Page images
PDF
EPUB

ut neminem unquam a se, nisi hilarem ac spe plenum discedere pateretur; omnia enim benigne pollicebatur, neque quicquam unquam petenti denegabat; quod si promissa præstitisset, tantam tamque inauditam in principe bonitatem omni laude, prædicatione, litteris, monumentisque decorandam existimarem: sed quanto gratior laudabiliorque ejus in promittendo facilitas ac liberalitas videbatur, tanto acerbior turpiorque in frangenda fide vanitas atque inconstantia judicabatur; promissa enim reposcentibus solitus erat respondere, non memineram me alteri promississe; quamobrem quamplurimos bonos ac magnos viros sæpius delusos in acerrimum sui odium impulit, quod diu occultum gravissimum in mortis ejus tempus erupit; hinc potissimum tot libelli in eum conscripti, tot acerba maledicta in eum passim jactabantur, ac fœda epitaphia quamplurima, vulgo lectitabantur. Litteratorum consuetudine plerumque delectabatur, ac cum nonnullis quibuscum familiariter agebat docta interdum colloquia commiscebat; erat enim ei ad bonas artes institutio minime rudis. Oblata carmina orationesque benigne accipiebat, eaque incredibili quadam ingenii celeritate legebat atque intelligebat; si qua inter convivia afferebantur neque respuebat, neque ad finem convivii differebat, sed intermisso cibo ea continuo lectitabat; eratque ei judicium haud absurdum, sed magis veritati proximum. Initia quidem ejus pontificatus Romæ lætissima habita sunt; gaudebat enim Curia populusque Romanus, existimans sibi benignum ac liberalem principem contigisse, multique blandis ejus sermonibus illecti, aut eis artibus circumvenit, quas supra memoravi, in magnam spem devenerant. Alii enim opes ac dignitates maximas, alii sacerdotia, alii honorifica stipendia, alii ad magna erigenda, auxilia sibi ipsis ex pontifice pollicebantur; qua quidem spe brevi dejecti quamplurimi fuere, præsertim clarissima Ursinorum familia, quæ partim factione freta, quæ illi cum pontifice communis erat, partim necessitudine quæ inter eos magna intercedebat, (erat enim pontifex matre Ursina natus) oppida quædam jure, ut ajunt, ad se pertinentia, ex Columnensibus recuperare se posse, pontificis ope atque auxilio maxime confidebant, ad idque eo magis incedebantur

quod Laurentium, pontificis nepotem, cui maternum genus ex Ursinis erat, magnifice prædicantem audiverant, advenisse tempus, quo Columnenses Trajecti ducatum aliaque castella Ursinis restituere cogerentur, isque eos præterea secreto palamque monebat, hortabatur, uti fortunæ beneficio uterentur, rem magnis copiis non indigere, tantum cæpto opus esse; ceterum neque pontificem neque auxilia eis defutura, sive jure sive armis decertaturi essent, idque præ ceteris rebus in animo pontifici esse; neque tunc Laurentius vana jactabat, id enim Pontifex decreverat, cui Ursina factio maxime cordi erat, neque ejus spem consulto fefellit. Jam enim, Fabritium, Prosperumque, Columnensis factionis principes, ob eam causam in jus vocari jusserat: verum Prosper Bononiæ agebat, Fabritius vero magis ad arma quam ad judicia animum intendens, exercitum parabat, quibus se suaque protegeret si vim afferre pontifex conaretur; suis enim atque Hispani Regis copiis confisus, qui ea tempestate regnum Neapolitanum obtinebat, ac Columnensium partes maxime tutabatur, armis cum pontifice decertare potius quam judicia subire paratus erat; nam, pro certo habebat se sub adverso judice causam dicturum. Sed hæc atque alia Pontificis consilia disturbavit atque pervertit Franciscus Maria, quem ex patrio Urbini Ducatu pontifex expulerat. Is enim ex improviso cum multis armatorum millibus in eum ducatum impetum fecit, eoque confestim recepto, quod oppidani magis ejus quam Florentinorum imperio assueti sese ultro dediderant, Florentinorum fines aggreditur; quo nuncio pontifex graviter perculsus, cum id bellum geri prius quam parari persensisset, multa agitare, pecunias undique perquirere, copias parare, Florentinis uti arma sumerent imperare, nuntios quam celerrime Mediolanum ad Gallorum præsidem mittere, atque ab eo auxilium implorare. Et cum hæc non satis procederent, ac ingentem pecuniam frustra effunderet, gravioraque in dies de eo tumultu nuncia afferrentur, statuit milites qui in hostis exercitu cæteris præerant muneribus aggredi, pecunia solicitare; ferebat enim eos parvis admodum stipendiis militare; quæ res prospere cessit, nam multi, magna pecunia accepta, a Francisco Maria defecerunt, qui

ubi cum paucis se relictum iri animadvertit, Mantuæ ad Francescum Gonzagam socerum se recepit. Hoc confecto bello, graviora Romæ exorta sunt. Pontifici enim persuasum fuit Alfonsum Petrutium Cardinalem Senensem, quem una cum fratre Senis imperitantem pontifex ex dominatione dejecerat, in ejus necem cum nonnullis cardinalibus conspirasse. Pontifex vero, ut erat ad dissimulanda omnia paratus, Alfonsum Cardinalem benignis litteris, multaque pollicitus ad se accersit; tunc enim Marini apud Columnenses agebat, neque satis tuto Romæ se esse posse arbitrabatur. Quamobrem cum non satis pontificis fidei confideret, neque mandatis obtemperaret, ille Oratori Hispano ac Cardinali Saulo pro eo verba facientibus jurejurando affirmavit, Alfonso bene omnia eventura, si ad se veniret, seque rebus ejus optime consulturum. Victus imprudens juvenis, Romam, sese hilaris ac spe plenus contulit; vixque jam ad palatium pervenerat, cum a militibus rapitur, atque in arcem trahitur, ibique in carcerem detruditur, et cum eo Bendinellus Saulus cardinalis, cujus sub fide Alfonsus miser ad pontificem venerat, pari calamitate perducitur. Ac paucis post diebus Raphael cardinalis Sancti Georgii, ætate jam gravis, opibusque ac dignitate clarus, capitur, pariterque in carcerem conjicitur. Franciscus vero cardinalis Soderinus, qui cum Pontifice simultates gravissimas exercebat, propterea quod inter eos de Florentiæ principatu magna contentio erat, in Campaniam ad Columnenses confugit. Adrianus etiam cardinalis, eadem suspicione perculsus, clam noctu profugit, ac magnis itineribus extra Romanæ Ecclesiæ ditionem, Venetiam versus contendit hunc Pontifex, postea edictis evocatum, nec imperio parentem, cardinalatus dignitate privavit. Cardinales vero, quos in carcerem conjectos diximus, per judices rerum capitalium de conjuratione, metu tormentorum injecto, interrogari, eorumque responsa conscribi jussit; qui rei majestatis judicati, in caput condemnati fuere ; verum Raphael vitam centum quinquaginta millibus aureorum, Bendinellus vero viginti quinque millibus redemit. Alfonsus autem nunquam amplius visus fuit. Vulgo ferebatur illi gulam in carcere fuisse perfractam. Deinde Pontifex, sive quod non

satis cardinalium collegio confideret, sive quod pecunia egeret, quam ingentem superiore bello perfuderat, novum sibi collegium paravit; unum enim supra triginta Cardinales una die creavit. Qua quidem die, cum sub primam noctis horam, senatu dimisso, cardinales novi antiquis permixti domum redirent, ingens horribilisque tempestas repente exorta est, fulmenque, in ipso Cardinalium conspectu, Christum puerum abstulit ex gremio Virginis ad ædem Sanctæ Mariæ transpontem sedentis; idque prodigii loco habitum

est.

INDEX.

A.

Vol. Page

ACADEMY, Roman, state of, on the elevation of Leo X. ii. 240

[merged small][ocr errors]

ACCIAJUOLI Zanobio, librarian of the Vatican

ACCOLTI Bernardo, L'Unico Aretino, account of his life

[ocr errors][merged small]

iv. 154

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ADRIAN of Utrecht, afterwards Adrian VI. made a car-

i. 103

i. 69

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

i. 70

[merged small][merged small][ocr errors]

EGINETA Petrus, one of the Greek instructors of Leo X.

i. 28

AGUILAR Gonsalvo d', called the Great Captain
recovers the city of Ostia for Alexander VI.
betrays the young duke of Calabria

compelled by the duke of Nemours to retreat to Bar-
letta

defeats the French, and conquers the kingdom of
Naples

[ocr errors]
[ocr errors]

dines at table with the kings of France and Spain
disgraced

[ocr errors]

repents of his errors

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

ii. 48

iii. 260

his poem entitled La Coltivazione

ALBINO Matteo

ALEANDRO Girolamo, papal legate to the Imperial court

harangues the diet of the empire against Luther
account of his life and writings

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »