tio, cui (tanquam Phonici volucres) aggregant se undique ingenia; proprietas denique illa inseparabilis, quæ tempus ipsum sequitur, ut veritatem indies parturiat; hæc (inquam) cum cogitamus, non possumus non in eam spem animum erigere, ut existimemus, tertiam hanc literarum periodum duas illas priores, apud Græcos et Romanos, longo intervallo superaturam; modo saltem homines, et vires suas atque defectus etiam virium suarum probe et prudenter nosse velint; atque alii ab aliis inventionis lampada, non contradictionis torres accipiant, atque inquisitionem veritatis pro incepto nobili, non pro delectamento aut ornamento putent: atque opes ac magnificentiam impendant in res solidas et eximias, non in pervulgatas et obvias. Ad labores meos quod attinet, si cui libeat in eorum reprehensione, aut sibi, aut aliis placere, veterem certe et ultimæ patientiæ petitionem exhibebunt illi: Verbera, sed audi. Reprehendant homines, quantum libuerit, modo attendant et perpendant, quæ dicuntur. Appellatio sane legitima fuerit (licet res fortasse minus ea indigebit) si a primis cogitationibus hominum ad secundas provocetur, et ab ævo præsenti ad posteros. Veniamus nunc ad eam scientiam, qua caruerunt duæ illæ priscæ temporum periodi (neque enim tanta illis felicitas concessa est) sacram d co et divinitus inspiratam theologiam, cunctorum laborum ac peregrinationum humanarum sabbatum ac portum nobilissimum. FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM LIBER NONUS. AD REGEM SUUM. CAPUT PRIMUM. Partitiones Theologia Inspirata omittuntur: Tantum Aditus fit ad desiderata tria: Doctrinam de legitimo Usu rationis Humanæ in Divinis; Doctrinam de Gradibus Unitatis in Civitate Dei; et emanationes Scripturarum. JAM Vero (rex optime) cum carina parva, qualis nostra esse potuit, universum ambitum, tam veteris quam novi orbis, scientiarum circumnavigaverit (quam secundi, ventis et cursu, posterorum sit judicium) quid superest, nisi ut vota, tandem perfuncti, persolvamus? At restat adhuc theologia sacra, sive inspirata. Veruntamen si eam tractare pergamus, exeundum nobis foret e navicula rationis humanæ, et transeundum in Ecclesiæ navem, quæ sola acu nautica divina pollet VOL. VII. 2 H ad cursum recte dirigendum. Neque enim sufficient amplius stellæ philosophiæ, quæ hactenus præcipue nobis affulserunt: itaque par foret, silentium quoque in hac re colere. Quamobrem partitiones legitimas circa eam omittemus; pauca tamen, pro tenuitate nostra, etiam in hanc conferemus, loco votorum. Id eo magis facimus, quia in corpore theologiæ nullam prorsus regionem, aut tractum plane desertum aut incultum invenimus: tanta fuit hominum diligentia in seminandis, aut tritico, aut zizaniis. Tres igitur proponemus theologiæ appendices, quæ non de materia per theologiam informata, aut informanda, sed tantummodo de modo informationis tractent. Neque tamen circa eos tractatus (ut in reliquis consuevimus) vel exempla subjungemus, vel præcepta dabimus. Id theologis relinquemus: sunt enim illa (ut diximus) instar votorum tantum. 1. Prærogativa Dei totum hominem complectitur; nec minus ad rationem, quam ad voluntatem humanam, extenditur: ut homo scilicet in universum se abneget, et accedat Deo. Quare, sicut legi divinæ obedire tenemur, licet reluctetur voluntas; ita et verbo Dei fidem habere, licet reluctetur ratio. Etenim, si ea duntaxat credamus, quæ sunt rationi nostræ consentanea, rebus assentimur, non auctori; quod etiam suspectæ fidei testibus præstare solemus. At fides illa, quæ Abrahamo imputabatur ad justitiam, de hujusmodi re extitit, quam irrisui habebat Sarah : quæ in hac parte imago quædam erat rationis naturalis. Quanto igitur mysterium aliquod divinum fuerit magis absonum et incredibile; tanto plus in credendo exhibetur honoris Deo, et fit victoria fidei nobilior. Etiam et peccatores, quo magis conscientia sua gravantur, et nihilominus fidem de salute sua in Dei misericordia collocant, eo Deum majore afficiunt honore: omnis autem desperatio Deo pro contumelia est. Quinetiam, si attente rem perpendamus, dignius quiddam est credere, quam scire, qualiter nunc scimus. In scientia enim mens humana patitur a sensu, qui a rebus materiatis resilit; in fide autem anima patitur ab Camera stellata. Camera alba. Curia banci regis. 422 Fines: Finis est instrumentum, quo hæreditates trans- 423 Justiciarii assisarum: Judices itinerantes, qui statis 425 442 444 Publicæ sessiones: Conventus justiciariorum ordina- 445 462 regis primo-genitus creatur princeps Walliæ, ordi- nantur. 470 472 Merca: Summa pecuniæ, valoris duorum ducatorum, cooptantur advocati. 480 Breve de attincta: Vide expositionem vocabuli in textu historiæ. 483 Juratores: Judices facti. ibid. ibid. Veredictum: Pronunciatum judicum facti. 491 Mercatores adventurarii: Peculiaris societas mercato- 496 tur ad bella cum Scotis. platea urbis Londini erecta est. 522 |