Page images
PDF
EPUB

tio, cui (tanquam Phœnici volucres) aggregant se undique ingenia; proprietas denique illa inseparabilis, quæ tempus ipsum sequitur, ut veritatem indies parturiat; hæc (inquam) cum cogitamus, non possumus non in eam spem animum erigere, ut existimemus, tertiam hanc literarum periodum duas illas priores, apud Græcos et Romanos, longo intervallo superaturam; modo saltem homines, et vires suas atque defectus etiam virium suarum probe et prudenter nosse velint; atque alii ab aliis inventionis lampada, non contradictionis torres accipiant, atque inquisitionem veritatis pro incepto nobili, non pro delectamento aut ornamento putent: atque opes ac magnificentiam impendant in res solidas et eximias, non in pervulgatas et obvias. Ad labores meos quod attinet, si cui libeat in eorum reprehensione, aut sibi, aut aliis placere, veterem certe et ultimæ patientiæ petitionem exhibebunt illi: Verbera, sed audi. Reprehendant homines, quantum libuerit, modo attendant et perpendant, quæ dicuntur. Appellatio sane legitima fuerit (licet res fortasse minus ea indigebit) si a primis cogitationibus hominum ad secundas provocetur, et ab ævo præsenti ad posteros. Veniamus nunc ad eam scientiam, qua caruerunt duæ illæ priscæ temporum periodi (neque enim tanta illis felicitas concessa est) sacram d co et divinitus inspiratam theologiam, cunctorum laborum ac peregrinationum humanarum sabbatum ac portum nobilissimum.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER NONUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Partitiones Theologiæ Inspirata omittuntur: Tantum Aditus fit ad desiderata tria: Doctrinam de legitimo Usu rationis Humanæ in Divinis; Doctrinam de Gradibus Unitatis in Civitate Dei; et emanationes Scripturarum.

JAM vero (rex optime) cum carina parva, qualis nostra esse potuit, universum ambitum, tam veteris quam novi orbis, scientiarum circumnavigaverit (quam secundi, ventis et cursu, posterorum sit judicium) quid superest, nisi ut vota, tandem perfuncti, persolvamus? At restat adhuc theologia sacra, sive inspirata. Veruntamen si eam tractare pergamus, exeundum nobis foret e navicula rationis humanæ, et transeundum in Ecclesiæ navein, quæ sola acu nautica divina pollet

[blocks in formation]

ad cursum recte dirigendum. Neque enim sufficient amplius stellæ philosophiæ, quæ hactenus præcipue nobis affulserunt: itaque par foret, silentium quoque in hac re colere. Quamobrem partitiones legitimas circa eam omittemus; pauca tamen, pro tenuitate nostra, etiam in hanc conferemus, loco votorum. Id eo magis facimus, quia in corpore theologiæ nullam prorsus regionem, aut tractum plane desertum aut incultum invenimus: tanta fuit hominum diligentia in seminandis, aut tritico, aut zizaniis.

Tres igitur proponemus theologiæ appendices, quæ non de materia per theologiam informata, aut informanda, sed tantummodo de modo informationis tractent. Neque tamen circa eos tractatus (ut in reliquis consuevimus) vel exempla subjungemus, vel præcepta dabimus. Id theologis relinquemus: sunt enim illa (ut diximus) instar votorum tantum.

1. Prærogativa Dei totum hominem complectitur; nec minus ad rationem, quam ad voluntatem humanam, extenditur: ut homo scilicet in universum se abneget, et accedat Deo. Quare, sicut legi divinæ obedire tenemur, licet reluctetur voluntas; ita et verbo Dei fidem habere, licet reluctetur ratio. Etenim, si ea duntaxat credamus, quæ sunt rationi nostræ consentanea, rebus assentimur, non auctori; quod etiam suspectæ fidei testibus præstare solemus. At fides illa, quæ Abrahamo imputabatur ad justitiam, de hujusmodi re extitit, quam irrisui habebat Sarah: quæ in hac parte imago quædam erat rationis naturalis. Quanto igitur mysterium aliquod divinum fuerit magis absonum et incredibile; tanto plus in credendo exhibetur honoris Deo, et fit victoria fidei nobilior. Etiam et peccatores, quo magis conscientia sua gravantur, et nihilominus fidem de salute sua in Dei misericordia collocant, eo Deum majore afficiunt honore: omnis autem desperatio Deo pro contumelia est. etiam, si attente rem perpendamus, dignius quiddam est credere, quam scire, qualiter nunc scimus. In scientia enim mens humana patitur a sensu, qui a rebus materiatis resilit; in fide autem anima patitur ab

Quin

Camera stellata. Camera alba. Curia banci regis.
Curia banci communis. Curia scaccharii. Curia
cancellaria. Vide expositionem horum vocabulo-
rum omnium in historia ipsa.

422

423

425

Fines: Finis est instrumentum, quo hæreditates trans-
feruntur; eamque habet vim, ut omnium jura, si
intra tempus non agant, extinguat.
Statutum de Non clameo: Lex est, quæ sub tempora
belli, cum homines juri suo asserendo plerunque
non vacarent, lata erat, et vim illam finium de-
struxit, quæ tamen postea per aliud statutum resti-
tuebatur.
ibid.
Dominicum: Possessiones, quæ non sunt feodales, sed
in manibus domini.
Justiciarii assisarum: Judices itinerantes, qui statis
temporibus provincias regni visitant et causas ter-
minant.
Publica sessiones: Conventus justiciariorum ordina-
riorum, qui pacis vocantur, et causas nonnullas,
regia auctoritate muniti, determinant.
Auxilium a tenentibus: Pecuniarum summæ, quas do-
ibid.
mini a tenentibus suis exigere jure possunt, ad nu-
ptias filiæ natu majoris, vel promotionem filii primo-
geniti in ordinem equitis.
Benevolentia: Genus impositionis in subditos, per spe-
ciem donationis voluntariæ, sed habens quiddam ex
compulsorio.
Protectiones: Literæ regiæ, quibus conceditur alicui,
ne in judicium vocetur.
Alienationes: Translationes possessionum a tenentibus
regis, pro quibus debetur solutio certa regi.
Insigne ordinis periscelidis: Equites ordinis perisceli-
dis sunt equites dignitatis celsioris, qui periscelide
circa tibiam, paludamento honorifico, et torque au-
reo ornantur; patronum habentes S. Georgium. 454
Hospitii regii camerarius: Officiarius ex honoratiori-
bus, qui de cubiculis regiis, quæ supra gradus sunt,
et eorum ornatu, disponit.
Equites de balneo: Ordo equitum, qui balneo tingun-
tur, et tempore coronationis tantum, aut cum filius

442

444

445

ibid.

462

regis primo-genitus creatur princeps Walliæ, ordi-

nantur.

470

472

ibid.

Merca: Summa pecuniæ, valoris duorum ducatorum,
et paulo amplius.
Libra: Summa pecuniæ, valoris trium ducatorum, et
paulo amplius.
Antiquus census: Valor terrarum, qualis per antiquas
inquisitiones relatus est.
ibid.
Aldermannus civitatis Londinensis: Unus ex senatu
civitatis, cui regimen civitatis præcipue incumbit;
ex quorum numero præfectus annuus eligitur. 477
Servientes ad legem: Dignitas, in quam per regem
cooptantur advocati.

480

Breve de attincta: Vide expositionem vocabuli in textu
historiæ.

Juratores: Judices facti.

483

ibid.

ibid.

Veredictum: Pronunciatum judicum facti.
Indictamentum: Prima inquisitio per judices facti
capta, quæ peremptoria non est, sed accusationis
tantum loco.
ibid.
Tallagium: Exactio pecuniarum super merces aucto-
ritate regia solum munita.

491

493

494

Mercatores adventurarii: Peculiaris societas mercato-
rum, commercium exercens cum Belgis.
Custos rotulorum: Officiarius, qui custodiam habet
archivorum.
Quindecima: Auxilii pecuniarii genus auctoritate par-
liamenti tantum concessum; sonans acsi esset deci-
ma quinta pars bonorum, sed consuetudine in solutio-
nem certam, et longe minus gravem redactum. 495
Servitium scutagii: Obligatio tenentis qua astringeba-

496

tur ad bella cum Scotis.
Vice-comes: Peculiaris in quaque provincia magistra-
tus annuus: cui munus incumbit mandata regia, vel
circa justitiam, vel circa militiam, exequendi. 500
Crux de Cheapside: Crux aurata, quæ in principali
platea urbis Londini erecta est.
Commissarii de audiendo et terminando: Judices spe-
ciales, qui e re nata, aut alias, a rege assignantur ad
causas criminales determinandas.

520

522

« PreviousContinue »