Page images
PDF
EPUB

ipsæ scholæ philosophorum, qui Acatalepsiam simpliciter tenuerunt, inferiores fuere istis, quæ pronuntiandi licentiam usurparunt. Illæ tamen sensui et intellectui auxilia non paraverunt, quod nos fecimus : sed fidem et auctoritatem plane sustulerunt; quod longe alia res est, et fere opposita.

SEXTA tandem pars operis nostri (cui reliquæ inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quæ ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima, et casta, et severa educitur et constituitur. Hanc vero postremam partem perficere et ad exitum perducere, res est et supra vires, et ultra spes nostras collocata. Nos ei initia (ut speramus) non contemnenda, exitum generis humani fortuna dabit; qualem forte homines, in hoc rerum et animorum statu, haud facile animo capere aut metiri queant. Neque enim agitur solum felicitas contemplativa, sed vere res humanæ et fortunæ, atque omnis operum potentia. Homo enim, naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum de naturæ ordine, opere, vel mente, obse. vaverit: nec amplius scit, aut potest. Neque enim ullæ vires causarum catenam solvere aut perfringere possunt: neque natura aliter, quam parendo, vincitur. Itaque intentiones geminæ illæ, humanæ scilicet scientiæ, et potentiæ, vere in idem coincidunt: et frustratio operum maxime fit ex ignoratione causarum.

Atque in eo sunt omnia, siquis oculos mentis a rebus ipsis nunquam dejiciens, earum imagines plane ut sunt, excipiat. Neque enim hoc siverit Deus, ut phantasiæ nostræ somnium pro exemplari mundi edamus sed potius benigne faveat, ut apocalypsim, ac veram visionem vestigiorum et sigillorum Creatoris super creaturas, scribamus.

Itaque tu, Pater, qui lucem visibilem primitias creaturæ dedisti, et lucem intellectualem ad fastigium operum tuorum in faciem hominis inspirasti; opus hoc, quod a tua bonitate profectum, tuam gloriam repetit, tuere et rege. Tu, postquam conversus es

ad spectandum opera, quæ fecerunt manus tuæ, vidisti quod omnia essent bona valde; et requievisti. At homo, conversus ad opera, quæ fecerunt manus suæ, vidit quod omnia essent vanitas et vexatio spiritus ; nec ullo modo requievit. Quare si in operibus tuis sudabimus, facies nos visionis tuæ et sabbati tui participes. Supplices petimus, ut hæc mens nobis constet: utque novis eleemosynis per manus nostras et aliorum, quibus eandem mentem largieris, familiam humanam dotatam velis.

INSTAURATIONIS

MAGNE

PARS PRIMA.

« PreviousContinue »