Page images
PDF
EPUB

81.

III. NOTAE IN APOLLONIUM RHODIUM.

*EX APOLLONIO RHODIO.] Apollonius, poëta heroicus, Sillei, vel, ut quidam volunt, Illei filius, Alexandrinus fuit genere: sed quia apud Rhodios per aliquod tempus Rhetoricam professus esset, et ab illis jus civitatis accepisset, Rhodius vulgò dicebatur. Floruit circiter A. M. 3770. Olymp. cxxxvi, 3. ante C. N. 234. Rhodo Alexandriam reversus, Eratostheni successit in praefecturâ Bibliothecae Alexandrinae, sub rege Ptolemaeo Euergetâ. Callimachi discipulus fuerat; sed ei postea factus est invisissimus, quia, ut vulgò creditur, scripta ejus sive contempserat, seu sibi arrogaverat.

Scripsit IV libris Argonautica, seu de Expeditione Argonautarum, qui celeberrimâ nave Argo vecti, hortante Peliâ, è Thessaliâ in Colchidem navigabant, Aureum Vellus asportaturi. Egregium inter poëtas veteres argumentum, et quod tractavit Apollonius, judice Quinctiliano, aequali quadam mediocritate. Idem ferè judicium de Apollonio tulit Longinus, qui eum appellat άлτшtov, vitio carentem ; hoc indicare volens plus studii et curae in eo fuisse quàm ingenii. Proximus tamen ab Homero fuit in heroico genere Apollonius : quamvis longo quidem intervallo cùm ingenii tùm aetatis. Verùm poëma ejus diligenter legenti judicium illorum criticorum plus justo severum esse interdùm videbitur: nam et non rarò assurgit Apollonius, atque in imaginum veritate et efficaciâ ipsi Homero vix impar censeri potest. "Itaque" (inquit Biblioth. Criticae auctor) "Virgi"lius, qui solus ex Antiquis proximè accessit ad Homeri praestan"tiam, quique ejus exemplum, cùm in descriptione argumenti, tùm "in ornamentis et omni carminis cultu, secutus est; multas tamen "easque elegantissimas imagines ex Apollonio assumsit." Vol. II. Part ii. p. 27. Amstelod. 1783. Ubi vide plura. Item Fabr. Biblioth. Gr. Vol. iv. p. 262. sqq. Edit. Harles. "L. III. c. 26. (olim 21.)

EDITIONES APOLLONII RHODII.

1. Apollonii Rhodii Argonautica, Graecè, cum Scholiis, litteris quadratis, s. capitalibus, per Laur. Flor. de Alopa, 1496, in 4to.-al. 1498. [Florentinam hanc appellant.]

2.

bus Aldi et Andreae soceri, curante [Aldinam vel Venetam appellant.]

3.

1541, in 8vo. [Parisina.]

4.

Graecè, cum Scholiis, in aediFrancisco Asulano, 1521, in 8vo.

Graecè, sine Scholiis. Parisiis,

Graecè, cum Indice et Scholiis,

Graecè, cum Scholiis; item

ex offic. Petri Brubachii, 1546, in 8vo. [Francofurtensis.]

5.

Eadem carmine heroico Lat. translata per Valentinum Rotmarum Salisburgensem, cum annotationibus. Basileae, 1572, in 12mo. [Basiliensis.]

6.

Graecè, cum Scholiis; et an

notat. " brevi" Henr. Stephani, 1574, in 4to. [Genevensis.]

7. Apollonii Rhodii Argonauticorum Libri iv. ab Jeremia 81. Hoelzlino in Latinum conversi; commentario et notis illustrati, &c. Lugd. Bat. 1641, in 8vo.

8.

Edidit, novâ ferè interpreta

tione illustravit, &c. Joannes Shaw, A. M. Oxon. 1777, ii vol. 4to. maj. [Eadem edit. ibid. repet. 1779, in 8vo.]

9.

è scriptis octo veteribus libris, quorum plerique nondùm collati fuerant, nunc primùm emendatè edidit Rich. Fr. Phil. Brunck, Argentor. 1780, in 8vo, et 4to. "Lips. 1810.

*

** E plurimis, qui post Homerum Epico carmini scribendo ingenium applicuere, solius Apollonii integrum ad nos pervenit opus Argonauticorum, eo saltem nomine, sed et alias praeclaras ob dotes, idonei editoris curâ dignissimum. Neglectum quidem non omninò fuit, quum illius septem prodierint editiones.-Sed illotis adeò manibus semper contrectatum fuit, ut collecto per longam barbariem squalore ad hunc usque diem infuscatum remanserit. Sunt enim editiones illae omnes mendosissimae.-Tenebricosam versionem adjecit Hoelzlinus, quam nemo intelligere possit, nisi sensum è Graecis hauriat, putidoque commentario poëtam oneravit, hominum futilissimus; quod verum judicium de eo tulit David Ruhnkenius.— In editionum censum referri non meretur Batavae repetitio, quae Oxonii prodiit curâ Joannis Shaw, A. M.-Verum est profectò, Homerum Apollonio faciliorem esse. Sed quum salebrae pleraeque, in quibus haerebant lectores,-complanatae sint, futurum confido, ut qui semper doctissimus habitus est Poëta, idem deinceps mollior suaviorque videatur. BRUNCK.

† ΕΚ ΤΟΥ ΤΩΝ ΑΠΟΛΛΩΝΙΟΥ ΑΡΓΟΝΑΥΤΙΚΩΝ ΒΙ BЛIOT A'.] i. e. Ex APOLLONII ARGONAUTICORUM LIB. I, 1–233. Invocatio, Argumenti Propositio, Catalogus.

Ver. 1. Αρχόμενος σέο, Φοίβε,] Solennis hic est Poëtis mos Deum aliquem initio carminis invocandi. Homerus: Mñviv άɛidɛ, Vɛa,— et Ανδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα,—Hesiodus : Μουσάων Ελικωνιάδων αρχώμεθ' αείδειν. Aratus: Εκ Διὸς ἀρχώμεσθα-Ab Apolline unum è suis poëmatibus exorsus fuerat Megarensis Theognis:

Ω ἄνα, Λητούς υἱὲ, Διὸς τέκος, οὔποτε σεῖο
Λήσομαι αρχόμενος, οὐδ ̓ ἀναπαυόμενος·

Αλλ' αἰεὶ πρῶτόν τε, καὶ ὕστατον, ἔν τε μέσοισιν

Αείσω.

BRUNCK.

Αρχόμενος δέο, [i. e. ἀπὸ σοῦ,] Incipiens à te, [De ἄρχω et ἄρχεσθαι, vide Vol. I. ad p. 46. n. 1.] —παλαιγενέων κλέα φωτῶν Μνήσομαι, εἰς μνήμην ἄξω τὰ ἔνδοξα τῶν Αργοναυτικῶν ἔργα. Schol.

2, 3.-Ilóvτoo zara oτóμa,] Bosphorum Thracium intelligit, Pontum Euxinum versus. De πέτραις Κυανέαις, quae et Συμπληyades vocantur, vide infrà ad Eurip. Med. init.

4. Χρύσειον μετὰ κῶας—ἤλασαν Αργώ.] Angl. in quest of the golden Fleece. [Cf. Eurip. Med. 6. et Theocr. Idyll. xiii. 16.] Dicitur κῶας, ατος, τό, vel κῶος, εος, τo, vellus. De Αργώ vide infra ad Eur. Med. init.

6, 7. Moīga μévεi-] Fatum maneret-[De praesenti temp. hoc

82.

modo Graecis usurpato, vide Vol. I. ad p. 122, n. 6.] Quae sequuntur sic construe: -δαμῆναι ὑπ' ἐννεσίῃσι [ἐννεσίαις] τοῦδ' ανέρος, Srtiv idato dioxédiλov dnμólɛv, Angl. to be [i. e. that he would be] overwhelmed by the devices of the man from among the people, whom he should see having only one sandal.

8. θεὴν] idem quod θείην, hic pro vulgari τεήν, est ex felici emendatione Gisberti Cuperi, approbante Brunckio his verbis: "Invocatio desinit in versu 4. tum incipit narratio: Poëta nec Apol.6 linem, nec Peliam alloquitur; proinde To Terv minimè stare "potest." Caeterùm ßagis, à Ba¿w, loquor, hîc sumitur pro oraculo.

9. Avaúgov,] Hic, et lib. iii, 67, nomen est perennis fluvii. Apollodorus p. 48, [54, edit. Heyn.] diabαivov de norαμov Avavρov, ἐξῆλθε μονοσάνδαλος, τὸ ἕτερον ἀπολέσας ἐν τῷ ῥείθρῳ πέδιλον. Vide Th. Munkerum ad Hygini fab. xii. BRUNck.

10. Αλλο μὲν ἐξεσάωσεν ὑπ ̓ ἐλύος,] Alterum quidem servavit, postquam esset sub limo, i. e. è limo.

15-17. -¿áбoaro] cum duplici 6, ad syllabam longam efficiendam, ut benè notum Homerum legentibus; pow, dico, aliis ostendo, enarro; sed pgatouai, in voce med. mecum reputo, delibero, consilium ineo. ἐφράσατο, secum reputavit, καί οἱ ἄεθλον ἔντυε ναυτιλίης πολυzndéos, atque ei certamen instruxit navigationis laboriosissimae, i. e. postquam secum reputásset, ei certamen, &c. né zɛv—¿héooŋ. zɛv, quod est dr, construitur cum ὀλέσῃ, ὄφρ ̓ ἂν ὀλέσῃ. Pro κεν vulgo zai, malè, uti ostendit Brunckius.

18, 19. —ἐπικλείουσιν] Absurde vulgo legitur ἔτι κλείουσιν. Illud è v. 59, reponi debuit, ubi genuinam lectionem ab Homeri Scholiaste confirmatam revocavimus. BRUNCK. Ordo est: oi dodoi μèv οὖν πρόσθεν [γενόμενοι— vide infra ad init. Soph. Oed. Tyr.] ἐπικλείουσιν Αργον καμέειν νῆα υποθημοσύνῃσι Αθηναίης. Veteres quidem poëtae perhibent Argum fubricásse navem consiliis Minervae. De fabricatore navis Argûs non consentiunt auctores, neque de etymologiâ nominis. Vide infrà ad init. Eurip. Med. Sed plena sunt omnia Lexica ejusmodi historiis.

25, 26. —σκοπιῆς Πιμπληΐδος ἄγχι] prope speculam Pimplae— Iliuzin, unde Iluaλnts, mons Boeotiae, Musis sacer* Avtap, &c. cf. Hor. Lib. i. Od. xii. Unde vocalem temerè insecutae, &c. et Od. xxiv. Quod si Threicio blandiùs Orpheo, &c. item Congreve's Mourning Bride Music hath charms, &c.* Thraciac?

29. Trεówóa] pro vniε0άovoa, florentes: vide suprà ad Od. a, 25. Sic στιχόωσιν pro στιχάουσι.—ἃς ὅ γ ̓ ἐπιπρὸ, quas ille longo tractu, Jɛλyouέvas, delinitas, ut vulgo reddunt: Sed observandum est verba Latina carere participio praes. temporis in voce passivâ, quod valdè est incommodum; et interpretes Latinos cogit ad participium perf. recurrere, quod interdum sententiam auctoris prorsus extinguit. Vide II. a, 410, ubi xvɛvouévovs redditur ab interpretibus caesos; quod absurdum est. "Zovn nomen est loci proprium. BRUNCK. Εξείης στιχόωσιν ἐπήτριμοι, Ordine stant conferti. Ρ.

39. απόπροθι εἰς ἓν ιόντες.] Vulgo legitur απόπροθεν, sensu diverso. Sed illud praestat. Longo tractu eodem fluentes alveo, scil. usque in eum locum, ubi a Peneo recipiuntur. Conf. iv. 135. BRUNCK.

40-44. —ἐπὶ τοῖσι] i. e. ἐπὶ τούτοις, Angl. next to them. έρισθε νέων Λαπιθέων, supple ἐπὶ, tempore praepotentium Lapitharum. Erat scil. hicce Polyphemus non Cyclops ille, de quo suprà in Odys

sea, sed unus à Lapithis. [Vide Iliad. α, 264.] ὁπλότερος, ab ὅπλον, telum, est proprie armis instructior, unde junior; ὁπλότερος γενεῇ, natu minor. [cf. I. β, 707. γ, 108.] βαρύθεσκε, Ion. imperf. a βαρύ θω, quod idem est ac βαρύνομαι, molestia gravi aficior, ingravesco. [conf. lliad. π, 519.] ως τοπάρος περ, sicut antea. Vide Odyss. β, 305. 1, 31. et alibi. Supra p. 24. Item Il. δ, 325. P.

48. Πηοσύνη καὶ κῆδος, Πηοσύνη affinitatem notat, τὴν ἐξ ἐπι-83. γαμίας συγγένειαν· κῆδος autem τὴν ἐπιμέλειαν, τὴν φροντίδα, quae acceptio è lexicis nota. BRUNCK.

49. —ἐϋρήνεσσιν] Poëtice pro εὔρησι, à nominat. εὔρην, -νος, abundans pecoribus, ex εὖ et aps, agnus ; legitur et εὔρηνος, -η, -ον. In quibusdam libris scribitur cum duplici g, sed perperàm, uti ostendit Brunckius.

51, 52. —πολυλήϊοι Ερμείας υἱέες,] manubiis divites Mercurii filii. Ερμείας, Aeol. genit. ab Ερμείας, quod idem ac Ερμέας, ου, contractè Ερμῆς, οὐ. εὖ δεδαῶτε δόλους, bene docti dolos. Δαέω, disco, intelligo, &c. in perf. med. δέδαα, unde in participio, δεδαώς, -ωσα, -αως· quae methodus flexionis apud poëtas usitatissima est. Sic Odyss. p, 519. δεδαὼς ἔπε ἱμερόεντα, doctus carmina delectabilia. ἔδαε, docuit ; ἐδάη, didicit. P.

53. νισσομένοισιν] Vera scriptura hujus verbi est νίσσομαι, in f. 1. νίσομαι, antepenult. longa, ut recte ostendit Brunckius. ἐπὶ δὲ τοῖσινισσομένοισι, Angl. and went to them while they were setting out, &c.

60. Κενταύροισιν ὀλέσθαι,] à Centauris periisse,—

63, 64. —ἐδύσατο] Barbaram et Graecitati incognitam verbi formam exhibent editiones, ἐδύσσετο. Vero propius Homeri Scholiastes, δύσβατο. In hoc verbo litera sibilans geminari non debet, quia v per se longum est. Vide Clarkium ad Hom. Il. 4, 592. 2, 16. In sup. v. ἀγκλίναι pro vulgato ἐγκλῖναι dedit idem Schol. τῷ αγ κλίναι dejicere opponitur άκαμπτος, ut ἄῤῥηκτος opponitur τῷ δαΐξαι. ἐγκλῖναι notat inclinare, in fugam vertere. Facile haec composita commutantur. BRUNCK. Conf. Ovid. Μetam. xii, 496. —manet imperfossus ab omni, &c. ἐδύσατο νειόθι γαίης, subiit altus terram. νειόθι, in imo, per sync. pro νειατόθι, ἃ νείατος.-θεινόμενος στιβαρῇσι ἐλάτη σιν καταΐγδην, ictus validis abietibus cum impetu corruentibus. καταϊγδην, adverb. à καταΐσσω, corruo.

67, 68. —ἄγχι δὲ λίμνης Ξυνιάδος-] Ξυνιάς λίμνη τῆς Θεσσα λίας. Κτιμένη πόλις τῆς Θεσσαλίας. Δολοπηΐδα δὲ τὴν Θεσσαλίαν εἶπε. Δόλοπες γὰρ ἔθνος Θεσσαλίας. Schol. ναιετάασκε, Ion. pro ἐναιέταε, habitabat, à ναιετάω. cf. Il. 2, 672. ρ, 308. " Π. 4, 480. Ρ.

69. -Οπόεντος—] à nominat. Οπόεις, contractè Οπούς, οῦντος, quae urbs celebris Λοκρών Επικνημιδίων.

75. Εξοχος ἠνορέην,] Subauditur κατά. Εὖ δεδαώς, vide supra

ad v. 52.

81. Πλαγχθέντας] vagatos Vide ad Odyss. α, 2. δηωθῆναι, 84. interfici, à δηόω, interficio : " pro δηϊόω. Ρ.

82, 83. —κακὸν μηκιστὸν ἐπαῦρειν,] Sic in quatuor codd. quam lectionem agnoscit et exponit Scholiastes: οὐκ ἔστι μέγιστον κακὸν, οὗ μὴ ἐπαυρεῖν τοῖς ἀνθρώποις συμβαίνει. Ε vulgato κακῶν nullus sensus elici potest. Nihil autem refert, utrum ἀπαυρεῖν, an ἐπαυρεῖν legatur. Vide Graevium ad Hesiodi Εργ. 240. et nos ad Aes chyli Prom. 28. BRUNCK. In hac autem Scholiastae interpretatione,

84. quae Brunckio adeò arridere videtur, nequeo, quae est mea caecitas, videre sensum poëtae: nec ullum accepi lumen à doctissimo Graevio ad locum indicatum: et quae Brunckius ipse notavit ad Aeschyli Prom. mihi videre non contigit. In verbis poëtae desidero iteratam istam Scholiastae particulam negativam, et dubito an μήκιστον hic possit sumi pro μέγιστον, quanquam non ignoro Atticos poetas interdum dicere μάκιστος, pro μέγιστος [Vide Soph. Oed. Tyr. 1301. et Philoct. 849.] et uaziozos, in chori cantilenis, ubi voces Doricae admittuntur, potest esse pro uńziovos. Construo et interpretor hoc modo: ὡς ἐπαυρεῖν κακόν, [vel κακῶν, nam hoc verbum invenitur constructum interdùm cum accusativo, interdùm cum genitivo,] οὐκ [ἔστιν] ἀνθρώποισι μήκιστον, adeo attingere mala, vel plecti malis, non est hominibus res longissimè remota,-[¿лavρέw, est attingo, gusto, fruor; et sumitur in utramque partem. Sic Iliad. 2, 572. πάρος χρόα λευκὸν ἐπαυρεῖν, antequam corpus candidum attingeret. Loquitur Poëta de jaculis. conf. o, 316. 6, 302. item y, 340. ubi construitur cum genitivo. Invenitur etiam in voce med. apud Homerum, Iliad. α, 410, ἵνα πάντες ἐπαύρωνται βασιλῆος· ubi observandum Baños regi ab Evɛza subaudito; ut omnes seipsis fruantur,--sibimet ipsis placeant, propter regem: vel sine Evexa, ut omnes fruantur suo rege. Ironicè scil. dictum. Sed Graevius reddit: ut omnes plectantur propter regem. cf. Od. 6, 106.] -олnóte tagyúσαντο ἐκείνους καὶ ἐνὶ Λιβύῃ—siquidem eos sepeliendos curaverint etiam in Libya, τόσον ἐκὰς [ἀπὸ] Κόλχων, ὅσον τέ περ δύσιές τε καὶ ανατολαὶ ἠέλιου εἰσοράονται [vide supra ad v. 29.] μεσσηγύς. Locutio poëtica ad magnam distantiam denotandam. Hunc verò locum difficilem ita reddendum proponit T. Y.: Ne malis quidem diu frui hominibus licet. "Socii sepelierunt-P.

85.

87. Eupútov vies,] Vide Odyss. , 226. tóžov autem in seq. v. ut Eustathius adnotat ad Il. o, 441. οὐ τὸ σκεῦος σημαίνει, ἀλλὰ τὴν τοξικὴν τέχνην. BRUNCK.

101-104. Θησέα δ', Πειρίθῳ] Legitur Πειρίθοος, ου, et Πειρί Oavs, ou, d. De Thesco et Pirithoo, vide in Propr. nom. Lexicis. Vide etiam Virg. Aen. vi, 618. et Hor. Lib. iii. Od. 4. ad fin. et quae ibi annotârunt viri doctissimi Heyne et Jani. Pro vulgato κείνην, vel κεινὴν ὁδὸν reposuit Brunckius κοινὴν ὁδὸν, communem crpeditionem. Sic autem construe: αἴδηλος δὲ δεσμὸς ἔρυκε ὑπὸ Ταιναρίην χθόνα Θησέα, ὃς ἐκέκαστο περὶ πάντας Ερεχθεΐδας, έδε πόμενον κοινὴν ὁδὸν [σὺν] Πειρίθῳ. ἦ τε ἄμφω κεν ἔθεντο ῥηΐτερον τέλος καμάτοιο πάντεσσιν. exitiale autem vinculum cohibebat sub Taenaria terrd Theseum, qui celebris erat supra omnes Erechtheidas, dum communem expeditionem prosequebatur cum Pirithoo. Ambo certè imposuissent faciliorem exitum laboris omnibus-Argonautis scil. si eos comitati essent. " αίδηλος, αΐδης, ex d' et εἴδω, non video. P.

105-112. TIØY] Celeberrimus navis Argûs gubernator. conf. Virg. Eclog. iv, 34. Alter erit tum Tiphys, &c.-dorégi, Ursa major sic dicta zar' ozýv. Ex hoc loco apparet veteres cursum navium solere dirigere observatione solis et stellarum. ovv dé oi, et cum ipsá, [nam oi, à nominativ. os, est omnium generum,] Agyos- vide suprà v. 19. zεivηs vлойημобúvno, sic Virg. diviná Palladis arte. Aen. ii, 15. et vide Odyss. 2, 493. suprà p. 26.

119. -ous Tέxe IIngo] Vide infrà ad Theocrit. Idyll. iii. v. 43. p. 228. cf. Propert. ii. 3, 51.

« PreviousContinue »