Page images
PDF
EPUB

judicatarum harmonia extrahi possint; quales in rubricis optimis quandoque inveniuntur; suntque dictamina generalia rationis, quæ per materias legis diversas percurrunt, et sunt tanquam saburra juris.

APHORISMUS LXXXIII.

At singula juris scita, aut placita, non intelligantur pro regulis, ut fieri solet satis imperite. Hoc enim si reciperetur, quot leges, tot regulæ : lex enim nil aliud, quam regula imperans. Verum eas pro regulis habeto, quæ in forma ipsa justitiæ hærent; unde, ut plurimum, per jura civilia diversarum rerumpublicarum eædem regulæ fere reperiuntur; nisi forte propter relationem ad formas politiarum varient.

APHORISMUS LXXXIV.

Post regulam, brevi et solido verborum complexu enunciatam, adjiciantur exempla, et decisiones casuum maxime luculentæ ad explicationem; distinctiones et exceptiones ad limitationem; cognata ad ampliationem ejusdem regulæ.

APHORISMUS LXXXV.

Recte jubetur, ut non ex regulis jus sumatur; sed ex jure quod est, regula fiat: neque enim ex verbis regulæ petenda est probatio, ac si esset textus legis : regula enim legem (ut acus nautica polos) indicat, non statuit.

APHORISMUS LXXXVI.

Præter corpus ipsum juris, juvabit etiam antiquitates legum invisere; quibus licet evanuerit auctoritas, manet tamen reverentia. Pro antiquitatibus autem legum habeautur scripta circa leges et judicia; sive illa fuerint edita, sive non, quæ ipsum corpus legum tempora præcesserunt. Earum siquidem jactura facienda non est. Itaque ex iis utilissima quæque excerpito (multa enim invenientur inania et frivola) eaque in unum volumen redigito: ne antiquæ fabulæ, ut loquitur Trebonianus, cum legibus ipsis misceantur.

APHORISMUS LXXXVII.

Practice vero plurimum interest, ut jus universum digeratur ordine in locos et titulos; ad quos subito (prout dabitur occasio) recurrere quis possit, veluti in promptuarium paratum ad præsentes usus. Hujusmodi libri summarum, et ordinant sparsa, et abbreviant fusa et prolixa in lege. Cavendum autem est, ne summæ istæ reddant homines promptos ad practicam, cessatores in scientia ipsa. Earum enim officium est tale, ut ex iis recolatur jus, non perdiscatur. Summæ autem omnino magna diligentia, fide, et judicio sunt conficiendæ, ne furtum faciant legibus.

APHORISMUS LXXXVIII.

Formulas agendi diversas in unoquoque genere colligito. Nam et practicæ hoc interest; et certe pandunt illæ oracula et occulta legum. Sunt enim non pauca, quæ latent in legibus: at in formulis agendi, melius et fusius perspiciuntur ; instar pugni et palmæ.

De responsis et consultis.

APHORISMUS LXXXIX.

Dubitationes particulares, quæ de tempore in tempus emergunt, dirimendi et solvendi aliqua ratio iniri debet. Durum euim est, ut ii, qui ab errore cavere cupiant, ducem viæ non inveniant, verum ut actus ipsi periclitentur, neque sit aliquis ante rem peractam juris prænoscendi modus.

APHORISMUS XC.

Responsa prudentum, quæ petentibus dantur de jure, sive ab advocatis sive a doctoribus, tanta valere auctoritate, ut ab eorum sententia judici recedere non sit licitum, non placet. Jura a juratis judicibus su

munto.

APHORISMUS XCI.

Tentari judicia per causas et personas fictas, ut eo modo experiantur homines qualis futura sit legis norma, non placet. Dedecorat enim majestatem legum,

et pro prævaricatione quapiam censenda est. Judicia autem aliquid habere ex scena, deforme est.

APHORISMUS XCII.

Judicum igitur solummodo tam judicia, quam responsa et consulta sunto. Illa de litibus pendentibus; hæc de arduis juris quæstionibus in thesi. Ea consulta, sive in privatis rebus, sive in publicis, a judicibus ipsis ne poscito (id enim si fiat, judex transeat in advocatum) sed a principe, aut statu. Ab illis ad judices demandentur. Judices vero, tali auctoritate freti, disceptationes advocatorum, vel ab his, quorum interest, adhibitorum, vel a judicibus ipsis, si opus sit, assignatorum, et argumenta ex utraque parte, audiunto; et re deliberata jus expediunto et declaranto. Consulta hujusmodi inter judicia referunto et edunto, et paris auctoritatis sunto.

De prælectionibus.

APHORISMUS XCIII.

Prælectiones de jure, atque exercitationes eorum, qui juris studiis incumbunt, et operam dant, ita instituuntor et ordinantor, ut omnia tendant ad quæstiones et controversias de jure sedandas potius, quam excitandas. Ludus enim (ut nunc fit) fere apud omnes instituitur et aperitur, ad altercationes, et quæstiones de jure multiplicandas, tanquam ostentandi ingenii causa. Atque hoc vetus est malum. Etenim etiam apud antiquos gloriæ fuit, tanquam per sectas et factiones, quæstiones complures de jure magis fovere, quam extinguere, Id ne fiat, provideto.

De vacillatione judiciorum.

APHORISMUS XCIV.

Vacillant judicia, vel propter immaturam et præfestinam sententiam; vel propter æmulationem curiarum ; vel propter malam et imperitam perscriptionem judi

ciorum; vel propter viam præbitam ad rescissionem eorum nimis facilem et expeditam. Itaque providendum est, ut judicia emanent, matura deliberatione prius habita; atque ut curiæ se invicem revereantur; atque ut judicia perscribantur fideliter et prudenter; utque via ad rescindenda judicia, sit arcta, confragosa, et tanquam muricibus strata.

APHORISMUS XCV.

Si judicium redditum fuerit de casu aliquo in aliqua curia principali, et similis casus intervenerit in alia curia, ne procedito ad judicium, antequam fiat consultatio in collegio aliquo judicum majore. Judicia enim reddita si forte rescindi necesse sit, saltem sepeliuntor cum honore.

APHORISMUS XCVI.

Ut curiæ de jurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est; eoque magis, quod per ineptam quandam sententiam (quod boni et strenui sit judicis, ampliare jurisdictionem curia) alatur plane ista intemperies, et calcar addatur, ubi fræno opus est. Ut vero, ex hac animorum contentione, curiæ, judicia utrobique reddita (quæ nil ad jurisdictionem pertinent) libenter rescindant, intolerabile malum, et a regibus, aut senatu, aut politia, plane vindicandum. Pessimi enim exempli res est, ut curiæ, quæ pacem subditis præstant, inter se duella exerceant.

APHORISMUS XCVII.

Non facilis esto aut proclivis ad judicia rescindenda aditus per appellationes, aut impetitiones de errore, aut revisus, et similia. Receptum apud nonnullos est, ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra; judicio inde dato seposito, et plane suspenso. Apud alios vero, ut judicium ipsum maneat in suo vigore, sed executio ejus tantum cesset. Neutrum placet, nisi curiæ, in quibus judicium redditum sit, fuerint humiles, et inferioris ordinis: sed potius, ut et judicium stet, et procedat ejus executio; modo cautio

detur a defendente de damnis et expensis, si judicium fuerit rescissum.

Atque hic titulus de certitudine legum, ad exemplum digesti reliqui (quod meditamur) sufficiet. Jam vero doctrinam civilem (quatenus eam nobis tractare visum est) conclusimus; atque una cum ea philosophiam humanam: sicut etiam cum philosophia humana philosophiam in genere. Tandem igitur paululum respirantes, atque ad ea, quæ prætervecti sumus, oculos retroflectentes, hunc tractatum nostrum non absimilem esse censemus sonis illis et præludiis, quæ prætentant musici, dum fides ad modulationem concinnant: quæ ipsa quidem auribus ingratum quiddam et asperum exhibent; at in causa sunt, ut quæ sequuntur omnia sint suaviora: sic nimirum nos in animum induximus, ut in cithara musarum concinnanda, et ad harmoniam veram redigenda, operam navaremus, quo ab aliis postea pulsentur chorda, meliore digito aut plectro. Sane, cum nobis ante oculos proponamus temporum horum statum, in quibus literæ jam tertio ad mortales videntur rediisse: et una diligenter intueamur quam variis jam nos inviserint instructæ præsidiis et auxiliis: qualia sunt, ingeniorum nostri temporis complurium acumen et sublimitas; eximia illa monumenta scriptorum veterum, quæ veluti tot faces nobis prælucent; ars typographica, libros cujuscunque fortunæ hominibus larga manu suppeditans; oceani sinus laxati, et orbis ex omni parte peragratus, unde experimenta plurima priscis ignota comparuerunt, et ingens accessit naturali historiæ cumulus; otium, quo ingenia optima in regnis et provinciis Europæ ubique abundant, cum negotiis minus his in locis implicentur homines, quam aut Græci, propter populares status, aut propter ditionum amplitudinem Romani solebant; pax, qua fruitur hoc tempore Britannia, Hispania, Italia, etiam nunc Gallia, et aliæ regiones non paucæ; consumptio et exinanitio omnium, quæ videntur excogitari aut dici posse circa controversias religionis, quæ tot ingenia jam diu diverterunt a cæterarum artium studiis; summa et excellens majestatis tuæ erudi

« PreviousContinue »