cinxit: et poft aliquorum dierum obfidionem oppugnationis fortunam tentare ftatuit; quod etiam die quodam fecit eo fucceffu, ut turrim oppidi principalem ceperit, et vexillum Gallorum fuper eam erexerit. De qua tamen paulo poft ab Anglis Galli dejecti sunt, ope recentium quorundam auxiliorum ex fagittariis, qui feliciter in ipfo pugnae articulo in portum oppidi appulerunt. Vnde perterrefactus Cordefius, atque auxilia Anglorum (quae parva erant) ex fucceffu rei (qui erat magnus) metiens, obfidionem folvit. Hoc modo res inter Henricum et regem Gallum nonnihil exacerbatae funt, quia in hoc Flandriae bello auxiliares copiae utriufque regni fanguine mutuo haud exiguo se confperferunt. Quae acerbitas aucta eft ex inani jactatione Cordefii, qui fe pro aperto Anglorum hofte gerebat, magis certe, quam regis fui rebus conducebat. Solitus enim erat dicere, fe libenter in inferno per feptennium jacere velle, ea conditione, ut Caletum e manibus Anglorum recuperaret.

Rex, poftquam res et exiftimationem Maximiliani hoc modo fuftentâffet, confilium ei dedit, ut jam nuptias cum Britannia acceleraret, Quod et Maximilianus fecit, et eo ufque tum apud principiffam ipfam tum apud confiliarios ejus principales, praevaluit, ut matrimonium per procuratorem confummatum fuerit, cum caeremonia, tunc temporis in his partibus nova. Neque enim folum publice desponsata eft, fed etiam tanquam nupta per omnia tractata, atque in thalamo collocata :

VOL. V.

M m

poftquam

[graphic]

rent.

poftquam autem decubuiffet, ingreffus eft legatus Maximiliani cum literis procurationis, et aftantibus multis, tam viris quam foeminis primariis, tibiam fuam, ad genu ufque nudatam, inter lintea nuptialia inferuit; ut caeremonia illa confummationi et cognitioni actuali aequipollere putaretur. Hoc facto, Maximilianus (cujus moribus penitus infitum erat, ut negotia femiperfecta relinqueret, et reliqua imaginatione tantum forti confummaret, tanquam fagittarius malus, qui fagittas ad cufpidem ufque attrahere non folet; cui etiam tam facile fuiffet fponfam fuam praefens amplexari, quam hujufmodi ludibria inftituere) omnia jam pro certis ducens, neglexit ad tempus cogitationem de nuptiis, et bello totus incubuit. Carolus interim (poftquam theologos fuos confuluiffet, atque ab iis edoctus fuiffet, iftiufmodi fictitiam confummationem, potius inventum quoddam aulicum effe, quam apud ecclefiam receptam) magis folide rem aggreffus eft; et fecretis et callidis inftrumentis (tam matronis fcilicet, quam confiliariis) primo confcientiae et honoris fcrupulum amovere conatus eft; qua in re duplex erat labor. Neque enim folum Maximilianus cum Britanna, fed etiam Carolus ipfe cum filia Maximiliani contraxerat : ita ut nuptiae ex utroque pede claudicarent, et ex neutra parte dubitatione careVerum quatenus ad contractum cum rege Carolo, exceptio erat jufta et liquida, eo quod filia Maximiliani infra annos confenfus effet, ideoque lege non teneretur. Sed quoad contractum Maximiliani ipfius, duriores fuftinebat partes Carolus, cum nihil adducere poffet, nifi quod contractus ille, fine confenfu domini capitalis, Caroli fcilicet (cujus pupilla et vafalla erat, atque ipfe erga eam parentis loco) initus effet; ideoque ob defectum hujufce confenfus prorfus irritus. Qui defectus (dixerunt) licet matrimonium ipfum, poft cohabitationem et actualem confummationem, dirimere non poffet, tamen ad contractum invalidandum fufficiebat. Nam quoad confummationem illam ludicram, rifu eam excipiebant, inquientes; argumento effe quod Maximilianus viduus effet, et procus admodum tepidus, qui fponfi partes per deputatum praeftare contentus fuerat; neque laborem itineris parvi adire fuftineret; ut omnia extra controverfiam ftatuerentur. Britanna igitur, hifce rationibus permota, artificiofe inftillatis ab iis, quos rex Gallus (qui praemiis et promiffis non pepercerat) in fuas partes traxerat; et illecta proculdubio praefente gloria, et potentia regis Caroli (praefertim cum in flore aetatis effet et coelebs) atque patriam fuam fedem diuturni et calamitofi belli conftituere verita, fecreto in matrimonium Caroli confenfit. Sed durante hoc tractatu fecreto, Carolus, ut rem ab adverfis oppofitionis et diffuafionis auris illaefam fervaret, ad folitas artes confugiens; et fperans fe nuptias, ficut antea bellum, poffe tecte conficere, fi regem Angliae inani fpe lactâffet; folennem legationem in Angliam mifit, per Francifcum dominum de Luxenburgo, Carolum Marignianum, et Robertum Gaguienum, generalem ordinis bonorum hominum (qui appellantur) de Trinitate; qui pacem et foedus cum rege componerent, intermifcendo veluti preces, ut Carolo liceret cum Henrici regis bona voluntate (pro jure fuo tanquam domino feudi, atque infuper tutori) de nuptiis Britannae ad arbitrium fuum difponere. Sufcipiebat autem in fe, nuptias Maximiliani per viam juris fe dirempturum. Atque hoc ipfo tempore, ut hominum oculos averteret et perftringeret, filiam Maximiliani in aula fua habere non deftitit; quae diu ante ei commiffà fuerat, ut in Gallia educaretur; eam minime dimittendo aut remandando, fed contra conftanter afferendo et declarando, fibi in animo effe, nuptias illas tempore idoneo perficere: atque quoad Britannam,

4

fe nihil aliud cupere, quam ut jus dominii fui retineret, eamque alicui affini, fibi fideli et obfervanti, nuptam traderet.

Poftquam tres legati in aulam Henrici veniffent, legationem regi retulerunt, qui eos ad concilium fuum remifit, ubi poft aliquot dies auditi funt; orationem autem habuit prior Trinitatis, qui licet loco ultimus effet, eloquio tamen caeteris praeftare putabatur. Is locutus effe perhibetur in hunc modum.

[ocr errors]
[ocr errors]

DOMINI MEI;

"REX nofter, maximus et potentiffimus inter reges Galliae univerfos, qui a "tempore Caroli magni regnârunt (cujus etiam nomen gerit) attamen a magnitu"dine fua nihil alienum fe facturum putavit, fi hoc tempore pacem iniret cum rege Angliae, imo etiam peteret. In quem finem, nos legatos fuos mifit, cum plena poteftate pacem et tractandi, et concludendi: nobis fimul in mandatis dans ut "fecreta confiliorum fuorum in aliquibus vobis impertiremur. Haec funt demum "illa, quae inter reges magnos pro certiffimis amoris pignoribus et tefferis merito "cenferi poffunt; communicatio fcilicet et participatio mutua negotiorum ftatus, "praetermiffis honoris caeremoniis curiofis, quae affectui alicui infigni poftponi "debent. Hoc pro certo apud dominationes veftras teftari poffum; fieri vix poffe "ut animo plene concipiatis cordialem illum et verum amorem, quo rex domi"nus nofter regem veftrum profequitur, nifi praefentes cum eo effetis, ut nos fo"lemus: nominis ejus cum magno honore mentionem femper facit; familiaritatis "ipforum, et convictus Parifiis, faepe cum delectatione quadam et voluptate me"minit; imo nunquam de illo loquitur, quin ftatim excurrat in fermones de regum magnorum miferiis, quod non cum aequalibus fuis, fed tantum cum fervis, "converfari eis concedatur. Hunc affectum infignem erga regem veftrum procul"dubio numen divinum cordi regis noftri indidit, ad bonum reipublicae chriftianae, "et ad fines nobis omnibus hactenus incognitos. Neque enim alia ejus poffit effe "radix, quandoquidem eodem animo fuerit olim erga comitem Richmondiae, quo nunc eft erga regem Angliae. Primus igitur motor ad pacem a rege veftro "petendam, ifte (quem diximus) eft affectus et cordis fui fenfus genuinus. Atque affectus idem rationibus ftatus armatus eft. Audite enim jam (fi placet) "occulta confiliorum regis noftri, quae fummo candore et libertate vobis intimat. "Conftitutum ei eft, expeditionem honorificam et fanctam in partes a regno fuo remo"tas fufcipere: itaque ipfe fecum reputat, non exigui momenti fore ad exiftimationem "fui et expeditionis fuae augendam, fi ubique innotefcat, eum pace cum omnibus principibus vicinis fuis perfrui, et praecipue cum rege Angliae, quem merito "plurimi facit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Jam vero (domini mei) veniam a vobis peto, fi paucis verbis nonnulla complectar; quae fcrupulos omnes et interpretationes finiftras, inter reges noftros "circa actiones quafdam nuperas, delere poffint; quae fi minime amoveantur, pacem hanc fortaffe fint difturbatura; fperans fore, ut, his recte intellectis, quatenus ad praeterita, neuter rex, quae ab alterutro gefta funt, aut in malam par"tem accipiat, aut in malam partem accipi fufpicetur. Actiones illae duae funt: "altera Britanniae, altera Flandriae. In quibus duabus actionibus negari non po"teft, fubditorum utriufque regis enfes ftrictos fuiffe, et fanguinem utrinque hau"fiffe; atque fimul intentiones et affectus utriufque regis, quatenus ad confoede"ratos et affines fuos, longe diverfos extitiffe.

[blocks in formation]

Quatenus

[graphic]

"Quatenus ad actionem Britanniae, rex vefter optime novit, quae in illa inter"venerint. Bellum erat illud, ex domini noftri parte, neceffitate mera conflatum. "Attamen quamvis ftimuli et provocationes ejus belli, acriter regem noftrum pu"pugerint: nihilominus potius olivae, quam laureae, ramum in manu geftans, "illud tranfegit. Praeterea, indies fere ad regem veftrum mittebat, veluti chartas "abrafas et puras, in quibus rex vefter, pro arbitrio fuo, pacis et belli leges con"fcriberet. Licet enim et honor regis noftri et fecuritas in ea actione fita effent; "tamen neutrum eorum tam charum aut pretiofum duxit, quod in manus regis "veftri non committeret. Neque rex nofter, ex fua parte, ad iniquam aliquam "interpretationem trahit, quod rex vefter auxilia duci Britanniae praeftiterit. Satis "enim novit rex, multa a regibus ad populo fuo complacendum, fieri neceffe effe: << neque difficile eft diftinguere in rebus hujufmodi quid a regis mero motu ema"naverit. Verum haec actio Britannica jam (decreto divino) tranfacta eft et fini"ta; et (ficut rex nofter fperat) eft tanquam via navis in mari, nullo relicto vefti"gio et impreffione in animis alterutrius regis: ipfe certe fibi confcius eft, nihil "hujufmodi in animo fuo refidere.

"Quod vero ad actionem Flandriae attinet; quemadmodum bellum Britanni"cum regi noftro neceffitas imperabat ; ita et bellum Flandriae munus et debitum juftitiae: quod regi bono perinde eft ac ipfa neceffitas, aut periculum ftatus fui; aliter enim rex effe defineret. Subditi Burgundiae coronae Franciae, quatenus ad jus domini capitalis, etiam fubditi funt: duxque eorum Franciae feudatarius et "vafallus eft. Soliti certe erant Burgundi fubditos fe bonos et fideles duci fuo.

[ocr errors]

''

praeftare, utcunque eos Maximilianus nuper in intemperiem quandam conje"cerit. Ad regem confugerunt, ut juftitiam et ab oppreffione vindicationem im"petrarent. Juftitiam eis denegare non poterat; emolumentum aliquod fibi ipfi "minime expetebat. Hoc etiam ipfi Maximiliano utile erat, fi rem recte perpen"diffet; nempe ut, in populo commoto, furori obviam iretur, et defperatio ultima "prohiberetur. His, quae dixi (domini mei) fortaffe opus non erat; mifi quod rex "nofter, tenero quodam affectu et anxio, quicquid in Angliae amicitiam reflectere poffit, amplectatur. Amicitia proculdubio inter duos reges ftat farta, tecta, et "inviolata. Quod vero enfes fubditorum collifi fint, nihil ad pacem publicam: "cum ufitatiffimum fit copias auxiliares foederatorum inter fe committi, fanguine "utrinque effufo, quinetiam quandoque fit, ut auxiliares copiae ejufdem nationis, "ex utraque parte, in acie ftent et dimicent; neque tamen propterea regnum in "fe divifum dici poteft.

66

66

[ocr errors]
[ocr errors]

"Supereft (domini mei) ut vobis negotium impertiam, quod fatis fcio vos magna cum laetitia et gaudio audituros; quippe quod reipublicae chriftianae magis interfit, quam actio ulla poft noftram memoriam. Rex dominus nofter "in animo habet, bello regnum Neapolitanum recuperare, hoc tempore ufurpatum "quidem a fpurio vitulamine Arragonum, fed jure evidente et indubitato ad regem noftrum devolutum : quod nifi armis vindicare anniteretur, neque honorem "fuum illaefum confervare, neque caufam hujufmodi defidiae populo fuo probare "poffit. Sed cogitationes ejus generofae, et vere chriftianae, in hoc non acquief"cunt. Spe enim haud levi non inflatur quidem, fed fulcitur, expeditionem pro regno Neapolitano recuperando inftar pontis fore ad copias fuas in Graeciam tranfportandas. Quinetiam conftitutum ei eft, neque fanguini, neque fumptui

[ocr errors]
[ocr errors]

parcere

« PreviousContinue »