Page images
PDF
EPUB

Intemperies ista, in luxurie quadam orationis sita (licet olim per vices in pretio habita fuerit) circa Lutheri tempora miris modis invaluit. In causa præcipue fuit, quod fervor et efficacia concionum tunc temporis, ad populum demulcendum et alliciendum maxime vigebat: illa autem populare genus orationis poscebant. Accedebat odium et contemptus, illis ipsis temporibus, ortus erga scholasticos, qui stylo et scribendi genere utebantur valde diverso, verba licenter admodum cudentes nova et horrida, de orationis ornatu et elegantia parum soliciti, dummodo circuitionem evitarent, et sensus ac conceptus suos acute exprimerent: atque hinc factum est, ut paulo postea, major apud plurimos cœperit haberi verborum cura, quam rerum; plerisque magis comptam phrasim, teretem periodum, clausularum rhythmos, troporum stellulas; quam pondus rerum, rationum nervos, inventionis acumen, aut judicii limam affectantibus. Tum demum floruit Osorii Lusitani episcopi luxurians et diluta oratio. Tunc Sturmius in Cicerone oratore et Hermogene rhetore infinitam et anxiam operam consumpsit. Tunc Carrus et Aschamus apud nos, prælectionibus et scriptis suis Ciceronem et Demosthenem usque ad cœlum evehentes, juvenes ad politum hoc et florens doctrinæ genus invitarunt. Tunc Erasmus arripuit ansam introducendi ridiculam illam echo, Decem annos consumpsi in legendo Cicerone: cui echo respondit, "Ovɛ, asine. Scholasticorum vero doctrina despectui prorsus haberi cœpit, tanquam aspera et barbara denique, ut semel dicam, præcipuo illorum temporum inclinatio, et studium, potius ad copiam, quam ad pondus, deflexit.

Hic itaque cernere est primam literarum intemperiem, quum, ut diximus, verbis studetur, non rebus: cujus, etsi e citimis tantum temporibus protulerim exempla, tamen secundum majus et minus, et olim placuerunt ejus generis ineptiæ, et deinceps placebunt. Jam vero fieri non potest, quin hoc ipsum multum faciat ad doctrinæ existimationem minuendam et elevandam, etiam apud vulgus imperitum, cum videant doctorum scripta, tanquam primam literam diplo

matis, quæ quamvis variis calami ductibus et flosculis variegata sit, litera tamen est unica. Ac mihi sane videtur perapposita hujusce vanitatis adumbratio, et quasi emblema, Pygmalionis illa insania; quid enim aliud sunt verba, quam imagines rerum, ut nisi rationum vigore animata sint, adamare illa idem sit, ac statuam deperire ?

Neque tamen temere damnandum est, si quis philosophiæ obscura et aspera verborum splendore illustret, et expoliat: bujus enim rei magna adsunt exempla in Xenophonte, Cicerone, Seneca, Plutarcho, ipsoque etiam Platone: nec minor est utilitas. Quamvis enim diligentem veri cognitionem, atque acre studium philosophiæ res hæc nonnihil impediat, quoniam præpropere mentem consopit, atque ulterioris disquisitionis sitim et ardorem restinguit; si quis tamen doctrinam ad usus civiles adhibeat (sermocinandi videli, cet, consulendi, suadendi, argumentandi, et similium) omnia, quæ cupiat, præparata et adornata in hujusmodi auctoribus reperiet. Veruntamen hujusce rei excessus adeo juste contemnitur, ut quemadmodum Hercules, cum videret in templo statuam Adonidis (Veneris deliciarum) indignabundus dixit, Nil sacri es; ita omnes Herculei literarum pugiles, id est, laboriosi atque constantes indagatores veritatis, hujusmodi delicias et lautitias, tanquam nil divini spirantes, facile spreverint.

Paulo sanius est aliud styli genus, neque tamen ipsum omnino vanitatis expers, quod copiæ illi, et luxuriæ orationis, tempore fere succedit. Illud totum in eo est, ut verba sint aculeata, sententiæ concisa, oratio denique potius versa, quam fusa; quo fit, ut omnia per hujusmodi artificium, magis ingeniosa videantur, quam revera sint. Tale invenitur in Seneca effusius, in Tacito et Plinio secundo moderatius; atque nostri temporis auribus cœpit esse non ita pridem accom modatum. Verum hoc ipsum mediocribus ingeniis gratum esse solet, adeo ut dignitatem quandam literis conciliet; attamen a judiciis magis limatis merito fastiditur; et poni possit pro intemperie quadam do, ctrinæ, cum sit verborum etiam, et eorum concinnitatis

aucupium quoddam. Atque hæc de prima literarum intemperie dicta sunto.

Sequitur ea intemperies in rebus ipsis, quam posuimus mediam, et litigiosæ subtilitatis nomine designavimus: estque illa, de qua modo diximus, aliquanto deterior. Ut enim rerum dignitas verborum cultui præcellit, sic, e contrario, odiosior est vanitas in rebus, quam in verbis. Qua in re, increpatio illa Paulina, non magis ad suam ætatem referri, quam ad sequentia tempora deduci, potest; neque theologiam tantum, sed etiam omnes scientias respicere videtur. Devita prophanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ. His enim verbis duo sigua indiciaque scientiæ suspectæ atque ementitæ proponit. Primum est, vocum novitas et insolentia; alterum, rigor dogmatum, qui necessario oppositionem, et dein altercationes, quæstionesque inducit. Certe quemadmodum complura corpora naturalia, dum valent integra, corrumpuntur sæpius, et abeunt in vermes; eodem modo sana et solida rerum cognitio sæpenumero putrescit, et solvitur in subtiles, vanas, insalubres, et (si ita loqui licet) vermiculatas quæstiones; quæ motu quodam et vivacitate nonnulla præditæ videntur, sed putidæ sunt, et nullius usus. Hoc genus doctrinæ minus sanæ, et seipsam corrumpentis, invaluit præcipue apud multos ex scholasticis, qui summo otio abundantes, atque ingenio acres, lectione autem impares (quippe quorum mentes conclusæ essent in paucorum auctorum, præcipue Aristotelis dictatoris sui scriptis, non minus quam corpora ipsorum in cœnobiorum cellis) historiam vero et naturæ et temporis maxima ex parte ignorantes; ex non magno materiæ stamine, sed maxima spiritus, quasi radii, agitatione, operosissimas illas telas, quæ in libris eorum extant, confecerunt. Etenim, mens humana si agat in materiam, naturam rerum et opera Dei contemplando, pro modo materiæ operatur, atque ab eadem determinatur; sin ipsa in se vertatur (tanquam aranea texens telam) tum demum interminata est, et parit certe telas quasdam doctrinæ, tenuitate fili operisque admirabiles, sed quoad usum frivolas et inanes.

[ocr errors]

Hæc inutilis subtilitas sive curiositas duplex est: et spectatur aut in materia ipsa; qualis est inanis speculatio, sive controversia; cujus generis reperiuntur et in theologia et in philosophia haud paucæ: aut in modo et methodo tractandi; hæc apud scholasticos fere talis erat. Super unaquaque re proposita formabant objectiones; deinde objectionum illarum solutiones; quæ solutiones ut plurimum distinctiones tantum erant: cum tamen scientiarum omnium robur, instar fascis illius senis, non in singulis bacillis, sed in omnibus vinculo conjunctis consistat. Etenim symmetria scientiæ, singulis scilicet partibus se invicem sustinentibus, est, et esse debet, vera atque expedita ratio refellendi objectiones minorum gentium: contra, si singula axiomata, tanquam baculos fascis, seorsum extrahas, facile erit ea infirmare, et pro libito aut flectere aut frangere: ut, quod de Seneca dictum erat, Verborum minutiis rerum frangit pondera; vere de scholasticis usurpari possit, quæstionum minutiis scientiarum frangunt robur. Num non in aula spatiosa consultius foret, unum accendere cereum, aut lychnuchum suspendere, variis luminibus instructum, quo omnia simul perlustrentur, quam in singulos angulos quaquaversus exiguam circumferre lucernam? Atqui non absimilis est eorum ratio, qui non tam veritatem perspicuis argumentis, auctoritatibus, comparationibus, exemplis illustrare nituntur; quam in hoc solum incumbunt, ut minutos quosque scrupulos eximant, et captiunculas expediant, et dubitationes solvant; hoc pacto quæstionem ex quæstione gignentes; quemadmodum fit in superiori similitudine, ut lucerna in unum aliquem locum delata, alios circumquaque destituat et obscuret. Adeo ut Scyllæ fabula ad vivum exprimat hoc genus philosophiæ; cujus os et pectus virginem formosam præferebant, infra vero fuisse aiunt,

Candida succinctam latrantibus inguina monstris.

Virg. Ecl. vi. 75.

Sic generalia quædam apud scholasticos invenias, quæ pulchra sunt dictu, et non perperam inventa; ubi autem ventum fuerit ad distinctiones decisionesque, pro

fœcundo utero, ad vitæ humanæ commoda, in portentosas et latrantes quæstiones desinunt. Itaque minime mirum, si hoc genus doctrinæ, etiam apud vulgus hominum contemptui obnoxium fuerit, qui fere solent veritatem propter controversias circa eam motas aspernari, atque existimare eos errare omnes, qui nunquam inter se conveniant; cumque videant doctos homines inter se digladiari de rebus nullius momenti, facile illud Dionysii Syracusani arripiunt, Verba ista sunt senum otiosorum. Nihilominus certissimum est, si modo scholastici ad inexplebilem sitim veritatis, et continuam agitationem ingenii, varietatem et multiplicitatem lectionis et contemplationum adjunxissent, insignia profecto illi extitissent lumina, omnesque artes et scientias mirifice provexissent. Hactenus de secunda literarum intemperie.

Ad tertiam quod attinet, quæ ad falsitatem et mendacium spectat; una hæc omnium turpissima est, quippe quæ ipsam naturam animamque destruit scientiæ; quæ nihil aliud est, quam veritatis imago. Nam veritas essendi et veritas cognoscendi, idem sunt; nec plus a se invicem differunt, quam radius directus et reflexus. Hoc vitium itaque duplex, vel potius duplicatum est, impostura et credulitas; hæc decipitur, illa decipit. Quæ licet videantur discrepantis naturæ, alteraque a calliditate quadam, altera a simplicitate profecta, plerunque tamen coëunt. Ut enim in carmine habetur,

Percontatorem fugito; nam garrulus idem est: innuendo, qui curiosus est, eundem esse et futilem: pariter fit, ut qui facile credat, idem libenter decipiat. Quemadmodum quoque fieri videmus in fama et rumoribus; ut qui cito iisdem fidem habeat, pari facilitate eos auxerit: quod Tacitus prudenter innuit his verbis, fingunt simul creduntque adeo finitimæ sunt, voluntas fallendi, et facilitas credendi.

Hæc credendi, recipiendique omnia (licet levi auctoritate munita) facilitas, duorum generum est pro ratione subjectæ materiæ aut enim creditur narrationi, sive facto, (ut loquuntur jurisconsulti) aut dog

« PreviousContinue »