Page images
PDF
EPUB

REDARGUTIO

PHILOSOPHIARUM*.

D

UM hæc tractarem, intervenit amicus meus quidam ex Gallia rediens, quem cum falutaffem, atque ego illum, ille me de rebus noftris familiariter interrogaffemus: Tu vero, inquit, vacuis tuis ab occupationibus civilibus intervallis, aut faltem remittentibus negotiis quid agis? Opportune, inquam, nam ne nil me agere exiftimes, meditor inftaurationem philofophiæ, ejufmodi quæ nihil inanis aut abstracti habeat, quæque vitæ humanæ conditiones in melius provehat. Honeftum profecto opus, inquit: & quos focios habes? Ego certe, inquam, profecto nullos: quin nec quenquam habeo quo cum familiariter de hujufmodi rebus colloqui poffim, ut me faltem explicem & exacuam. Duræ, inquit, partes tuæ funt: & ftatim addidit, atque tamen fcito hæc aliis curæ effe. Tum ego lætatus: guttulâ, inquam, me afperfifti, atque animam reddidifti. Ego enim anum quandam fatidicam non ita pridem conveni, quæ mihi nefcio quid obmurmurans, vaticinata eft, fœtum meum in folitudine periturum. Vis, inquit, ut tibi narrem quæ mihi

Vide fcripta a Grutero edita, 1653. p. 318.

in Gallia circa hujufmodi negotium evenerunt. Libentiffime, inquam, atque infuper gratiam habebo.

Tum retulit fe Parifiis vocatum a quodam amico fuo, atque introductum in confeffum virorum, qualem, inquit, vel tu videre velles; nihil enim in vita mihi accidit jucundius. erant autem circiter quinquaginta viri, neque ex iis quifquam adolefcens, fed omnes ætate provectiores, quique vultu ipfo dignitatem cum probitate finguli præ fe ferrent. inter quos aiebat fe cognoviffe nonnullos honoribus perfunctos, atque alios ex fenatu; etiam antiftites facrorum infignes, atque ex omni fere ordine eminentiore aliquos; erant etiam quidam, ut aiebat, peregrini ex diverfis nationibus. Atque cum ille primo introiiffet, invenit eos familiariter inter fe colloquentes; fedebant tamen ordine fedilibus difpofitis, ac veluti adventum alicujus expectantes.

Neque ita multo poft ingreffus eft ad eos vir quidam, afpectûs (ut ei videbatur) admodum placidi & fereni, nifi quod oris compofitio erat tanquam miferantis, cui cum omnes affurrexiffent, ille circumfpiciens & fubridens; Nunquam, inquit, exiftimavi potuiffe fieri, ut otium omnium veftrûm, cum fingulos recognofco, in unum atque idem tempus coincideret, idque quomodo evenerit, fatis mirari non poffum. Cumque unus ex coetu refpondiffet, eum ipfum hoc otium illis feciffe, cum quæ ab ipfo expectarent illi ducerent omni negotio potiora: Atque ut video, inquit, univerfa illa jactura ejus quod hic confumetur temporis, quo certe vos feparati multis mortalibus profuiffetis ad meas rationes accedet. Quod fi ita est, videndum profecto ne vos diutius morer: fimul confedit, abfque fuggefto aut cathedrâ, fed ex æquo cum cæteris,

atque

atque hujufinodi quædam apud eum confeffum verba fecit; nam aiebat, qui hæc narrabat, fe illa tum excepiffe, ut potuit, licet cum apud fe una cum illo amico fuo qui cum introduxerat, ea recognofceret, fateretur ea longe inferiora iis quæ tum dicta effent, vifa effe. Exemplum autem orationis quam exceperat, quod circa fe habebat, proferebat. Illud ita fcriptum erat.

Vos certe, filii, homines eftis & mortales; nec conditionis veftræ tantum poeniteat, fi naturæ veftræ fatis memineritis. Deus mundi conditor & veftrûm, animas vobis donavit mundi ipfius capaces, nec tamen eo ipfo fatiandas. itaque fidem veftram fibi fepofuit, mundum fenfui attribuit: neutra autem oracula clara effe voluit, fed involuta, ut vos exerceret, quandoquidem excellentiam rerum rependeret. Atque de rebus divinis optima de vobis fpero: circa humana autem, metuo vobis, ne diuturnus error vos ufu ceperit. Exiftimo enim hoc apud vos penitus credi, vos ftatu uti fcientiarum florente & bono. Ego rurfus moneo, vos ne eorum quæ habetis aut copiam aut utilitatem quafi ad magnum aliquod fastigium evecti, & votorum compotes, aut laboribus perfuncti accipiatis. Idque fic confiderate.

Si in omnem illam fcriptorum varietatem quâ fcientiæ tument & luxuriantur, de eo quod afferunt interpelletis, & ftricte & preffe examinetis, ubique reperietis ejufdem rei repetitiones infinitas; verbis, ordine, exemplis, atque illuftratione, diverfas; rerum fumma & pondere ac vera poteftate prælibatas ac plane iteratas; ut in pompa paupertas fit, & in rebus jejunis faftidium. Atque fi vobifcum familiariter loqui & jocari hac de re liceat, videtur doctrina veftra cœnæ illi hofpitis Chalcidenfis fimil

lima, qui cum interrogaretur unde tam varia venatio? refpondit, illa omnia ex manfueto fue effe facta. Neque enim negabitis univerfam iftam copiam, nil aliud effe quam portionem quandam philofophiæ Græcorum, eamque certe minime in faltu aut filvis naturæ nutritam, fed in fcholis & cellis, tanquam animal domefticum faginatum. Quod fi a Græcis iifque paucis abfcedatis, quid tandem habent vel Romani, vel Arabes, vel noftri, quod non ab Ariftotelis, Platonis, Hippocratis, Galeni, Euclidis, Ptolemæi inventis derivetur, aut in eadem recidat? Itaque videtis in fex fortaffe hominum cerebellis & animulis, fpes & fortunas veftras fitas effe. Neque vero idcirco Deus vobis animas rationales indidit, ut fuas partes, (fidem fcilicet veftram quæ divinis debetur) hominibus deferretis: neque fenfus informationem firmam & validam attribuit, ut paucorum hominum opera, fed ut fua demum opera, cœlum & terram, contemplaremini; laudes fuas celebrantes, & hymnum authori veftro canentes, iis etiam viris, fi placet, (nihil enim obftat) in chorum acceptis.

Quin etiam ifta ipfa doctrina, usu veftra, origine Græca, quæ tanta pompa incedit, quota pars fuit illa fapientiæ Græcorum? Ea enim varia fuit; varietas autem ut veritati non acquiefcit, ita nec errorem figit, sed ad veritatem est instar iridis ad folem, quæ omnium imaginum eft maxime infirma, & quafi deperdita, fed tamen imago. Verum & hanc quoque varietatem nobis extinxit (Græcus & ipfe) Ariftoteles: credo, ut difcipuli res geftas æquaret. Atque difcipuli præconium (fi recte memini) tale celebratur :

Fælix

Felix terrarum prædo, non utile mundo
Editus exemplum, terras tot poffe fub uno
Effe viro.

An & magifter, felix doctrinæ prædo? Acerbe illud, fed quæ fequuntur optimé. Nullo enim modo ille utilis rebus humanis, qui tot egregia ingenia, tot, inquam, libera capita in fervitutem redegerit. Itaque, filii, de copia veftra audiftis quam arcta, quam ad paucos redacta. Divitiæ enim veftræ funt paucorum cenfus. De utilitate jam attendite.

Atque tandem aditum ad mentes & fenfus veftros, non dicam impetrabimus (vos enim benevoli) fed ftruemus aut machinabimur, res fiquidem difficilis. Quo fomite, qua accenfione lumen nobis innatum excitabimus, idque a præftigiis luminis adventitii & infufi liberabimus? Quo modo, inquam, nos vobis dabimus, ut vos vobis reddamus? Infinita præjudicia facta funt, opiniones hauftæ, receptæ, fparfæ. Theologi multa è philosophia ista fua fecerunt, & fpeculativam quandam ab utraque do&trina coagmentatam condiderunt. Viri civiles, qui ad exiftimationis fuæ fructum pertinere putant, ut docti habeantur, multa ubique ex eadem fcriptis fuis & orationibus infpergunt. Etiam voces, filii, & verba ex dictamine ejufdem philofophiæ, & fecundum ejus præfcripta & placita, appofite conficta funt, adeo ut fimul ac loqui didiceritis (felicem dicam an infelicem) hanc errorum Cabalam haurire & imbibere neceffe fuerit. Neque hæc tantum confenfu fingulorum firmata, fed & inftitutis academiarum, collegiorum, ordinum, fere rerumpublicarum yeluti fancita eft.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »