Page images
PDF
EPUB

non minus salubribus animo, quam exercitatio est corpori, ipsam rem, non emolumentum, intuentes: ita ut omnium minime sint defatigabiles, si modo res sit bujusmodi, ut animum pro dignitate ejus impleat, et detineat. Quod si reperiantur interdum nonnulli, in legendo strenui, in agendo cessatores; non hoc a literis ortum habet, sed ab imbecillitate et mollitie quadam corporis, animive; quales notat Seneca: Quidam, inquit, tam sunt umbratiles, ut putent in turbido esse, quicquid in luce est. Usuvenire poterit fortasse, ut hujusmodi ingenii sibi conscii, se dent literis; eruditio autem ipsa hujusmodi ingenia minime indit, aut progignit. Quod si quis illud nihilominus mordicus teneat, literas nimium absumere temporis, quod alias rectius impendi possit; aio, neminem adeo distringi negotiis, quin habeat sua otii intervalla, donec agendi vices atque æstus refluant, nisi aut admodum hebes sit in expediendis negotiis, aut parum cum dignitate ambitiosus in negotiis cujuscunque generis captandis. Restat igitur quærendum, qua in re et quomodo has subsecivas horas collocare oporteat; studiis an voluptatibus, genio an ingenio indulgendum. Sicut recte respondit Demosthenes Æschini, homini voluptatibus dedito: qui cum per contumeliam objecisset, Orationes ejus lucernam olere: Pol, inquit, multum interest inter ea, quæ ego ac tu ad lucernam facimus. Quare neutiquam metuendum, ne literæ eliminent negotia; quin potius vindicant animum ab otio et voluptate, quæ alias sensim ad utriusque damnum, et negotiorum, et literarum, subintrare solent.

Dein, quod oggerunt, literas reverentiam legum atque imperii convellere, calumnia mera est, ne probabiliter ad criminandun inducta. Nam qui cæcam obedientiam fortius obligare contenderit, quam officium oculatum; una opera asserat, cæcum manu ductum certius incedere, quam qui luce et oculis utitur. Imo citra omnem controversiam, artes emolliunt mores, teneros reddunt, sequaces, cereos, et ad mandata imperii ductiles; ignorantia contra, contumaces, refractarios, seditiosos: quod ex historia clarissime patet, quandoquidem tempora maxime in

docta, inculta, barbara, tumultibus, seditionibus, mutationibusque maxime obnoxia fuerint.

De Catonis Censoris judicio, hoc dictum esto, meritissimas eum blasphemiæ in literas luisse pœnas, cum septuagenario major, quasi repuerascens, Græcam linguam cupidissime addisceret. Ex quo liquet, priorem illam censuram Græcæ literaturæ, ex affectata potius gravitate, quam quod ita penitus sentiret, fluxisse. Ad Virgilii vero carmina quod attinet, utcunque illi libitum fuerit universo mundo insultare, Romanis asserendo artes imperandi, cæteras tanquam populares aliis relinquendo; in hoc tamen manifesto tenetur, Romanos nunquam imperii fastigium conscendisse, donec ad artium culmen simul pervenissent. Namque duobus primis Cæsaribus, viris imperandi peritissimis, contemporanei erant optimus poëta ille ipse Virgilius Maro, optimus historicus Titus Livius, optimus antiquarius Marcus Varro, optimus, aut optimo proximus orator Marcus Cicero; principes certe, ex omni memoria, in sua quique facultate. Postremo, quantum ad Socratis accusationem, id dico tantum; recordemur temporum, quibus intentata est; nimirum sub triginta tyrannis, mortalium omnium crudelissimis, sceleratissimis, imperioque indignissimis: qui, rerum et temporum orbis postquam circumactus esset, Socrates ille (flagitiosus scilicet) heroibus annumeratus est, et memoria ejus omnibus tam divinis, quam humanis, honoribus cumulata: quin disputationes ejus, tanquam corruptrices morum prius habitæ, pro præsentissimis mentis morumque antidotis ab omni posteritate celebrabantur. Atque hæc sufficiant ad respondeudum politicis, qui superciliosa severitate, aut fucata gravitate, ausi sunt literas incessere contumeliis; quæ tamen confutatio impræsentiarum, nisi quod nesciamus an ad posteros permanaturi sint labores nostri, minus necessaria videatur ; cum aspectus et favor duorum literatissimorum principum, Elizabethæ reginæ et majestatis tuæ, tanquam Castoris et Pollucis, lucidorum siderum, tantum apud nos in

[blocks in formation]

Britannia literis amorem reverentiamque conciliaverint.

NUNC ad tertium vituperationum genus pervenimus, quod a literatis ipsis in literas redundat, altiusque cœteris solet hærere: eæ vel a fortuna, vel a moribus, vel a studiis ipsorum originem ducunt: quarum prima extra potestatem ipsorum est, secunda extra rem, ut tertia sola proprie in disquisitionem venire videatur. Quia tamen non tam de vero rerum pondere, quam de vulgi æstimatione, sermo instituendus est, haud abs re fuerit, etiam de alteris duabus pauca quædam innuere.

Quapropter dignitatis imminutiones, et quasi dehonestamenta, quæ a literatorum fortuna literis imponuntur, sumuntur aut a paupertate et inopia ipsorum, aut a vitæ genere obscuro et umbratili, aut ab occupationum, in quibus versantur, subjecto non admodum nobili.

Quantum ad paupertatem pertinet, quodque frequenter usuveniat, ut literati inopes sint, et tenui plerunque origine, neque tam propere ditescant, ac alii, qui quæstui solum inhiant: consultum foret, hunc locum de laude paupertatis, fratribus mendicantibus (pace eorum dixerim) exornandum tradere; quibus Machiavellus non parum tribuebat, cum diceret: jamdudum actum esse de regno sacerdotum, nisi reverentia erga fratres ac monachos, episcoporum luxum et excessum compensasset: pariter dicat quis, felicitatem et magnificentiam principum et nobilium, jam olim recidere potuisse in barbariem et sordes, nisi deberent literatis istis pauperibus civilis vitæ culturam et decus. Sed missis his laudum aucupiis, notatu dignum est, quam sacra atque veneranda res, per aliquot apud Romanos secula, paupertas ipsa habita fuerit; quæ tamen respublica nihil trahebat ex paradoxis. Sic enim præfatur T. Livius: Aut me amor 1 negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit,nec in quam tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint,

nec ubi tantus ac tamdiu paupertati ac parsimoniæ ho nos fuerit. Quin etiam, postquam Roma jam degenerasset, legimus, cum Cæsar dictator collapsam rempublicam instauraturum se profiteretur, quendam ex amicis ejus promsisse sententiam, nihil tam expeditum esse ad id, quod ageret, quam si divitiarum honos quoquo modo tolleretur. Verum, inquit, hæc, et omnia mala pariter cum honore pecuniæ desinent, si neque magistratus, neque alia vulgo cupienda, venalia erunt. Denique quemadmodum vere dictum est, ruborem esse colorem virtutis, licet quandoque oriatur ex culpa; ita recte statuas, paupertatem esse virtutis fortunam, quamvis interdum a luxu et incuria accersatur. Salomonis certe hæc est sententia, Qui festinal ad divitias, non erit insons: et præceptum, Veritatem eme, et noli vendere; similiter scientiam, et prudentiam ; quasi æquum judicet, opes impendendas ut doctrina paretur; non doctrinam eo vertendam ut opes congerantur.

Quid attinet dicere de vita illa privata et obscura, quam literatis objiciunt? Adeo tritum thema est, atque ab omnibus jactatum, otium et secessum (modo absint desidia et luxus) præponere vitæ forensi, et occupatæ, propter securitatem, libertatem, dulcedinem, dignitatem, aut saltem ab indignitatibus immunitatem, ut nemo tractet hunc locum, quin bene tractet; ita humanis conceptibus in experiendo, et consensibus in approbando consonat. Hoc tantum adjiciam, eruditos, latentes in rebuspublicis, et sub oculis hominum minime degentes, similes esse imaginibus Cassii et Bruti, de quibus, in elatione Juniæ non gestatis, cum aliæ plurimæ ducerentur, Tacitus; Eo ipso, inquit, præfulgebant, quod non visebantur.

De occupationum, quæ literatis committuntur, vilitate, illud occurrit, quod demandetur iisdem puerorum ac juniorum institutio, cujus ætatis contemptus in magistros ipsos redundat. Cæterum, quam injusta sit hæc obtrectatio, si non ex vulgi opinione, sed ex sano judicio res perpendatur, inde licet æstimare, quod diligentiores sint omnes in imbuenda testa recenti, quam

veteri; magisque soliciti sint, qualem admoveant terram teneræ plantæ, quam adultæ: unde liquet, præcipuam curam circa rerum et corporum initia versari. Rabbinis, si placet, porrige aurem : Juvenes vestri visiones videbunt, et senes somniabunt somnia. Ex hoc textu colligunt, juventutem esse ætatem digniorem; quanto nimirum revelatio accedat clarior per visiones, quam per somnia. Illud vero notatu omnino dignum, quod licet pædagogi, velut simiæ tyrannidis, scenæ sint ludibria, et temporum incuria in delectu ipsorum veluti obdormierit, vetus tamen querela sit, inde usque ab optimis et prudentissimis seculis deducta, respublicas circa leges quidem nimium satagere, circa educationem indiligentes esse. Quæ nobilissima pars priscæ disciplinæ revocata est aliquatenus, quasi postliminio, in Jesuitarum collegiis; quorum cum intueor industriam solertiamque, tam in doctrina excolenda, quam in moribus informandis, illud occurrit Agesilai de Pharnabazo, Talis cum sis, utinam noster esses. Atque hactenus de opprobriis e literatorum fortuna et conditione desumptis.

Quod ad literatorum mores, res est ista potius ad personas, quam ad studia, spectans. Reperiuntur proculdubio inter eos, quemadmodum in omnibus vitæ ordinibus et generibus, tam mali, quam boni; neque propterea non verum est (quod asseritur) abire studia in mores; atque literas, nisi incidant in ingenia admodum depravata, corrigere prorsus naturam, et mutare in melius.

Veruntamen diligenter mihi atque ingenue rem æstimanti, nullum occurrit dedecus literis, ex literatorum moribus, quatenus sunt literati, adhærens: nisi forte hoc vitio vertatur (cujus Demosthenes, Cicero, Cato secundus, Seneca, pluresque alii insimulantur) quod cum plerunque tempora, de quibus legunt, illis in quibus vivunt, et quæ præcipiuntur, illis quæ aguntur, meliora sint; ultra quam par est contendant morum corruptelas ad præceptorum et dogmatum honestatem retrahere, et priscæ severitatis mores temporibus dissolutis imponere: de quo tamen abunde e pro

« PreviousContinue »