Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

cum illa rationes mifceat. Atque veriffimum eft, quod affirmat Telefius, rarum et denfum caloris et frigoris effe veluti opificia propria: longe enim maximae funt illorum partes ad hoc, ut corpora majus et minus fpatium occupent; fed tamen confufius ifta accipiuntur. Videntur enim corpora quandoque ab una spatiatione naturali in alteram migrare et fe transferre, idque libenter et tanquam volentia, et formam mutantia; quandoque autem tantummodo a naturali fpatiatione depulfa, et manente forma veteri in confuetam fpatiationem reverti. Atque virtus illa progreffiva in novum fpatium a calido et frigido fere regitur. At virtus altera reftitutiva non item, fiquidem expandit fe aqua in vaporem et aërem, oleum fimiliter et pinguia in halitum et flammam ex vi caloris ; nec (fi perfecte transmigraverint) reverti fatagunt; quin et aër ipfe ex calore intumefcit et extenditur. Quod fi migratio fuerit femiplena, poft caloris abfceffum, in fe facile recidit; ut etiam in virtute reftitutiva partes frigoris et caloris fint nonnullae. At quae non mediante calore, fed violentia aliqua extenfa funt et distracta, etiam abfque ulla frigoris acceffione, aut diminutione caloris, in priora fpatia (ceffante violentia) cupidiffime revertuntur; ut in exfuctione ovi vitrei, et follibus levatis. Id vero in folidis et craffis longe evidentius eft. Nam fi diftendatur pannus vel chorda, remota vi, magnavelocitate refiliunt; atque eadem eft compreffionis ratio. Nam aër violentia aliqua contrufus et incarceratus multo conatu erumpit; atque adeo omnis ille motus mechanicus, quo durum a duro percutitur, qui vulgo motus violenti nomine appellatur, per quem res folidae mittuntur et volant per aërem et aquam, nihil aliud eft, quam nixus partium corporis emiffi ad fe expediendum a compreffione; et tamen nufquam hic apparent veftigia calidi et frigidi. Neque eft, quod quis argutetur ex doctrina Teleffi hoc modo, ut dicat; effe fingulis fpatiationibus naturalibus affignatam portionem quandam calidi et frigidi, ex certa quadam analogia: itaque fieri poffe ut tametfi nihil addatur caloris, tamen fi fpatia materiati extendantur aut contrahantur, res eodem recidat, quia plus et minus imponitur materiae in spatio, quam pro ratione caloris et frigoris. Verum ifta licet non abfurda dictu, tamen funt eorum, qui femper aliquid comminifci folent, ut quod femel vifum eft teneant, nec naturam et res perfequuntur. Nam fi addatur calor et frigus hujufmodi corporibus extenfis aut compreffis, idque majore menfura, quam pro ratione et natura corporis ipfius, veluti fi pannus ille tenfus calefiat ad ignem, tamen nullo modo rem compenfabit, nec impetum reftitutionis exftinguet. Itaque planum jam fecimus, iftam virtutem fpatiationis, ex calore et frigore in parte notabili non pendere, cum tamen fit ipfa illa virtus, quae plurimum auctoritatis his principiis tribuerit. Sequuntur duae virtutes, quae omnibus in ore funt, atque longe et late patent, per quas fcilicet corpora maffas five congregationes majores rerum connaturalium petunt, in quarum obfervatione, ut in reliquis, aut nugantur homines, aut plane aberrant. Schola enim communis fatis habet fi motum naturalem a violento diftinguat; et gravia deorfum, levia furfum ferri ex motu naturali pronuntiet. Verum parum proficiunt ad philofophiam hujufmodi fpeculationes. Ifta enim natura, ars, violentia, compendia verborum funt, et nugae. Debuerunt autem hunc motum non tantum ad naturam referre, fed etiam affectum et appetitum particularem et proprium corporis naturalis in hoc ipfo motu quaerere. Sunt enim et alii motus complures naturales ex paffionibus rerum longe diverfis. Itaque res fecundum differentias proponenda eft. Quin et ipfi illi motus, quos violentos appellant, magis fecundum naturam appellari poffint, quam ifte quem vocant naturalem; fi fit illud

Ff2

fecundum

[graphic]

fecundum naturam quod eft fortius, aut etiam quod eft magis ex ratione univerfiNam motus ifte afcenfus et defcenfus, non admodum imperiofus eft, nec etiam univerfalis, fed tanquam provincialis et fecundum regiones; quin et aliis motibus obfequens et fubjectus. Quod vero gravia deorfum ferri aiunt, levia furfum, idem eft ac fi dicerent, gravia effe gravia, levia levia. Quod enim praedicatur, id ex vi ipfa termini in fubjecto affumitur. Si vero per grave denfum, per leve rarum intelligunt, promovent nonnihil, ita tamen ut ad adjunctum et concomitans potius, quam ad caufam, rem deducant. Qui vero gravium appetitum ita explicant, ut ad centrum terrae illa ferri contendant, levia ut ad circumferentiam et ambitum coeli, tanquam ad loca propria; afferunt certe aliquid, atque etiam ad caufam innuunt; fed omnino perperam. Loci enim nullae funt vires, neque corpus nifi a corpore patitur, atque omnis incitatio corporis, quae videtur effe ad fe collocandum, appetit atque molitur configurationem verfus aliud corpus, non collocationem aut fitum fimplicem.

OPERA

OPERA

CIVILIA

E T

MORALIA.

HISTORIA

REG NI

HENRICI SEPTIMI

REGIS ANGLIA E.

« PreviousContinue »