Page images
PDF
EPUB

priis fontibus admoneri possunt. Solon enim interrogatus, an optimas civibus suis dedisset leges? Optimas, inquit, ex illis, quas ipsi voluissent accipere. Ita Plato, videns corruptiores suorum civium mores, quam ut ipse ferre posset, ab omni publico munere abstinuit, dicens: Sic cum patria agendum esse, ut cum parentibus; hoc est, suasu, non violentia; obtestando, non contestando. Atque hoc ipsum cavet ille, qui a consiliis Cæsari: Non, inquit, ad vetera instituta revocamus, quæ jampridem corruptis moribus ludibrio sunt. Cicero etiam hujus erroris arguit Catonem secundum, Attico suo scribens; Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicæ; loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in fæce Romuli. Idem Cicero molli interpretatione excusat philosophorum dicta et decreta duriora: Isti, inquit, ipsi præceptores, et magistri videntur fines officiorum paulo longius, quam natura vellet, protulisse, ut cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen, ubi oportet, consisteremus. Ipsemet tamen potuit dicere, Monitis sum minor ipse meis: quippe qui in eundem lapidem ipse, licet non tam graviter, impegerit.

Aliud, quod eruditis non immerito fortasse objicitur, vitium hujusmodi est; quod honori aut emolumento patriarum suarum, aut dominiorum, proprias fortunas aut præsidia postposuerint. Sic enim Demosthenes Atheniensibus suis, Mea, inquit, consilia, si recte attendatis, non sunt ejus generis, per quæ ego inter vos magnus, vos inter Græcos despectui sitis; sed talia, ut mihi sæpenumero ea haud tutum sit dare, vobis autem semper utile amplecti. Haud aliter Seneca, postquam quinquennium illud Neronis æternæ eruditorum magistrorum consecrasset gloriæ, dominum suum, omnibus jam flagitiis inquinatissimum, libere atque fidenter monere non destitit, magno suo periculo, ac postremo præcipitio. Neque aliter potest se habere res: siquidem humanam mentem doctrina imbuit vero sensu fragilitatis suæ, instabilitatis fortunæ, dignitatis animæ et muneris sui; quarum rerum memores, nullo modo sibi persuadere possunt, fortunæ pro

priæ amplitudinem, tanquam præcipuum sibi bonorum finem statui posse. Quare sic vivunt, tanquam rationem reddituri Deo, et dominis post Deum, sive regibus, sive rebuspublicis, hac formula, Ecce tibi lucrifeci; non autem illa, Ecce mihi lucrifeci. At politicorum turba, quorum mentes in doctrina officiorum, et in contemplatione boni universalis non sunt institutæ, et confirmatæ, omnia ad se referunt; gerentes se pro centro mundi, ac si omnes lineæ in se suisque fortunis debeant concurrere; de reipublicæ navi, licet tempestatibus jactata, neutiquam soliciti, modo ipsis in scapha rerum suarum receptus detur et effugium. At contra, qui officiorum pondera, et philautiæ limites didicerunt, munia sua stationesque, licet cum periculo, tuentur. Quod si forte incolumes permaneant in seditionibus, et rerum mutationibus, non id artibus aut versatili ingenio, sed reverentiæ, quam probitas etiam ab hostibus extorquet, tribuendum. Cæterum, quod attinet ad fidei constantiam, et officiorum religionem, quas certe animis hominum inserit eruditio, utcunque eæ quandoque a fortuna mulctentur, aut ex malesanis politicorum principiis condemnentur, tamen palam scilicet apud omnes laudem referent, ut, in hac re, longa defensione non sit opus.

Aliud vitium literatis familiare, quod facilius excusari potest, quam negari: illud nimirum, quod nou facile se applicent, et accommodent, erga personas, quibuscum negotiantur, aut vivunt. Qui defectus e duabus oritur causis. Prima est animi ipsius magnitudo, propter quam ægre se demittere possunt ad observantiam unius alicujus hominis. Amantis verba sunt, non sapientis: satis magnum alter alteri theatrum sumus. Neque tamen inficias ibo, illum, qui aciem animi, instar oculi, non possit æque contrahere, ac dilatare, insigni facultate ad res gerendas esse orbatum. Secunda vero causa est probitas morum et simplicitas; quæ tamen delectum judicii, non defectum, in illis arguit. Veri enim et legitimi observantiæ erga aliquam personam limites non ultra porrigunt se, quam ita nosse illius mores, ut absque

offensione cum eo versari, eumque consilio, si opus sit, juvare, nobisque interim ipsis in omnibus cavere possimus: verum alienos affectus rimari, eo fine, ut illum inflectas, verses, et ad libitum circumagas, hominis est parum candidi, sed potius astuti et bifidi; id quod in amicitia vitiosum fuerit, erga principes etiam inofficiosum. Mos enim orientis, quo nefas habetur oculos in reges defigere, ritu quidem barbarus est, sed significatione bonus: neque enim subditos decet, corda regum suorum, quæ sacræ Scripturæ inscrutabilia docent, curiosius rimari.

Superest etiamnum aliud vitium (quocum hanc partem concludam) literatis sæpius imputatum, videlicet quod in rebus exiguis et externis, (vultu, gestu, incessu, sermonibus quotidianis, et hujusmodi) deficiant in observando decoro; unde homines imperiti, ex istis minutis leviculisque erroribus, quanti sint in rebus majoribus tractandis conjecturam capiunt. Verum fallit eos plerunque hujusmodi judicium; imo sciant, responsum sibi esse a Themistocle; qui cum rogatus esset, ut fidibus caueret, arroganter satis ipse de se, sed ad præsens institutum perquam apposite respondit: se quidem fidium rudem esse, sed quo pacto oppidum parvum in civitatem magnam evadere posset, satis nosse. Et sunt proculdubio multi politicarum artium apprime gnari, quibus tamen in communi vita et quotidianis reculis nihil imperitius. Quin etiam hujusmodi sugillatores amandandi sunt ad Platonis elogium de præceptore suo Socrate, quem haud absimilem dixit pharmacopolarum pyxidibus, quæ exterius inducebantur simiis, ululis, satyrisque, intus vero pretiosos liquores, et nobilia medicamenta recondita habebant: fatendo scilicet, quod ad vulgi captum, et famam popularem, præ se ferret nonnulla levia, atque etiam deformia, cum tamen animi interiora summis tam facultatibus, quam virtutibus essent repleta. Atque de moribus literatorum hæc hactenus.

Interim monere placet, nos nihil minus agere, quam ut patrocinemur quibusdam professorum institutis abjectis et sordidis, quibus et se ipsos, et literas dehonestarunt: quales erant apud Romanos, seculis pos

terioribus, philosophi quidam in familiis divitum, mensarumque eorum asseclæ, quos haud absurde dicas barbatos parasitos. Cujus generis quendam lepide describit Lucianus, quem matrona nobilis catulum suum Melitæum in rheda gestare voluit: quod cum ille officiose, sed indecenter faceret, pusio subsannans: Vereor, inquit, ne philosophus noster e Stoico fiat Cynicus. Ante omnia vero, nihil tam offecit literarum dignitati, quam crassa et turpis adulatio, ad quam multi, neque hi indocti, et calamos et ingenia submisere, Hecubam in Helenam, Faustinam in Lucretiam (ut ait Du-Bartas) transformantes. Neque vero nimis laudo morem illum receptum libros patronis nuncupandi, cum libri, præsertim qui hoc nomine dignandi, in veritatis tantum et rationis clientelam se dare debeant. Melius veteres, qui non aliis, quam amicis atque æqualibus, scripta sua dicare solebant, aut etiam nomina ejusmodi amicorum tractatibus suis imponere: quod si forte regibus, aut magnatibus opus nuncuparent, tum demum hoc factum est, cum argumentum libri personæ tali conveniret. Hæc autem, et similia reprehensionem potius merentur, quam defensionem.

Neque hoc dico, quasi literatos culpem, si ad beatos et potentes viros quandoque se applicent. Recte enim Diogenes cuidam cum irrisione roganti: qui fieret, quod philosophi divites sectarentum, non divites philosophos? respondit, non sine morsu, Hoc ideo fieri, quod philosophi, quibus rebus indigeant, probe intelligant; divites non item. Huic affine est illud Aristippi, cui, nescio quid petenti, cum non attenderet Dionysius, ille adorantis more abjecit se ad pedes ejus; qui tum demum auscultaus petitioni annuit: sed paulo post, quidam dignitatis philosophiæ assertor increpuit Aristippum, quod demittendo se ad pedes tyranni pro tantilla re philosophiam ipsam contumelia affecisset: cui ille, suam id culpam non fuisse, respondit, sed Dionysii, qui aures gestaret in pedibus. Quin prudens ille, non pusillanimis habitus est, qui in disputatione quadam cum Hadriano Cæsare vinci se passus est; excusans factum, Quod æquum esset ei cedere, qui tri

ginta imperaret legionibus. Atque propterea non sunt damnandi viri docti, ubi, cum res postulat, aliquid de gravitate sua remittant, sive imperante necessitate, sive impetrante occasione; quod quamvis humile videatur, atque servile primo intuitu, tamen verius rem æstimanti, censebuntur non personæ, sed tempori ipsi servire.

PERGAMUS nunc ad errores, atque inania, quæ in studiis ipsis virorum doctorum interveniunt, iisque se immiscent; id quod præcipue et proprie spectat ad præsens argumentum. Qua in re non est instituti nostri erroribus ipsis patrocinari, sed per eorum censuram et secretionem excutere quod sanum et solidum est, atque a calumnia vindicare. Videmus enim, in more, præsertim apud invidos, esse, propter ea, quæ depravata sunt, etiam ea, quæ impolluta et in statu suo manserunt, sugillare; quemadmodum ethnici in primitiva ecclesia Christianos hæreticorum vitiis aspergere solebant. Neque tamen consilium est mihi, examen aliquod accuratius instituere de erroribus et impedimentis literarum, quæ interiora et a captu vulgi remotiora; sed de illis tantum verba facere, quæ cadunt sub communi et populari observatione et nota, aut saltem ab ea non longe recedunt.

Quare tria præcipue deprehendo vana et inania in literis, quæ ansas præcipue præbuerunt ad obtrectandum. Éas enim res pro vanis ducimus, quæ aut falsæ sunt, aut frivolæ; in quibus scilicet, aut veritas deficit, aut usus: illos etiam homines vanos et leves existimamus, qui aut ad falsa creduli, aut in rebus exigui usus curiosi. Curiositas autem, aut in rebus ipsis versatur, aut in verbis; quando nimirum, aut in rebus inanibus opera insumitur, aut circa verborum delicias nimium insudatur. Quocirca, non certæ magis experientiæ, quam rectæ etiam rationi, consonum videtur, ut tres ponantur doctrinarum intemperies. Prima est doctrina phantastica, secunda doctrina litigiosa, tertia doctrina fucata et mollis: vel sic; vanæ imaginationes, vanæ altercationes, vanæ affectationes. Ac quidem ordiar ab ultima.

« PreviousContinue »