Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

GULIELMUS RAWLEY,

SACRÆ THEOLOGIÆ PROFESSOR,

ILLUSTRISSIMI DOMINI

D. FRANCISCI,

BARONIS DE VERULAMIO VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

SACELLANUS,

LECTORI S.

CUM Domino meo placuerit, eo me dignari honore, ut in edendis operibus suis opera mea usus sit; non abs re fore existimavi, si lectorem de aliquibus, quæ ad hunc primum tomum pertinent, breviter moneam. Tractatum istum, De dignitate et augmentis Scientiarum, ante annos octodecim, edidit dominatio sua, lingua patria, in duos tantummodo libros distributum; et regiæ suæ majestati dicavit, quod et nunc facit. Non ita pridem animum adjecit, ut in Latinam linguam verteretur: inaudiverat siquidem illud apud exteros expeti: quinetiam solebat subinde dicere, libros modernis linguis conscriptos, non ita multo post decocturos. Ejus igitur translationem, ab insignioribus quibusdam eloquentia viris elaboratam, propria quoque recensione castigatam, jam emittit. Ac liber primus certe, quasi mera translatio est, in paucis admodum mutatus: at reliqui octo, qui partitiones scientiarum tradunt, atque unico ante libro continebantur, ut novum opus, et nunc primum editum, prodit. Causa autem præcipua, quæ dominationem suam movit, ut opus hoc retractaret, et in plurimis amplificaret, ea fuit; quod in Instauratione Magna (quam, diu postea

edidit) Partitiones scientiarum, pro prima Instaurationis parte constituit; quam sequeretur Novum Organum ; dein Historia Naturalis; et sic deinceps. Cum igitur reperiret partem eam de Partitionibus scientiarum jam pridem elaboratam (licet minus solide quam argumenti dignitas postularet) optimum fore putavit, si retractaretur, et redigeretur in opus justum et completum. Atque hoc pacto, fidem suam liberari intelligit, de prima parte Instaurationis præstitam. Quantum ad opus ipsum, non est tenuitatis meæ, de eo aliquid præfari. Præconium ei, quod optime conveniat, existimo futurum illud, quod Demosthenes interdum dicere solebat de rebus gestis Atheniensium veterun; Laudatorem iis dignum esse solummodo tempus. Deum Opt. Max. obnixe precor, ut, pro dignitate operis, fructus uberes diuturnique et auctori et lectori contingant.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER PRIMUS.

AD REGEM SUUM.

SUB veteri lege, rex optime, erant et spontaneæ oblationes, et quotidiana sacrificia; hæc ex rituali cultu, illæ ex pia alacritate profectæ. Arbitror equidem deberi tale quidpiam regibus a servis suis; ut scilicet quisque non solum muneris sui tributa, sed et amoris pignora deferat. Atque in prioribus illis spero me minime defuturum; in posteriori autem genere dubitavi, quid potissimum sumerem: satius autem visum est, hujusmodi aliquid deligere, quod potius ad personæ tuæ excellentiam, quam ad negotia coronæ spectaret.

Ego sæpissime de majestate tua, ut debeo, cogitans (missis aliis sive virtutis, sive fortunæ tuæ dotibus) magna prorsus afficior admiratione, cum intueor excellentiam earum in te virtutum, facultatumque, quas philosophi intellectuales vocant: capacitatem ingenii tot et tanta complexam, firmitudinem memoriæ, prehensionis velocitatem, judicii penetrationem, elocutionisque ordinem simul et facilitatem. Subit profecto animum quandoque dogma illud Platonicum, quo asseritur, Scientiam nihil aliud esse, quam reminiscentiam; animumque naturaliter omnia cognoscere, nativæ luci,

« PreviousContinue »