Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

V T in parte recognofcerem debitum infinitum, quo Celfitudini veftrae obftrictus fum, operam dedi ut honorem exhiberem memoriae regis illius Angliae, qui ex progenitoribus regis patris veftri, et vestri ipfius, fuit poftremus: cui regi utraque unio quodammodo attribui poffit: quandoquidem illa rofarum in ipfo confummata fuit, illa vero regnorum fundata et inchoata. Quin etiam tempora ejus celebrari merentur. Vir enim prudens fuit, et rex egregius: tempora nihilominus fua turbida, et mutationum, et eventuum rariorum plena. Etenim in temporibus idem ufu venit, quod in viis: ut alia fint magis acclivia et declivia, alia vero magis plana et aequabilia. Quorum alterum genus temporum viventibus commodius, alterum fcribentibus gratius. Neutiquam

VOL, V.

G g

[graphic]

Neutiquam eum affentatione colui, fed imaginem ejus ad vivum excepi; quantum fieri potuit, ftando tam procul, et luce paulo obfcuriore. Verum eft Celfitudinem veftram ante oculos habere exemplar incomparabile regis Jacobi patris veftri: attamen non abs re vobis fuerit, unum ex antiquioribus etiam. exemplaribus intueri. Deus Opt. Max. Celfitudinem veftram confervet

incolumem.

Celfitudinis veftrae

[graphic][merged small][merged small][graphic][merged small]

P

HISTORIA REGNI

HENRICI SEPTIMI

REGIS ANGLIA E.

STQVAM Richardus ejus nominis tertius, de facto rex, fed titulo et regimine tyrannus; atque ita hucufque appellatus et habitus; ultione divina, exfulis expeditionem fortunante, in praelio apud Bosworth victus fuiffet et interfectus; 'fucceffit ei in regno comes Richmondiae, exinde rex Henricus feptimus appellatus. Rex, ftatim a victoria, ut qui fub matre admodum pia, et devota, educatus fuiffet, atque naturae fuae ductu facris operandis deditus effet, canticum Te Deum cantari folenniter juffit, toto exercitu praefente, in loco ipfo, ubi pugnatum fuerat. Ipfe autem magno applaufu, et laetis acclamationibus, militari quadam electione, aut recognitione, rex eft falutatus. Interim corpus Richardi, post multas injurias et contumelias (quae pro commemorationibus funebribus, et exfequiis, plebi verfus tyrannos effe confueverunt) obfcure fepultum eft. Etfi enim rex ipfe, qua fuit nobilitate, fratribus monafterii de Leiceftria mandâffet ut honorifice humaretur, attamen religiofi ipfi (a vulgi affectibus haud immunes) hoc facere neglexerunt: neque tamen propterea ullius reprehenfionem aut cenfuram fubierunt: cum nemo ullum ignominiae aut contumeliae genus, in eum virum injuriofum fuiffe exiftimaret, qui propriis manibus Henrici fexti (principis innocentiffimi) carnifex fuiffe t; qui necem etiam fratris fui Clarentiae ducis procurâffet; qui nepotes fuos, primo juventutis flore (quorum alter eo tempore rex ejus erat legitimus; alter quoquen futuro, fi aliquid fratri humanitus contigiffet) occidiffet; qui denique gravi infania laborâffet, quod uxorem fuam veneno fuftuliffet, ut ad inceftuofas cum nepti fua nuptias lectum fterneret. Quanquam autem princeps fuiffet in militari virtu te probatus, atque honoris Anglici affertor ftrenuus, legiflator item bonus, in levarmen et folatium vulgi; tamen omnium opinione longe virtutibus et meritis ejus prae ponderabant parricidia et fcelera; quin et opinione prudentium ipfae illae virtutes habitae funt potius pro rebus affectatis et fictis, ut ambitioni fuae velificaret, quam pro dotibus naturae fuae aut judicio infitis. Itaque notatum eft a viris perfpicacioribus (qui priora gefta ejus ad pofteriora trahebant) eum, etiam tempore regni fratris fui Edwardi quarti, in hoc callide et fecreto incubuiffe, ut fratris regimini invidiam et odium conflaret; cum exfpectaret, et quafi divinaret, regem, propter luxum et intemperantiam, diu non victurum, fed filios fuos tenera adhuc aetate relicturum: tum vero fatis noverat, quam facilis effet afcenfus a faftigio protectoris, et primi regii fanguinis principis, ad ipfam coronam. Atque ex hoc am

Gg 2

bitionis

[graphic]

bitionis profundae fonte promanâffe, quod, tam fub tractatum illum pacis et foederis inter Edwardum, et Ludovicum undecimum Galliae regem, icti, et colloquio utriufque regis apud Piqueneam firmati, quam alias, Richardus, tunc Gloceftriae dux, pacem pro viribus impugnâffet, et a parte honoris ftetiffet, exiftimationem fuam in fratris contumeliam attollens, oculos omnium (praefertim nobilium et militum) a fratre in feipfum convertere cupiens; quafi rex, vita fua luxuriofa, et minus nobili conjugio, effoeminatus factus effet, minufque honoris fenfu, et reipublicae cura, quam regem deceret, tangeretur. Quatenus vero ad leges illas falubres, et politicas, quae ejus tempore introductae erant et fancitae, interpretabantur homines, eas nihil aliud fuiffe, quam tyranni inefcationes et lenocinia, quibus fe populo oftentaret, eorumque benevolentiam captaret; cum fibi ipfi confcius effet, quod plane deeffet fibi verum obedientiae fubditorum vinculum; jus fcilicet ad regnum legitimum. At Henrico, in introitu in regnum fuum, et in ipfo momento quo corona ad ipfum delata eft, occurrit res perplexa prorfus et nodofa, nec facile folubilis; quaeque poffe tregem vel prudentiffimum, praefertim in regni fui novitate, perturbare, et in diverfas partes trahere; atque eo magis, quod erat hujufmodi res, quae moram et deliberationem non pateretur, verum neceffe foret, de ea fimul et deliberare, et ftatuere. Evenit ut in ejus perfona tres tituli diverfi, quibus regnum fibi vendicare poffet, concurrerent. Primus erat titulus reginae fuae Elizabethae, cui etiam accefferat pactum illud, quo fe proceribus, quorum auxiliis regnum adeptus eft, obftrinxerat, de nuptiis cum illa contrahendis, quod illum in jure ejus regnaturum haud obfcure fubinnuebat. Secundus, vetus ille, et tam jure quam armis difceptatus titulus, inter familias Lancaftriae et Eboraci; quarum alteri, Lancaftriae fcilicet, ipfe fe pro haerede gerebat. Poftremus erat titulus gladii et armorum, quod victoria fibi aditum feciffet, et quod rex, qui in poffeffione regni fuit, in pugna fuiffet occifus. Horum titulorum primus maxime erat favorabilis, quique animos fubditorum fibi potiffimum conciliare poffet; qui per fpatium viginti duorum anno. rum, quibus Edwardus quartus regnârat, opinionem penitus imbiberant, de jure rofae albae five familiae Eboracenfis; atque in eam ftirpem, propter benignum et gratiofum ejufdem Edwardi, praecipue pofterioribus vitae fuae annis, regimen, propendebant. Attamen obverfabatur ei ante oculos cogitatio illa, quod fi huic titulo inniteretur, precario fere rex futurus fuiffet, atque matrimoniali potius jure quam vere regio imperaturus; jure regni in perfona reginae fuae permanente, quae fi deceffiffet, vel prole relicta, vel fine liberis, neceffe illi fuiffet regno cedere, et in fortunam privatam redigi. Et licet magna fpes fubeffet, quod, comitiorum fuffragiis regnum in perfona fua, durante vita fua, continuare, et ftabilire poffet: attamen reputabat fecum rex prudentiffimus, haud parum intereffe, fi quis actorum civilium auctoritate in regnum afcitus effet ; et fi quis regnum jure naturali, et jure fanguinis, obtineret. Neque defuerunt eo tempore rumores et fufurri fecreti (qui poftea vires nacti funt validas, et magnas perturbationes pepererunt) quod fcilicet duo illi Edwardi quarti filii (aut faltem ex illis alter) qui in turri Londinenfi dicebantur effe fublati, revera mortui non effent, fed clanculum e cuftodia emiffi, et adhuc viverent. Quod fi verum fuiffet, actum effet de titulo uxoris fuae Elizabethae. Ex altera parte, fi juri proprio, et in perfona fua inhaerenti, tanquam haerede familiae Lancaftrenfis, infifteret, fatis fciebat titulum illum a comitiis parlamentariis jampridem damnatum fuiffe, et totius populi praejudicio exclufum; quodque haec res ad exhaeredationem familiae Eboracenfis, tunc pro indubitatis

« PreviousContinue »