Page images
PDF
EPUB

Connexio.

Monitum.

Hiftoria.

33. In pinnis fidium ligneis fit tempore pluvioso, ut ille tumefcentes difficilius torqueantur. Similiter pyxides ligneae difficilius extrahuntur ex thecis fuis, et oftia lignea difficilius aperiuntur.

34. Chordae fidium extentae paulo rigidius temporibus pluviofis rumpuntur.

35. Humores in corporibus animalium, tempeftatibus auftralibus et pluviofis, deprehenduntur laxari et tumefcere, et fluere, et incumbere magis, et meatus obftruere.

36. Recepta eft opinio, humores et fuccos, non in animalibus tantum, fed et in plantis, fub pleniluniis magis turgefcere, et cava implere.

37. Sales in locis humidis fe folvunt, aperiunt, et dilatant: id quod faciunt (aliqua ex parte) faccharum et condita; quae, nifi reponantur in cameris, ubi aliquando accenditur ignis, fitum colligunt.

38. Etiam omnia, quae per ignem cocta, et majorem in modum contracta funt, tractu temporis nonnihil laxantur.

39. De tumoribus et relaxationibus aëris diligentius videndum; et quatenus in his militent (magna ex parte) caufae ventorum; cum vapores nec colliguntur commode in pluviam, nec diffipantur in aërem limpidum, fed inducunt tumores in corpore aëris,

ATQVE de dilatationibus corporum per fpiritum innatum, five in maturationi, bus, five in rudimentis generationum, five in excitatione per motum, five in irritationibus naturalibus aut praeternaturalibus, five in putrefactionibus, five in relaxationibus haec pauca ex cumulo naturae inquifita funto. Tranfeundum jam ad aperturas et dilatationes quae fiunt per ignem et calorem externum actualem. Dilatationes et aperturae corporum, quae fiunt per ignem et calorem actualem, fimplicem,

externum.

APERTURAE five ignem, jam inquirer

PERTVRAE corporum per calorem five ignem (de quibus

mus) proprie spectant ad titulos de calido et frigido, et de motu hyles, et de feparationibus et alterationibus. Attamen carpendum et praeguftandum eft aliquid ex ipfis in praefenti titulo, cum abfque aliqua notitia ipforum non poffit inquiri recte de denfo et raro.

1. Aër per calorem dilatatur fimpliciter. Neque enim feparatur quippiam aut emittitur, ut in tangibilibus; fed fimpliciter fit expansio.

2. In ventofis, vitro et aëre intra ipfum contento calefactis, et ventofis carni applicatis, quando paulo poft aër, qui per calorem dilatatus fuerit, remittente calore, fe recipiat paulatim et contrahat; attrahitur per motum nexus caro. Quod fi ventofas fortius attrahere cupias, accipe fpongiam frigida madefactam, et pone eam fuper ventrem ventofae; ut, per refrigerationem amplius contracto aëre, ventofa fortius attrahat.

3. Accipe vitrum, et calefacias illud: mitte illud poft in aquam: attrahet aquam pro minimo ad tertias contenti; unde liquet, aërem a calore rarefatum fuiffe pariter ad tertias contenti. Sed hoc parum eft. Nam cum vitrum, quo ufi fumus, tenue effet, majorem calefactionem, abfque periculo rupturae, non facile patiebatur. Quod fi fuiffet phiala ferrea aut aenea, et majorem in modum calefacta, arbitror aërem poffe dilatari ad duplum aut triplum : quod experimento dig

I

niffimum

[graphic]

nilimum eft; etiam ad quoufque; ut inde melius de raritate aëris fuperne, atque adeo aetheris ipfius, judicium facere poffimus.

4. In vitro quod appellamus calendare (quod tempeftatum, quatenus ad calorem et frigus, tam accurate demonftret varietates et gradus) evidentiffime patet, quam parva acceffio caloris expandant aërem notabiliter: adeo ut manus vitro fuperpofita, radii aliqui folis, ipfe anhelitus aftantium operetur: quin et ipfius aëris externi inclinationes ad calorem et frigus (tactui ipfi imperceptibiles) aërem nihilominus in vitro fenfim et perpetuo dilatent et contrahant.

5. Hero defcribit altaris fabricam eo artificio, ut, fuperimpofito holocaufto et incenfo, fubito aqua defcenderet, quae ignem extingueret. Id non aliam pofcebat induftriam, quam ut fub altare effet locus concavus et conclufus, aëre repletus; qui aër ab igne calefactus, et propterea dilatatus, nullum reperiret exitum, nifi in canali ad parietem altaris erecto et curvato, ore fuper altare inverfo. In canali erecto infufa erat aqua (facto etiam ventre in canali, ut, largior copia aquae reciperetur); ea aqua obice impediebatur, ne defcenderet, foraminato; qui obex poftquam erat verfus, dabat locum aëri dilatato, ut aquam eveheret et ejiceret.

6. Inventum fuit Fracaftorii ad excitandos apoplecticos, ut poneretur fartago fervens circa caput ad nonnullam diftantiam; unde fpiritus in cellis cerebri fuffocati et congelati, et ab humoribus obfeffi, dilatarentur, excitarentur, et vivificarentur. 7. Etiam papiliones, quae hieme jacent emortuae, admotae ad ignem aut radios folis, motum et vitam recipiunt. Aegroti quoque in deliquiis, tam aquis fortibus et calidis intro fumptis, quam calore exteriore, et fricationibus, et motu ex

8. Apertura aquae talis eft. Sub primo calore emittit vaporem paucum et rarum: neque intra corpus alia confpicitur mutatio. Continuato calore, corpore integro non infurgit, nec etiam bullis minutis in modum fpumae; fed per bullas majores et rariores afcendit, et in copiofum vaporem fe folvit. Ille vapor, fi non impediatur aut repercutiatur, aëri fe immifcet; primo confpicuus, dein infenfibilis et fe deperdens.

9. Apertura olei talis eft. A primo calore afcendunt guttulae quaedam aut granula per corpus olei fparfa; idque cum crepitatione quadam. Interim nec bullae in fuperficie ludunt (ut in aqua) nec corpus integrum tumet, nec quicquam fere halitus evolat. At poft moram nonnullam, tum demum corpus integrum infurgit, et dilatatur expanfione notabili, tanquam ad duplum; et copiofiffimus et fpiffus admodum evolat halitus. Is halitus, fi flammam interea non conceperit, mifcet fe tandem cum aëre, quemadmodum et vapor aquae. Majorem autem calorem defiderat, ad hoc ut bulliat, oleum, quam aqua, et tardius multo bullire incipit.

10. Apertura fpiritus vini ea eft, ut aquam potius referat, quam oleum. Nam ebullit, magnis utique bullis, abfque fpuma aut totius corporis elevatione; longe autem minore calore, et multo celerius expanditur et evolat, quam aqua. Vtriufque vero naturae particeps (tam aqueae fcilicet, quam oleofae) et facile fe immifcet aeri, et cito concipit flammam.

11. Acetum et agrefta et vinum in hoc differunt in proceffu fuae aperturae : quod acetum infurgat in minoribus bullis, et magis circa latera vafis; agrefta et vinum in majoribus bullis, et magis in medio vafis.

12. Generaliter in liquidis hoc fit, ut pinguia, ficut oleum, lac, adeps, et hujufmodi, infurgant et tumeant fimul toto corpore; fucci maturi (et magis adhuc immaturi) bullis majoribus; fucci effoeti et vapidi bullis minoribus.

D

13. Omnibus

[blocks in formation]

13. Omnibus liquoribus commune eft, etiam oleo ipfi, ut antequam bulliant, paucas et raras femibullas circa latera vafis jaciant.

14. Omnibus liquoribus commune eft, ut in parva quantitate citius aperiantur, bulliant, atque confumantur, quam in magna.

Experimentum de aperturis liquorum faciendum eft in vafis vitreis, ut motus in corpore liquorum melius confpici poffint; atque fuper foculos cum calore aequali, ut differentia verius excipiatur; atque igne lento, quia ignis vehemens, praecipitat et confundit actiones.

15. Sunt vero complura corpora, quae non funt liquida, fed confiftentia et determinata; attamen per calorem nancifcuntur eam aperturam, ut liquefcant five deveniant liquida, quamdiu calor ea vellicet et expandant; qualia funt cera, adeps, butyrum, pix, refina, gummi, faccharum, mel; et plurima ex metallis, veluti plumbum, aurum, argentum, aes, cuprum. Ita tamen, ut ad aperturam requirantur non folum gradus caloris longe diverfi, fed et modificationes ignis et flammae diffimiles. Nam alia metalla colliquantur per ignem fimpliciter, ut plumbum; alia per ignem motum et follibus excitatum, ut aurum et argentum; alia non fine admiftione, ut chalybs, qui non, nifi admifto fulphure aut fimili quopiam, colliquatur.

16. At ifta omnia, fi continuetur ignis et urgeat, non folum fortiuntur aperturam colliquationis, fed pertranfeunt, et adipifcuntur fecundam aperturam (volatilis fcilicet, five pneumatici, five confumptionis) omnia, inquam, praeter aurum : nam quatenus ad argentum vivum, cum in natura fua fit liquidum, incipit illud ab apertura fecunda, et facile vertitur in volatile. De auro adhuc dubium eft, utrum poffit fieri volatile aut pneumaticum (aut etiam potabile, ut loquuntur) hoc eft, non diffolubile quidem (id enim facile eft et tritum per aquas fortes) fed digeftibile aut alterabile per ventriculum humanum. Hujus autem rei legitima videtur probatio; minime illa, ut vi ignis afcendat aut trudatur furfum; fed ut ita attenuetur et fubigatur, ut reftitui in metallum non poffit.

17. Inquiratur etiam ulterius de vitro et vitrificatis, utrum per ignem confumantur et vertantur in pneumaticum. Habetur enim vitrum pro corpore fixo et exfucco; et vitrificatio pro morte metallorum.

18. Quae colliquantur omnia, in via et proceffu fuo incipiunt ab infimo illo gradu aperturae, qui eft emollitio et inteneratio, antequam colliquentur et fundantur; ut cera, gummi, metalla colliquabilia, vitrum, et fimilia.

19. At ferrum et chalybs, poftquam fuerint perfecta et repurgata (nifi fuerit admiftio) quatenus ad ignem fimplicem perfiftunt, et non procedunt ultra illum gradum emollitionis, ut reddantur, fcilicet, malleabilia et flexibilia, et exuant fragilitatem fuam; minime autem pertingunt ad colliquationem five fufionem.

20. Videntur ferrum et vitrum, cum aperiuntur ad illam mollitiem de qua diximus, dilatari fane in fpiritu fuo inclufo; unde fit illa fubactio partium tangibilium, ut duritiem et obftinationem fuam deponant: neque tamen corpus ipfum integrum localiter dilatari aut intumefcere cernitur. Attamen attentius paulo inquirenti deprehenditur plane in ipfis invifibilis quidam tumor et partium pulfatio; licet cohibeatur ab arcta compage fua. Nam fi accipias vitrum ignitum, et majorem in modum calefactum, et ponas illud fupra tabulam lapideam, aut fimile aliquod corpus durum (licet et ipfa tabula illa, feu corpus bene calefactum fuerit, ut

frigori

[graphic]

frigori caufa imputari non poffit) rumpetur prorfus vitrum, duritie lapidis fcilicet tu-
morem illum occultum vitri repercutiente. Itaque folent in hujufmodi cafu, quando
vitrum fervens fummovetur ab igne, fubfternere ipfi pulverem aliquem, aut arenam
mollem, quae
fuaviter cedens tumorem in partibus vitri non retundat.

21. Etiam pilae e bombardis emiffae, poftquam non folum vehi, fed et glifcere aut labi omnino defierint, adeo ut ad afpectum fint prorfus immobiles, tamen diu poft, magnum deprehenduntur habere tumultum et pulfationem in minimis; adeo ut, fi aliquid fuperponatur, magnam vim patiatur: neque id tam a calore comburente, quam a palpitatione percuffiva.

22. Bacula lignea recentia, fub cineribus calidis detenta et verfata, induunt mollitudinem, ut melius flectantur ad arbitrium. Experire quid fiat in baculis antiquioribus et in cannis.

23. Apertura combuftibilium ea eft, ut per ignem primo emittant fumum, dein concipiant flammam, poftremo deponant cinerem.

24. In corporibus quae continent humorem aqueum, et a flamma abhorrentem, compage claufa et compacta (qualia funt folia lauri, et alia non porofa, fales, et fimilia) ea eft apertura per ignem, ut fpiritus in iis contentus (aqueus et crudus) per calorem dilatatus, cum fonitu emittatur antequam flamma concipiatur: fi vero in aliquo corpore (quod raro fit) infimul fiant et eruptio flatus et conceptio flammae, ingens tumultus excitatur, et potentiffima dilatatio; flatu, tanquam internis follibus, flammam undiquaque exfufflante et expandente, ut in pulvere pyrio.

25. Panis in furno nonnihil tumefcit, licet fiat minoris ponderis, quam ante: etiam in fummo panis quandoque colligitur, tanquam bulla aut vefica cruftae; ut cavum quiddam aëre impletum maneat inter pelliculam illam cruftae (quae exfcindi folet) et maffam panis.

26. Etiam carnes affatae nonnihil tument, praefertim fi maneat epidermis, ut in porcellis.

27. At fructus affati quandoque exiliunt, ut caftaneae; quandoque effringunt corticem, et emittunt pulpam, ut poma; quod fi ab igne magis torrefiant, afcifcunt cruftam carbonariam, ut cavum fit quiddam (ut in pane) inter cruftam et carnem fructus; quod et fit in ovis.

28. Si vero calor fit lenis et caecus, nec detur fpiraculum facile ad emittendum vaporem, ut fit in pyris fub cinere affatis, et multo magis in iis quae reponuntur in ollis, atque deinde fub cinere fepeliuntur, atque fimiliter in carnibus fuffocatis, vel intra cruftas panis, vel inter patinas; tum tumor ille et dilatatio per calorem repellitur et in fe vertitur, atque tanquam in diftillatione reftituitur, et reddit corpora magis humectata, et tanquam merfa in fuccis fuis.

29. At in aridis, fi flamma fuerit fuffocata, nec facilem reperiat exitum; rarefiunt corpora, et redduntur cava et porofa, ut in carbonibus e ligno, et pumicibus, quae ejiciuntur ex montibus flammantibus.

TRANSEVNDVM jam effet ad dilatationes et aperturas corporum, quae fiunt per Connexio. calorem in diftillationibus; in quibus magis accurate datur cernere hujufmodi aperturas, quam in coctionibus et uftionibus. Verum cum in illis immorari haud parum oporteat, cumque proprie pertineat inquifitio ipfarum ad titulos de calido et frigido, et de motu hyles, et de feparationibus; exiguum quiddam eft quod proponi debet in hoc titulo.

[blocks in formation]

I.

Dilatationes per calorem externum in diftillationibus.

VPLEX eft dilatatio, five apertura, five attenuatio corporum indistillationibus. Altera in tranfitu, cum corpus vertitur in vaporem aut fumum (qui poftea reftituitur); altera in corpore reftituto, quod femper tenuius eft, et magis fubtile et expanfum, et minus materiatum, quam corpus crudum, ex quo diftillatum emanavit. Aqua enim rofacea (exempli gratia) eft fucco rofarum tenuius et minus ponderofum.

2. Diftillationes omnes fiunt ex aeftu quodam five reciprocatione rarefactionis primo, et verfionis in pneumaticum; dein condenfationis et reftitutionis in corpus tangibile, remittente fe calore et vapore repercuffo.

3. In diftillationibus actiones dilatationis et condenfationis non funt fincerae; fed intervenit actio illa (quae maxime eft intentionalis in practica) feparationis partium heterogenearum; ut fucci veri, phlegmatis, aquae, olei, partis tenuioris, partis craffioris.

4. In diftillationibus optime inquiritur et decernitur de gradibus et diverfitatibus calorum; ut carbonum, furni calefacti, balnei, cinerum, arenae calidae, fimi, folis, ignis quiefcentis, ignis follibus excitati, ignis conclufi et reverberati, caloris afcendentis, caloris defcendentis, et hujufmodi: quae omnia ad aperturas corporum, et praecipue ad complicationes dilatandi et contrahendi (de quibus poftea dicemus) infigniter faciunt. Neque tamen ullo modo videntur calores illi imitatores caloris folis et coeleftium; cum nec fatis lenes fint et temperati, nec fatis lenti et continuati, nec fatis refracti et modificati per corpora media, nec fatis inaequaliter accedentes et recedentes. De quibus omnibus, fub titulo calidi et frigidi, et titulis aliis ad hoc propriis, diligenter inquiremus.

5. Diftillationes, et dilatationes per eas, fiunt in claufo, ubi concluduntur fimul corpus diftillandum, et vapores qui ex eo emittuntur, et aër. Neque tamen in ftillatoriis et alembicis communibus diligenter arcetur aër exterior; quin per roftrum ftillatorii, per quod liquor effluit, ille fubintrare aliquatenus poffit. At in retortis, ubi majore vehementia caloris opus eft, non datur aëri exteriori ingreffus, fed os receptaculi ori vafis (ubi corpus imponitur) per lutationes ita continuatur, ut univerfus proceffus rarefactionis et reftitutionis intus tranfigatur. Quod fi corpus fit plenum fpiritu vigorofo (ut vitriolum) opus eft receptaculo vafto et amplo, ut vapores liberius ludant, nec vas infringant.

Mandata. 1). Vtcunque tamen diftillationes tanquam intra cellam undiquaque claufam tranfigantur; datur tamen fpatium, ut corporis aliae partes fe expandere in vapores, aliae fubfidere in faecibus, vapores rurfus fe glomerare et reftituere, atque fi (heterogenei fuerint) alii ab aliis fe feparare poffint. Quod fequitur igitur pro mandato magno habendum, cum ad naturam in imis concutiendam, et ad novas transformationes aditum praebere poffit. Vulcanus enim chemicorum et medicorum (licet multa utilia genuerit, tamen) virtutes veriores caloris fortaffis minus complexus eft, ob divortia et feparationes partium, quae in operationibus ipforum femper interveniunt. Itaque fumma rei quam mandamus huc fpectat; ut illa feparatio et reciprocatio rarefractionis et condenfationis omnino prohibeatur, atque opus caloris intra corpus ipfum atque ejus clauftra vertatur: hoc enim fortaffe Proteum materiae per manicas conftrictum tenebit, et fe verfiones fuas experiri et expedire compellet. De hoc

complura

« PreviousContinue »