Page images
PDF
EPUB

libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare protinus non festinat: sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jampridem a Cerere cum face illa sua orbem terrarum peragrante abducta fuisset. Spiritus enim qui subest metallis et mineralibus compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille per terram perfusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea redeat. Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Perithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat, ut spiritus subtiliores qui ad terram in multis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et evehant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum Chymistarum, si in nos hac ex parte irruant; cum illi ab eodem lapide suo, et auri montes et restitutionem corporum naturalium veluti a portis inferorum promittant. Verum de chymica, atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabolæ parte hæc nostra sententia est. certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservationem atque instaurationem quadantenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, cum virgulam istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocarunt; auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est; insitivam, quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.

Nobis

XXX.

METIS,

SIVE CONSILIUM.

NARRANT poëtæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, cujus nomen non obscure Consilium significat: eam autem ex illo gravidam factam fuisse: quod cum ille sensisset, partum ejus nullo modo expectasse, sed utique eam devorasse, unde et ipse prægnans factus sit: puerperium autem mirum fuisse; nam ex capite, sive cerebro, Palladem armatam peperisse.

4

1

2

Hujus fabulæ monstrosæ, et primo auditu insulsissimæ, sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte scilicet reges se versus consilia sua gerere soleant, ut authoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum: augeatur et extollatur. Nam reges se cum consiliis suis vinclo veluti nuptiali copulare et conjungere3, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt; idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant : verum cum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, consilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex consilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit, ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a consilio elaboratum et veluti in utero efformatum est, in se transferre consueverunt, ut decretum et executio (quæ quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub figura Palladis armatæ involvitur) ab ipsis emanare videatur. Neque satis est ut hoc ab auctoritate regum et eorum voluntate soluta, et libera, et non obnoxia, profectum videatur; nisi etiam hoc sibi reges sumant", ut ex capite eorum, id est ex judicio et prudentia propria, decreta nata existimentur.

1 sive senatus suos. MS.

3 copulari et conjungi. Ed. 1609.

5

4 majestatem suam (omitting the words recto..

2 populum versus. MS.

idque.) Ed. 1609.

ut authoritas regum accedat, et voluntas soluta et libera, et non obnoxia, nisi etiam hoc sibi sumant. Ed. 1609. The MS. has et aliorum consensui non obnoxia.

XXXI.

SIRENES,

SIVE VOLUPTAS.

FABULA de Sirenibus ad perniciosas illecebras voluptatis recte, sed sensu vulgatissimo, transfertur. Nobis autem videtur Sapientia Veterum tanquam uvæ male calcatæ ; ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quæque resident et prætermittuntur. Sirenes Acheloi, et Terpsichores unius ex Musis, filiæ fuisse narrantur. Eæ primis temporibus alatæ erant; sed inito temere cum Musis certamine victæ, alis mulctatæ sunt. Ex pennis autem evulsis Musæ coronas sibi fecerunt; adeo ut ab eo tempore Musa cum capitibus alatis procederent, præter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amœnis: illæ vero é specula naves adventantes cum conspicerent, cantu navigantes primo detinebant, deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturæ eorum convenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insula Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus cadaverum inhumatorum. Huic malo remedium repertum est genere et modo duplex; alterum ab Ulysse, alterum ab Orpheo: Ulysses, sociis omnino aures cera obturari jussit; ipse, cum experimentum rei facere vellet, periculum autem depellere, se ad malum navis alligari voluit, interminatus, ne quis eum, licet rogatus, solveret: Orpheus vero, missis hujusmodi vinclis, clara voce deorum laudes cantans ad lyram, voces Sirenum retudit, et extra omne periculum fuit.

Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura sane, nec tamen inelegans' parabola videtur. Voluptates ex copia rerum ac affluentia; atque ex hilaritate sive exultatione animi proveniunt. Illæ olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatæ, mortales rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnihil cohibeat, et exitum rei secum perpendat; itaque alas voluptatibus detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit. Postquam enim philosophiam contemptum voluptatum inducere posse nonnullorum exemplo patuit, statim res sublimis visa est, quæ animam veluti humo affixam attollat et evehat, et

1 evidens sane, nec minus tamen elegans. Ed. 1609.

hominum cogitationes (quæ in capite vigent) pennatas et veluti æthereas faciat. Sola Sirenum mater pedestris, et sine alis mansit; ea proculdubio nil aliud est, quam doctrinæ leves et ad jucunditatem inventæ et adhibitæ ; quales videntur Petronio illi in pretio fuisse, qui postquam sententiam mortis accepisset, in ipsis atriis mortis delicias quæsivit, cumque etiam literas in solatium adhibere vellet, nil (inquit Tacitus) legit eorum quæ ad constantiam faciunt; sed leves versus. Ex hoc genere est

illud:

Et illud:

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius æstimemus assis.

Jura senes norint, et quid sit fasque nefasque
Inquirant tristes, legumque examina servent.

Hujusmodi enim doctrinæ alas Musarum coronis rursus detrahere, et Sirenibus restituere velle videntur. Habitare autem perhibentur Sirenes in insulis, quia voluptates fere secessus quærunt, atque hominum cœtus sæpe vitant. Sirenum autem cantus omnibus decantatus est, ejusque pernicies et artificium varium: itaque interprete hæc non egent. Illud magis acutum de ossibus veluti clivis albentibus e longinquo visis: ex quo illud significatur, exempla calamitatum, licet clara et conspicua, contra voluptatum corruptelas non multum proficere. Restat de remediis parabola, non abstrusa ea quidem, sed tamen prudens et nobilis. Proponuntur enim mali tam callidi et tam violenti remedia tria. Duo a philosophia; tertium a religione. Atque primus effugii modus est, ut quis principiis obstet, atque omnes occasiones quæ animum tentare et sollicitare possint, sedulo devitet: id quod obturatio illa aurium denotat; atque hoc remedium ad animos mediocres et plebeios necessario adhibetur, tanquam ad comites Ulyssis. Animi autem celsiores etiam versari inter medias voluptates possunt, si decreti constantia se muniant: quin et per hoc virtutis suæ experimentum magis exquisitum capere gaudent; etiam voluptatum ineptias et insanias perdiscunt, potius contemplantes quam obsequentes: quod et Salomon de se professus est, cum enumerationem voluptatum quibus diffluebat, ea sententia claudat: Sapientia quoque perseveravit mecum. Itaque hujusmodi heroës inter maximas voluptatum illecebras se immobiles præstare, atque in

ipsis earum præcipitiis se sustinere queant; tantum, ad Ulyssis exemplum, interdictis perniciosis suorum consiliis et obsequiis, quæ animam maxime omnium labefactare et solvere possint. Præstantissimum autem in omni genere est remedium Orphei; qui laudes Deorum cantans et reboans, Sirenum voces confudit et summovit. Meditationes enim Rerum Divinarum, Voluptates Sensus non tantum potestate, sed etiam suavitate superant.

FINIS.

« PreviousContinue »