Page images
PDF
EPUB

mati. In priori genere videmus, quanto dignitatis detrimento hic error affecerit ex ecclesiasticis historiis nonnullas; quæ nimis faciles se præbuerunt, in prodendis transcribendisque miraculis, a martyribus, eremitis, anachoretis, et aliis sanctis viris, atque ab eorum reliquiis, sepulchris, sacellis, imaginibus, editis. Eodem modo in naturali historia videmus multa temere, ac parum cum delectu aut judicio recepta et descripta: ut liquet ex scriptis Plinii, Cardani, Alberti, et plurimorum ex Arabibus, quæ commentitiis et fabulosis narrationibus passim scatent, iisque non solum incertis, et neutiquam probatis, sed perspicue falsis et manifesto convictis; ingenti philosophiæ naturalis dedecore apud homines graves et sobrios. In quo sane elucescit Aristotelis sapientia, et integritas, qui, cum diligentem scripserit atque accuratam historiam animalium, tam parce ficta aut fabulosa admiscuerit: quin potius auditiones admirandas, quas memoratu dignas judicavit, in unum commentariolum conjecit: prudenter perpendens perspicue vera (quæ tanquam basis experientiæ solida, philosophiæ et scientiis substerni possint) haud temere esse cum rebus suspectæ fidei miscenda; et rursus etiam rara atque insolita, quæ plerisque incredibilia videntur, non omnino esse supprimenda, neque memoriæ posterorum deneganda.

At illa altera credulitas, quæ non historiæ, aut narrationibus, sed artibus et opinionibus tribuitur, duplex est: aut cum artibus ipsis, aut cum auctoribus in arte nimium credimus. Artes ipsæ, quæ plus habent ex phantasia et fide, quam ex ratione et demonstrationibus, sunt præcipue tres, astrologia, naturalis magia, et alchemia; quarum tamen fines non sunt ignobiles. Profitetur enim astrologia superiorum in inferiora influxum et dominatum recludere: magia sibi proponit naturalem philosophiam a varietate speculationum ad magnitudinem operum revocare: chemica in se suscipit partes rerum heterogeneas, quæ in corporibus naturalibus latent et implicantur, separare et extrahere; corporaque ipsa inquinata depurare, impedita liberare, immatura perficere. Sed viæ atque rationes, quæ ducere putantur ad hos fines, tam iu theoria illa rum artium quam in praxi, erroris et nugarum plenæ

sunt. Neque adeo traditio ipsarum, ut plurimum, candida est, sed artificiis et latebris munita. Chemicæ tamen hoc certe debetur, quod vere comparari possit agricolæ apud Æsopum, qui, e vita exiturus, dixit filiis, Se illis vim magnam auri in vinea, nec satis meminisse quo loco, defossam reliquisse: qui cum vineam diligenter ligonibus ubique invertissent, aurum quidem repererunt nullum, sed tamen vindemiam insequentis anni, propter fossionem circa radices vitium, tulerunt longe uberrimam; sic strenui illi chemistarum labores et molimina circa aurum conficiendum, haud paucis nobilibus inventis et experimentis, tum ad reserandam naturam, tum ad usus vitæ apprime idoneis, quasi facem accenderunt.

İlla autem credulitas, quæ certos scientiarum auctores dictatoria quadam potestate munivit ut edicant, non senatoria ut consulant, ingens damnum scientiis intulit, tanquam præcipua causa, quæ tantopere illas afflixit, et depressit, ut, absque insigni aliquo augmento, exangues jacerent. Hinc nempe factum est, ut in artibus mechanicis primi inventores pauca excogitaverint, tempus reliqua suppleverit, et perfecerit ; at in scientiis, primi auctores longissime penetraverint, tempus plurima detriverit, et corruperit. Sic videmus, tormentariam, nauticam, typographicam, sub initiis imperfectas, et propemodum informes fuisse, et exercentibus onerosas, temporis vero progressu expolitas et accommodas. At contra philosophiæ, et scientiæ Aristotelis, Platonis, Democriti, Hippocratis, Euclidis, Archimedis, in ipsis illis auctoribus viguerunt, tractu temporis degenerarunt potius, et non minimum splendoris amiserunt: cujus rei non est alia ratio, quam quod in artibus mechanicis ingenia multorum in unum coierunt, in artibus et scientiis liberalibus ingenia multorum sub uno succubuerunt; quem tamen ipsum sæpenumero sequaces sui potius depravarunt quam illustrarunt. enim aqua non ascendet altius, quam caput fontis, a quo promanat; ita doctrina ab Aristotele deducta, supra doctrinam Aristotelis nunquam assurget. Ideoque etsi non displiceat regula, oportet discentem credere; huic tamen conjungendum est,

Ut

oportet jam edoctum judicio suo uti. Discipuli enim debent magistris temporariam solum fidem, judiciique suspensionem, donec penitus imbiberint artes; non autem plenani libertatis ejurationem, perpetuamque ingenii servitutem. Quare, ut absolvam hanc partem, hoc tantum adjiciam; magnis auctoribus suus sic constet honos, ut auctori auctorum, et veritatis parenti, tempori, non derogetur.

EXPLICAVIMUS taudem tres doctrinæ intemperies, sive morbos; præter quos nonnulli sunt, non tam morbi confirmati, quam vitiosi humores: qui tamen non adeo occulti sunt, aut latentes, quin in multorum sensum et reprehensionem incurrant, ideoque neutiquam prætermittendi.

Horum primus est immodicum studium duorum extremorum, antiquitatis et novitatis. Qua in re temporis filiæ male patrissant: ut enim tempus prolem devorat, sic hæc se invicem; dum antiquitas novis invideat augmentis, et novitas non sit contenta recentia adjicere, nisi vetera prorsus eliminet, et rejiciat. Certe consilium Prophetæ vera in hac re norma est: State super vias antiquas, et videte quænam sit via recta, et bona, et ambulate in ea. Antiquitas eam meretur reverentiam, ut homines aliquandiu gradum sistere, et supra eam stare debeant, atque undequaque circumspicere, quæ sit via optima: quum autem de via bene constiterit, tunc demum non restitaudum, sed alacriter progrediendum. Sane, ut verum dicamus, Antiquitas seculi, juventus mundi. Nostra profecto sunt antiqua tempora, cum mundus jam senuerit; non ea, quæ computantur ordine retrogrado, initium sumendo a seculo nostro.

Alius error, e priori oriundus, est suspicio quædam, et diffidentia, quæ nihil nunc posse inveniri automat, quo mundus tam diu carere potuit: ac si illa objectio conveniret erga tempus, qua Lucianus impetit Jovem, cæterosque ethnicorum deos: Miratur enim, cur tot olim genuerint liberos, nullos autem suo seculo? Interrogatque jocans, ecquid septuagenarii jam essent, aut

[blocks in formation]

lege Papia, contra senum nuptias lata, constricti? sic videntur homines subvereri, ne tempus effœtum jam factum sit, et ad generationem ineptum. Quin potius levitas hominum atque inconstantia, hinc optime perspici potest, qui, donec res aliqua perfecta sit, eam mirantur fieri posse; postquam facta semel est, iterum mirantur eam jam pridem factam non fuisse. Ita Alexandri expeditio in Asiam habita est initio pro vasto, et arduo admodum negotio ; quam tamen postea placuit Livio in tantum elevare, ut diceret de Alexandro, Nil aliud, quam bene ausus est vana contemnere. Idem Columbo evenit circa occidentalem navigationem. Sed in rebus intellectualibus hoc fit multo frequentius; uti videre est in plerisque propositionibus apud Euclidem, quæ antequam demonstrentur, miræ videntur, et quibus quis non facile assenserit; post demonstrationem autem factam arripit eas mens per retractionem quandam (ut loquuntur jurisconsulti) tanquam ante perspectas et coguitas.

Alius error, superiori affinis, est eorum, qui omnium sectarum, atque hæresium veterum, postquam excussæ fuissent, et ventilatæ, optimam semper obtinuisse, posthabitis aliis, existimant. Itaque putant, si quis de integro institueret inquisitionem et examen, non posset non incidere in aliquas ex rejectis opinionibus, et post rejectionem amissis, et obliteratis : quasi vero multitudo, aut etiam sapientes, multitudinis deliniendæ gratia, non illud sæpe probarint, quod populare magis atque leve sit, quam quod solidum, atque alte radices agens. Tempus siquidem simile est fluvio, qui levia atque inflata ad nos devehit, solida autem, et pondus habentia submergit.

Alius error, a reliquis diversus, est præmatura, atque proterva reductio doctrinarum in artes et methodos; quod cum fit, plerunque scientia aut parum, aut nibil proficit. Nimirum ut ephebi, postquam membra et lineamenta corporis ipsorum perfecte efformata sunt, vix amplius crescunt; sic scientia, quamdiu in aphorismos, et observationes spargitur, crescere potest, et exurgere; sed methodis semel circumscripta et con

clusa, expoliri forsan et illustrari, aut ad usus humanos edolari potest, non autem porro mole augeri.

Alius error succedens ipsi, quem postremo notavimus, est quod post singulas scientias, et artes suas in classes distributas, mox a plerisque universali rerum cognitioni, et philosophiæ primæ renunciatur; quod quidem profectui doctrinarum inimicissimum est. Prospectationes fiunt e turribus, aut locis præaltis ; et impossibile est, ut quis exploret remotiores interioresque scientiæ alicujus partes, si stet super plano ejusdem scientiæ, neque altioris scientiæ veluti speculam conscendat.

Alius error fluit ex nimia reverentia et quasi adoratione intellectus humani; unde homines abduxere se a contemplatione naturæ, atque ab experientia, in propriis meditationibus, et ingenii commentis, susque deque volutantes. Cæterum præclaros hos opinatores, et (si ita loqui licet) intellectualistas, qui tamen pro maxime sublimibus, et divinis philosophis haberi solent, recte Heraclitus perstrinxit: Homines, inquit, quærunt veritatem in microcosmis suis, non in mundo majori. Respuunt enim quasi abecedarium naturæ, primumque in operibus divinis tirocinium: quod si non facerent, potuissent fortasse gradatim et sensim, post literas simplices, et deinceps syllabas, ad textum et volumen ipsum creaturarum expedite legendum ascendere. At illi contra, jugi mentis agitatione, urgent, et tanquam invocant suos genios, ut vaticinentur eis, edantque oracula, quibus merito, et suaviter decipiuntur.

Alius error huic posteriori finitimus est, quod homines sæpius imbuant, et inficiant meditationes et doctrinas suas, opinionibus quibusdam et conceptibus propriis, quos potissimum in admiratione habent; aut artibus, quibus maxime addicti et consecrati sunt; cætera omnia illis deliciis inficientes, et quasi intingentes, licet fuco admodum fallaci. Sic suæ philosophiæ immiscuit Plato theologiam, Aristoteles logicam, secunda schola Platonis (Proclus scilicet et reliqui) mathematicas. Istas enim artes solebant illi tanquam

« PreviousContinue »