Page images
PDF
EPUB
[graphic]

Empedocles litem et amicitiam, rerum principia efficientia ftatuiffet, tamen in explicationibus fuis caufarum, inimicitia fere utatur, alterius tanquam oblitus. Secundum eft, calorem actione fua propria perpetuo vertere ens in humidum, et quod calori ficcitas nullo modo coëat, nec frigori humiditas. Idem enim effe attenuare et humectare, atque quod maxime tenue, id etiam maxime humidum effe; cum per humidum intelligatur id quod facillime cedit, abit in partes, et rurfus fe reftituit, atque aegre finitur aut confiftit. Quae omnia magis infunt flammae, quam aëri; qui a Peripateticis conftituitur maxime humidus. Itaque calorem, humidum perpetuo allicere, depafcere, extendere, intendere, generare; contra, frigus omnia agere in ficcitatem, concretionem, duritiem; ubi vult Ariftotelem et hebetem in obfervatione, et fibi difcordem, et erga experientiam imperiofum et libidinofum videri, quod calorem cum ficcitate copulet. Nam quod aliquando entia deficcet calor, id per accidens fieri; nimirum in corpore diffimilari, et ex partibus aliis magis craffis, aliis magis tenuibus coagmentato, eliciendo, et (per attenuationem) exitum dando parti tenuiori, dum pars craffior inde cogatur, et magis fe conftringat: quae tamen ipfa pars craffior, fi advenerit calor ferocior, et ipfa fluit, ut in lateribus manifeftum eft. Primo enim calor non ita fervens lutum cogit in lateres, tenuiore parte evaporata. At fortior calor etiam illam fubftantiam lateritiam folvit in vitrum. Atque haec duo dogmata veluti errorum redargutiones cenferi poffunt; tertium plane affirmat, neque id folum, fed et perfpicue diftinguit fubactionis modum. Is duplex eft, vel rejiciendo, vel vertendo; atque alteruter ex iis modis perducitur in actum fecundum vim caloris et difpofitionem materiae. Cujus rei tamen duo videntur tanquam canones. Vnus, quod cum calidum et frigidum magna mole, et tanquam jufto exercitu concurrunt, fequitur ejectio. Nam entia, veluti acies, loco moventur et impelluntur. Vbi vero minore quantitate res geritur, tum fequitur verfio; nam interimuntur entia, et naturam potius quam locum mutant. Hujus rei infigne et nobile exemplum effe in regionibus aëris fuperioribus, quae licet ad calorem coeleftem magis appropinquent, tamen frigidiores inveniuntur, quam confinia terrae. In illis enim locis, poftquam propius ad fedem primi calidi ventum eft, calor fe colligens univerfam frigoris vim, quae afcenderat, fimul ejicit et detrudit, et aditu prohibet. Quin etiam fimiliter fieri poffe, ut fint per profunda terrae calores vehementiores, quam in fuperficie; poftquam fcilicet ad fedem primi frigidi appropinquatio facta eft, quod fe excitans, magno impetu calidum rejicit, et fugit, et in fe vertit. Alter canon eft, quod in aperto fequitur ejectio; in claufo verfio. Hoc autem infigniter confpici in vafibus occlufis, ubi emiffio corporis attenuati (quod fpiritum fere vocamus) prohibita et retrufa profundas et intrinfecas in corporibus alterationes et fermentationes generat. At hoc ipfum fimiliter fieri, cum corpus ob partium compactionem fibi ipfi inftar valis occlufi eft. Atque haec funt quae Telefio, et fortaffe Parmenidi, circa rerum principia, vifa funt; nifi quod Telefius hylen addidit de proprio; peripateticis fcilicet notionibus depravatus.

Atque fimilia veri fuiffent, quae a Telefio dicuntur, fi homo tollatur e natura et fimul artes mechanicae, quae materiam vexant, atque fabrica mundi fimpliciter spectetur. Nam paftoralis quaedam videtur ifta philofophia, quae mundum contemplatur placide, et tanquam per otium. Siquidem de fyftemate mundi differit non male, de principiis imperitiffime. Quin et in ipfo quoque fyftemate ingens eft lapfus, quod tale conftituat fyftema, quod videri poffit aeternum, nec fupponat chaos,

4

[ocr errors]

chaos, et mutationes fchematismi magni. Sive enim ea eft Telefii philofophia, sive peripateticorum, five quae alia, quae in eum modum fyftema inftruat, libret, muniat, ut non videatur fluxiffe a chao; ea levior philofophia videtur, atque omnino ex anguftiis pectoris humani. Nam omnino fecundum fenfum philofophanti materiae aeternitas afferitur; mundi (qualem eum intuemur) negatur: quod et prifcae fapientiae, et ei, qui ad ipfam proxime accedit, Democrito vifum eft. Idem facrae literae teftantur. Illud praecipue intereft; quod illae etiam materiam a Deo; hi ex fefe ftatuunt. Tria enim videntur effe dogmata, quae fcimus ex fide, circa hanc rem. Primo, quod materia creata fit ex nihilo. Secundo, quod eductio fyftematis fuerit per verbum omnipotentiae, neque quod materia fe ipfa eduxerit e chao in schematifmum illum. Tertio, quod fchematifinus ille (ante praevaricationem) fuerit optimus ex iis, quae materia (qualis creata erat) fufcipere poffet. At philofophiae illae ad nullum horum afcendere potuerunt. Nam et creationem ex nihilo exhorrent, et hunc schematismum poft multas ambages et molimina materiae eductum fentiunt; nec de optimitate laborant, cum fchematifmus afferatur occiduus et variabilis. In his itaque fidei atque ejus firmamentis ftandum. Vtrum vero materia illa creata, per longos feculorum circuitus, ex vi primo indita, fe in illum optimum schematifmum colligere et vertere potuiffet, (quod miffis ambagibus ex verbi imperio continuo fecit) non inquirendum fortaffe eft. Tam enim eft miraculum, et ejusdem omnipotentiae repraefentatio temporis, quam efformatio entis. Videtur autem natura divina utraque omnipotentiae emanatione fe infignire voluiffe: primo operando omnipotenter fuper ens et materiam, creando fcilicet ens e nihilo: fecundo, fuper motum et tempus, anticipando ordinem naturae et accelerando proceffum entis. Verum haec ad parabolam de coelo pertinent, ubi, quae nunc breviter perftringimus, fufius differemus. Itaque ad principia Telefii pergendum. Atque utinamhoc faltem femel et inter omnes conveniret, ne aut ex non entibus entia, aut ex non principiis principia, conftitui placeret, neque manifefta recipiatur contradictio. Principium autem abstractum non eft ens; rurfus ens mortale non eft principium; ut neceffitas plane invincibilis hominum cogitationes (fi fibi conftare velint) compellat ad atomum, quod eft verum ens, materiatum, formatum, dimenfum, locatum, habens antitypiam, appetitum, motum, emanationem. Idem per omnium corporum naturalium interitus manet inconcuffum et aeternum. Nam cum tot et tam variae fint corporum majorum corruptiones, omnino neceffe eft, ut quod tanquam centrum manet immutabile, id aut potentiale quiddam fit, aut minimum; at potentiale non eft. Nam potentiale primum reliquorum, quae funt potentialia, fimile effe non poteft, quae aliud actu funt, aliud potentia. Sed neceffe eft ut plane abstractum fit, cum omnem actum abneget, et omnem potentiam contineat. Itaque relinquitur ut illud immutabile, fit minimum; nifi forte quis afferat omnino principia nulla exiftere; fed rem alteram alteri pro principiis effe, legem atque ordinem mutationis conftantia effe et aeterna, effentiam ipfam fluxam et mutabilem. Atque fatius foret hujufmodi quiddam diferte affirmare, quam ftudio aeternum aliquod principium ftatuendi, in durius incommodum incidere, ut idem principium ponatur phantafticum. Illa enim prior ratio aliquem exitum habere videtur, ut res mutentur in orbem; haec prorfus nullum, quae notionalia et mentis. adminicula habet pro entibus. Et tamen quod hoc ipfum nullo modo fieri poffit, poftea docebimus. Telefio tamen hyle placuit, quam ex juniore aevo poítnatam in Parmenidis philofophiam tranftulit. At certamen inftituit Telelius agentium fuorum principiorum, mirum, et plane iniquum, et copiis et genere bellandi. Nam

quod

[graphic]

quod ad copias attinet, terra ei eft unica, at coeli exercitus ingens; etiam terra puncti fere inftar; coeli vero fpatia et regiones immenfae. Neque huic incommodo illud fubvenire queat, quod terra et connaturalia ejus ex materia maxime compacta afferantur, coelum contra et aetherea ex materia maxime explicata. Licet enim plurimum certe interfit, tamen haec res nullo modo copias vel longo intervallo aequabit. At robur dogmatis Telefii verfatur in hoc vel praecipue, fi tanquam aequalis portio hyles (fecundum quantum, non fecundum exporrectionem) utrique principio agenti affignetur, ut res durare poffint, et fyftema conftitui et ftabiliri. Quicunque enim cum Telefio fentiet in caeteris, et exfuperantiam hyles praefertim tam amplo exceffu, in uno principio, ad alterum recipiet; haerebit, nec fe omnino explicabit. Itaque in dialogo Plutarchi De facie in orbe lunae, fana mente proponitur illa confideratio, non effe verifimile, in difperfione materiae, naturam quicquid compacti corporis erat in unicum terrae globum conclufiffe, tot interim volventibus globis aftrorum. Huic vero cogitationi tam immoderate indulfit Gilbertus, ut non folum terram et lunam, fed complures alios globos folidos et opacos, per expanfionem coeli, inter globos lucentes, fparfos affereret. Quin et ipfi peripatetici, poftquam coeleftia fuo ftatu; fublunaria autem per fucceffionem et renovationem aeterna pofuiffent, non confifi funt fe hoc dogma tueri poffe, nifi elementis veluti aequas materiae portiones affignaffent. Hoc eft enim illud, quod de decupla illa portione, qua ambiens elementum interius elementum fuperet, confomniant. Neque ifta eo adducimus, quod nullum ex iis nobis placeat, fed ut oftendamus inopinabile quiddam effe; atque cogitationem prorfus male menfuratam, fi quis terram, contrarium agens coelo principium ftatuat: quod Telefius fecit. Atque hoc ipfum durius multo invenitur, fi quis, praeter quantum ipfum, difparem virtutem et actum coeli et terrae intueatur. Perdita enim omnino fit dimicationis conditio, fi ex altera parte telorum hoftilium ictus perferantur, ex altera non pertingant, fed citra cadant. At liquet plane folis vires in terram mitti; terrae autem vires ufque ad folem pervenire nemo fpondeat. Etenim inter omnes virtutes, quas natura parit,. illa lucis et umbrae longiffime emittitur, et maximo fpatio five orbe circumfunditur. Vmbra autem terrae citra folem terminatur, cum lux folis, fi terra diapha. na effet, globum terrae tranfverberare poffit. Nominatum calidum, frigidum (de quibus nunc eft fermo) nunquam deprehenduntur tam magna fpatia vincere, in virtute fua perferenda, quam lux et umbra. Itaque fi umbra terrae non pertingit ad folem, multo minus frigidum terrae eo afpirare poffe confentaneum eft. Id fi ita fit, nempe ut fol et calidum in quaedam corpora media agat, quo contrarii principii virtus non afcendat, nec ullo modo eorum actum impediat ; neceffe eft ut illa (fol, inquam, et calidum) proxima quaeque occupent, et dein remotiora quoque conjungant, ut tandem futura fit Heracliti conflagratio, folari et coelefti natura gradatim verfus terram et confinia ejus defcendente et magis appropinquante. Neque illa admodum conveniunt, ut vis illa naturam fuam imponendi et multiplicandi, et alia in fe vertendi, quam Telefius principiis attribuit, non operetur in fimilia aeque aut magis, quam in contraria; ut coelum jam excandefcere debuerit, et ftellae inter fe committi. Verum ut propius accedamus, quatuor omnino demonftrationes proponendae videntur, quae Telefii philofophiam de principiis plane convellere et deftruere poffint, etiam fingulae, multo magis conjunctae. Harum prima eft, quod inveniantur in rebus nonnullae actiones et effectus, etiam ex potentiffimis et latiffime diffufis, quae ad calorem et frigus nullo modo referri poffint. Proxima, quod

inveniantur naturae nonnullae, quarum calor et frigus fint effectus et confecutiones; neque id ipfum per excitationem caloris praeinexiftentis, aut admotionem caloris advenientis; fed prorfus per quae calor et frigus in primo effe ipforum indantur et generentur. Itaque principii ratio in iis ex utraque parte deficit, tum quia aliquid non ex ipfis, tum quia ipfa ex aliquo. Tertia, quod etiam ea quae a calore et frigore originem ducunt (quae certe funt quamplurima) tamen procedunt ab illis, tanquam ab efficiente et organo, non tanquam a caufa propria et intima. Poftremo, quod conjugatio illa quatuor connaturalium omnino permifcetur et confunditur. Quare de his figillatim dicemus. Atque alicui fortaffe vix operae pretium videri poffit, nos in philofophia Telefii arguenda tam diligenter verfari, philofophia fcilicet non admodum celebri aut recepta. Verum nos hujufmodi faftidia nil moramur. De Telefio autem bene fentimus, atque eum ut amantem veritatis, et fcientiis utilem, et nonnullorum placitorum emendatorem et novorum hominum primum agnofcimus. Neque tamen nobis cum eo res eft tanquam Telefio, fed tanquam inftauratore philofophiae Parmenidis, cui multa debetur reverentia. Sed illud in primis in caufa eft, quod haec fufius agamus, quod in eo, qui primus nobis occurrit, complura differimus, quae ad fequentium fectarum (de quibus poftmodum tractandum erit) redargutionem transferri poffint, ne faepius eadem dicere fit neceffe. Sunt enim errorum (licet diverforum) fibrae miris modis inter fe implicatae et intextae, quae tamen faepenumero una redargutione, tanquam falce, demeti et fuccidi pollint. Verum ut occoepimus dicere, videndum quales inveniantur in rebus virtutes et actiones, quae ad calidum et frigidum nullo rerum confenfu aut ingenii violentia trahi poffint. Primo itaque fumendum quod a Telefio datur, materiae fummam aeternum conftare, nec augeri aut minui. Hanc ille dotem, qua materia se fervat, et fuftinet, tranfmittit, ut paffivam, et tanquam ad rationem quanti potius, quam ad formam et actionem, pertinentem, ac fi nihil opus effet eam calori et frigori deputare, quae agentium tantum formarum, et virtutum fontes ponuntur; materiam enim non fimpliciter, fed omni agente virtute deftitui et exui. Atque haec afferuntur magno mentis errore, et prorfus mirabili, nifi quod confenfus atque opinio pervulgata et inveterata miraculum tollit. Nil enim fimile fere inter errores reperitur, quam ut quis virtutem iftam materiae inditam, per quam ipsa se ab interitu vindicat, adeo ut minima quaeque materiae portio, nec univerfa mundi mole obrui, nec omnium agentium vi et impetu deftrui, aut ullo modo annihilari, et in ordinem redigi queat; quin et fpatii nonnihil occupet, et renitentiam fervet cum dimenfione impenetrabili, et ipfa viciffim aliquid moliatur, nec fe deferat; pro agente virtute non habeat, cum contra fit omnium virtutum longe potentiffima, et plane infuperabilis, et veluti merum fatum et neceffitas. Hanc autem virtutem nec conatur Telefius ad calidum et frigidum referre. Atque hoc recte; neque enim fcilicet aut incendium, aut torpor, et congelatio huic rei aliquid addunt vel detrahunt, nec fuper eum aliquid poffunt, cum ipfa interim et in fole, et ad centrum terrae, et ubique vigeat. Sed in eo lapfus videtur, quod molem materiae certam et definitam agnofcit; ad virtutem, qua fe numeris fuis tueatur, caecutit, eamque (profundiffimis peripateticorum tenebris immerfus) accefforii loco ducit, cum fit. maxime principalis, corpus fuum vibrans, aliud fubmovens, folida et adamantina in feipfo, atque unde decreta et poffibilis et impoffibilis emanant auctoritate inviolabili. Schola itidem vulgaris eain facili verborum complexu pueriliter prenfat, fatisfa&tum huic cogitationi putans, fi duo corpora in eodem loco non poffe effe pro

VOL. V.

Ff

canone

[graphic]

canone ponat, virtutem autem iftam, atque ejus modum, nunquam apertis oculis contemplatur, et ad vivum diffecat; parum fcilicet gnara, quanta ex ea pendeant, et qualis lux inde fcientiis exoriatur. Verum (quod nunc agitur) ifta virtus quantacunque extra Telefii principia cadit. Tranfeundum jam ad virtutem illam, quae ad priorem hanc eft ranquam antiftropha, eam fcilicet quae nexum materiae tuetur. Vt enim materia a materia obrui non vult, ita nec materia a materia divelli. Atque nihilominus utrum haec naturae lex fit aeque ac illa altera peremptoria, magnam habet dubitationem. Telefio enim, quemadmodum et Democrito, vacuum coacervatum et fine meta dari placuit, ut entia fingularia contiguum fuum deponant, nonnunquam et deferant, aegre (ut aiunt) et illibenter, fed majore nempe aliqua violentia domita et coacta; idque ille nonnullis experimentis demonftrare contendit, ea potiffimum adducens, quae paffim citantur ad abnegandum et refellendum vacuum, eaque tanquam extrahens et amplians eo modo, ut entia videri poffint in levi aliqua neceffitate pofita, contiguum illud tenere; fin majorem in modum torqueantur, vacuum admittere; ficuti in clepfydris aqueis, in quibus fi foramen, per quod aqua defcendere poffit, minutius fit, fpiraculo egebunt, ut aqua defcendat; fin latius, etiam abfque fpiraculo aqua in foramen majore mole incumbens, et vacuum fupra nil morata, deorfum fertur. Similiter in follibus, in quibus fi ea comprimas et occludas, ut nullus illabenti aëri aditus pateat, ac poftea eleves et expandas, fi pellis gracilis fit et debilis, dirumpitur pellis; fi craffa et frangi inepta, non item; et alia hujufmodi. Verum experimenta ifta nec exacte probata funt, nec inquifitioni omnino fatisfaciunt, aut quaeftionem terminant, atque licet per illa Telefius fe addere rebus et inventis putet, et quod ab aliis confufius obfervatum eft, fubtilius diftinguere nitatur, tamen nullo modo par rebus evadit, nec exitum rei evolvit, fed in mediis prorfus deficit; quod ex more eft et ipfi et Peripateticis, qui ad experimenta contuenda inftar noctuarum funt, neque id tam ob facultatis imbecillitatem, fed ob cataractas opinionum, et contemplationis plenae et fixae impatientiam. Quaeftio vero ifta (ex maxime arduis) quoufque detur vacuum, et ad quae fpatia fieri poffit feminum vel coitio vel diftractio, et quid fit in hoc genere peremptorium, et invariabile, ad locum ubi de vacuo tractandum erit, rejicimus. Neque enim multum intereft ad id quod nunc agitur, utrum natura vacuum penitus refpuat, an entia (ut emendatius fe loqui putat Telefius) mutuo contactu gaudeant. Illud enim planum facimus, iftam five vacui fugam, five contactus cupidinem, nullo modo a calido et frigido pendere, nec a Telefio ipfi adfcribi, nec ex rerum ulla evidentia illis adfcribi poffe; cum materia loco mota aliam prorfus materiam trahat, five illa fit calida five frigida, five liquida five ficca, five dura five mollis, five amica five inimica, adeo ut corpus calidum, corpus gelidiffimum citius attraxerit ut ei adfit, quam fe ab omni corpore disjungi et deferi patiatur. Nam vinculum materiae fortius eft, quam diffidium calidi et frigidi. Et fequacitas materiae non curat diverfitatem formarum fpecialium: Itaque nullo modo haec virtus nexus ab illis principiis calidi et frigidi. Sequuntur virtutes duae invicem oppofitae, quae regnum hoc principiorum (ut videri poffit) ad calidum et frigidum detulerunt, fed jure male enucleato; eas, dicimus, per quas entia fe aperiunt et rarefaciunt, dila. tant et expandunt, ita ut majus fpatium occupent, et fe in majorem fphaeram conjiciant; aut rurfus fe claudunt et condenfant, coarctant et contrahunt, ita ut fpatiis decedant, et in minorem fphaeram fe recipiant. Oftendendum itaque eft, quatenus ifta virtus a calido et frigido ortum habeat, et quatenus feorfum moretur, nec

« PreviousContinue »