Secundum Editionem Sancti Hieronymi Recensuerunt † Iohannes Wordsworth, S.T.P. et Henricus Iulianus White, A.M., S.T.P. Noui Testamenti Interpretationis Professor Bible: N.T. Latin Editio Minor Curante Henrico I. White STANFORD LIDKARY Oxonii E Typographeo Clarendoniano M DCCCC XI 851975 OXONII Excudebat Horatius Hart Typographus academicus 263242 Copyright 1911 by Oxford University Press American Branch 15 PRAEFATIO AD LECTOREM. Noui Testamenti Latini recensionis Hieronymianae, quam iamdudum 'Uulgatam' homines appellare solent, editio haec minor textum exhibet quem editione maiore1 editores Iohannes Wordsworth, Episcopus Sarisburiensis, et Henricus I. White adprobauerunt, usque ad finem S. Pauli ad Romanos Epistulae; in reliquis uero Noui Testamenti libris ad textum componendum tantum eos codices inspexerunt quos maximi esse momenti rati sunt. Quapropter in altera quidem. parte polliceri non possunt manum extremam accessisse operi, credunt tamen, cum demum editio maior typis impressa fuerit, fore ut textus eius ab hoc qui lectori beniuolo nunc commendatur haud multum abhorrere uideatur. In priore operis parte nihil a textu editionis maioris differt, nisi quod continue neque secundum uersiculos Amiatinos, quos 'cola et commata' nuncu pant uiri docti, impressus est; quod in nominibus 1 Nouum Testamentum Domini Nostri Iesu Christi secundum editionem Sancti Hieronymi ad codicum manuscriptorum fidem recensuit Iohannes Wordsworth S.T.P., Episcopus Sarisburiensis, in operis societatem adsumto Henrico Iuliano White A.M. Oxonii : E Typographeo Clarendoniano. MDCCCLXXXIX. . . MDCCCCV. |