Page images
PDF
EPUB

quam specus corporis obumbraverat subinde redditum. Certe hujus rei (si in quo alio) relucet in majestate tua exemplum insigne; cui adeo prompta est mens ad concipiendam flammam, ubi vel levissima eam excitaverit objecta occasio, vel minima alienæ cognitionis scintilla affulserit. Quemadmodum igitur, de regum sapientissimo, sacra perhibet Scriptura, Cor illi fuisse, tanquam arenam maris: cujus quanquam massa prægrandis, partes tamen minutissimæ ; sic mentis indidit Deus majestati tuæ crasim plane mirabilem, quæ cum maxima quæque complectatur, minima tamen prehendat, nec patiatur effluere: cum perdifficile videatur, vel potius impossibile in natura, ut idem instrumentum et grandia opera, et pusilla apte disponat. Quantum ad elocutionem tuam, occurrit illud Cornelii Taciti de Augusto Cæsare; Augusto, inquit, profluens, et quæ principem virum deceret, eloquentia fuit. Sane si recte rem perpendamus, omnis oratio aut laboriosa, aut affectata, aut imitatrix, quamvis alioquin excellens, nescio quid servile olet, nec sui juris est. Tuum autem dicendi genus vere regium est, profluens tanquam a fonte, et nihilominus, sicut naturæ ordo postulat, rivis diductum suis, plenum facilitatis felicitatisque, imitans neminem, nemini imitabile. Atque sicut in rebus tuis, quæ tam ad regnum, quam ad domum tuam spectant, virtus videtur cum fortuna certare; mores scilicet optimi cum felici regimine; spes tuæ olim patienter et pie cohibitæ, cum fausta et opportuna speratorum adeptione; thori conjugalis sancta fides, cum fructu conjugii beato, in sobole pulcherrima; pia, et principe Christiano dignissima ad pacem propensio, cum simili vicinorum principum inclinatione, in idem votum feliciter conspirantium: sic et in intellectus tui dotibus non levior exoritur lis et æmulatio, si eas, quæ a natura ipsa præbitæ sunt et infusæ, cum instructissima gaza multiplicis eruditionis, et plurimarum artium scientia committamus. Neque vero facile fuerit, regem aliquem post Christum natum reperire, qui fuerit majestati tuæ literarum divinarum et humanarum varietate, et cultura comparandus. Percurrat, qui voluerit, imperatorum et re

rum seriem, et juxta mecum sentiet. Magnum certe quiddam præstare reges videntur, si delibantes aliogum ingenia ex compendio sapiant, aut in cortice doctrinæ aliquatenus hæreant, aut denique, literatos ament evehantque. At regem, et regem natum, veros eruditionis fontes hausisse, imo ipsummet fontem eruditionis esse, prope abest a miraculo. Tuæ vero majestati etiam illud accedit, quod in eodem pectoris tui scrinio sacræ literæ cum profanis recondantur; adeo ut, cum Hermete ille Trismegisto, triplici gloria insigniaris, potestate regis, illuminatione sacerdotis, eruditione philosophi. Cum igitur alios reges longe hac laude (proprie quæ tua est) superes; æquum est, ut non solum præsentis seculi fama, et admiratione celebretur, aut etiam historiarum lumine posteritati transmittatur, verum ut solido aliquo in opere incidatur, quod et regis magni potentiam denotet, et regis tam insigniter docti imaginem referat.

Quare (ut ad inceptum revertar) nulla potior mihi visa est oblatio, quam tractatus aliquis eo spectans. Hujus argumentum duabus constabit partibus. In priori (quæ levior est, neque tamen ullo modo prætermittenda) de scientiæ et literarum per omnia excellentia agendum est; et simul de merito eorum, qui in iisdem provehendis operam strenue et cum judicio impendunt. Posterior vero pars (quod caput rei est) proponet, quid in hoc genere hucusque actum sit, et perfectum; insuper et ea perstringet quæ videntur desiderari; ut quamvis non ausim seponere aut deligere, tuæ quod præcipue majestati commendem, tamen multa et varia repræsentando, regias tuas cogitationes excitare possim, ut proprios pectoris tui thesauros excutias, atque inde pro magnanimitate tua atque sapientia, optima quæque, ad artium et scientiarum terminos proferendos, depromas.

In ipso vestibulo prioris partis, ad purgandam viam et quasi indicendum silentium, quo inelius audiantur testimonia de dignitate literarum, absque oblatratione tacitarum objectionum, statui primo loco liberare literas opprobriis et vilipendiis, quibus impetit eas igno

rantia; sed ignorantia, sub non uno schemate: modo in theologorum zelotypia, modo in politicorum supercilio, modo in ipsorum literatorum erroribus sese ostentans, et prodens. Audio primos dicentes, scientiam inter ea esse, quæ parce cauteque admittenda sunt: scientiæ nimium appetitum fuisse primum peccatum, unde hominis lapsus; hodieque hærere serpentinum quid in ea, siquidem ingrediens tumorem inducit; Scientia inflat: Salomonem censere, Faciendi libros nullum esse finem, multamque lectionem carnis esse afflictionem; et alibi, In multa sapientia multam esse indignationem; et qui auget scientiam, augere et dolorem; D. Pauli monitum esse, Ne decipiamur per inanem philosophiam: quin et experientia notum esse, doctissimos viros, hæreticorum coryphæos, doctissima secula in atheismum proclivia fuisse; contemplationem denique secundarum causarum auctoritati primæ causæ derogare.

Ut igitur falsitatem hujus dogmatis fundamentaque ejus male jacta aperiamus; cuivis obviam est istos non percipere, scientiam, quæ lapsum peperit, non fuisse puram illam primigeniamque scientiam naturalem, cujus lumine homo animalibus, in paradiso adductis, nomina ex natura imposuit; sed superbam illam boni et mali, per quam excutere Deum, sibique ipse legem figere ambivit. Neque certe vis ulla scientiæ, quanta quanta sit, inflat mentem, cum nihil implere animum, nedum distendere possit, præter Deum, Deique contemplationem. Quare Salomon, de duobus palmariis inventionis sensibus (visu atque auditu) loquens; ait, Oculum videndo, aurem audiendo non satiari. Quod si non sit impletio, sequitur, continens majus esse contento. Haud aliter de scientia ipsa, animoque humano (cui sensus sunt tanquam emissarii) definit his verbis, quæ calendario suo ephemeridique, omnium rerum tempora describenti, subnectit, ita concludens; Omnia Deus condidit, ut unumquodque pulchrum sit in tempore suo: mundum quoque ipsum indidit cordi eorum: invenire tamen homo non potest opus, quod operatus est Deus, ab initio usque ad finem. Quibus verbis haud obscure innuit, Deum fabricatum esse

animum humanum instar speculi, totius mundi capacem, ejusque non minus sitientem, quam oculum luminis: neque gestientem solum conspicere varietates vicissitudinesque temporum, verum etiam perscrutandi explorandique immotas atque inviolabiles naturæ leges, et decreta, ambitiosum. Et quamvis innuere videatur, summam illam naturæ œconomiam (quam appellat Opus, quod operatur Deus, ab initio usque ad finem) non posse inveniri ab homine; hoc non detrahit captui humano, sed in impedimenta doctrinæ rejiciendum; qualia sunt vitæ brevitas, studiorum divortia, scientiarum traditio prava et infida, plurimaque alia incommoda, quibus humana conditio irretitur: siquidem nullam universi partem ab humana disquisitione alienam esse, satis clare alibi docet, inquiens, Spiritus hominis est tanquam lucerna Dei, qua intima arcana explorat. Quare si tanta sit amplitudo captus humani, manifestum est, nullum esse periculuin a quantitate scientiæ, ut ut diffusa, ne aut tumorem inducat, aut excessum: sed a qualitate tantum, quæ quantulacunque sit, si absque antidoto sua sumatur, malignum quid habet, atque venenosum, flatuosis symptomatis plenissimum. Hæc antidotus, sive aroma (cujus mixtio temperat scientiam, eamque saluberrimam efficit) est charitas. Quod etiam priori clausulæ subjungit Apostolus, dicens, Scientia inflat, charitas autem ædificat. Cui consonum est, quod alibi docet: Si, inquit, linguis loquar angelorum, vel hominum, charitatem autem non habeam, factus sum velut as resonans, aut cymbalum tinniens. Non quin eximium quid sit loqui linguis angelorum et hominum, sed quia, si segregetur a charitate, neque ad commune humani generis bonum dirigatur, potius inanem gloriam exhibebit, quam solidum fructum. Censuram quod attinet Salomonis, de excessu legendi scribendique libros, et cruciatu spiritus e scientia oriundo; monitumque etiam Paulinum, Ne decipiamur per inanem philosophiam: si recte explicentur ea loca, optime ostendent veros cancellos, et limites, quibus humana scientia circumsepitur; ita tamen ut liberum sit ei, absque omni coarctatione universam rerum naturam

amplecti. Sunt enim limites tres. Primus, ne ita felicitatem collocemus in scientia, ut interim mortalitatis nostræ oblivio subrepat. Secundus, ne sic utamur scientia, ut anxietatem pariat, non animi tranquillitatem. Tertius, ne putemus, posse nos, per naturæ contemplationem, mysteria divina assequi. Nam quantum ad primum, optime in eodem libro alibi se Salomon explicat: Satis, inquit, perspexi, sapientiam tantum recedere a stultitia, quantum lucem a tenebris. Sapientis oculi in capite ejus, stultus in tenebris oberrat; sed simul didici moriendi necessitatem utrique esse communem. De secundo certum est, nullam animi anxietatem, aut perturbationem oriri e scientia, nisi tantum per accidens. Omnis enim scientia, et admiratio (quæ est semen scientiæ) per se jucunda est. Cum autem conclusiones inde deducuntur, quæ oblique rebus nostris applicatæ, vel infirmos metus gignunt, vel immodicas cupiditates, tum demum nascitur cruciatus ille, et perturbatio mentis, qua de loquimur: tunc enim scientia non est amplius lumen siccum (ut voluit Heraclitus ille obscurus, Lumen siccum optima anima) sed fit lumen madidum, atque humoribus affectuum maceratum. Tertia regula accuratiorem paulo disquisitionem postulat, neque sicco pede prætereunda est. Siquis enim ex rerum sensibilium et materiatarum intuitu, tantum luminis assequi speret, quantum ad patefaciendam divinam naturam, aut voluntatem sufficiet, næ iste decipitur per inanem philosophiam. Etenim contemplatio creaturarum, quantum ad creaturas ipsas, producit scientiam ; quantum ad Deum, admirationem tantum; quæ est quasi abrupta scientia. Ideoque scitissime dixit quidam Platonicus; Sensus humanos solem referre, qui quidem revelat terrestrem globum, cœlestem vero et stellas obsignat. Sic sensus reserant naturalia, divina occludunt. Atque hinc evenit, nonnullos e doctiorum manipulo in hæresin lapsos esse, quum, ceratis sensuum alis innixi, ad divina evolare contenderent. Namque eos, qui autumant nimiam scientiam inclinare mentem in atheismum, ignorantiamque secundarum causarum pietati erga primam obstetricari, libenter compellarem Jobi

« PreviousContinue »