Page images
PDF
EPUB

sus confirmandum est; ne forte prætextu veteres leges digerendi, leges novæ imponantur occulto.

APHORISMUS LXIV.

Optandum esset, ut hujusmodi legum instauratio illis temporibus suscipiatur, quæ antiquioribus, quorum aeta et opera retractant, literis et rerum cognitione præstiterint. Quod secus in opere Justiniani evenit. Infelix res namque est, cum ex judicio et delectu ætatis minus prudentis et eruditæ antiquorum opera mutilentur et recomponantur. Veruntamen

sæpe necessarium est, quod non optimum.

Atque de legum obscuritate, quæ a nimia et confusa earum accumulatione fit, hæc dicta sint. Jam de descriptione earum ambigua et obscura, dicendum.

De Descriptione legum perplexa et obscura.

APHORISMUS LXV.

Descriptio legum obscura oritur, aut ex loquacitate et verbositate earum; aut rursus ex brevitate nimia; aut ex prologo legis cum ipso corpore legis pugnante.

APHORISMUS LXVI.

De obscuritate vero legum, quæ ex earum descriptione prava oritur, jam dicendum est. Loquacitas, quæ in perscribendo leges in usum venit, et prolixitas non placet. Neque enim, quod vult et captat, ullo modo assequitur, sed contrarium potius. Cum enim casus singulos particulares verbis appositis et propriis persequi et exprimere contendat, majorem inde sperans certitudinem; e contra quæstiones multiplices parit de verbis; ut difficilius procedat interpretatio secundum sententiam legis (quæ sanior est et verior) propter strepitum verborum.

APHORISMUS LXVII.

Neque propterea nimis concisa et affectata brevitas, majestatis gratia, et tanquam magis imperatoria, pro

455 banda est; præsertim his seculis, ne forte sit lex instar regulæ Lesbiæ. Mediocritas ergo assectanda est; et verborum exquirenda generalitas bene terminata; quæ licet casus comprehensos non sedulo persequatur, attamen non comprehensos satis perspicue excludat.

APHORISMUS LXVIII.

In legibus tamen atque edictis ordinariis et politicis, in quibus, ut plurimum, nemo jurisconsultum adhibet, sed suo sensui confidit, omnia fusius explicari debent, et ad captum vulgi, tanquam digito monstrari.

APHORISMUS LXIX.

Neque nobis prologi legum, qui inepti olim habiti sunt, et leges introducunt disputantes non jubentes, utique placerent, si priscos mores ferre possemus. Sed prologi isti legum plerunque (ut nunc sunt tempora) necessario adhibentur, non tam ad explicationem legis, quam instar suasionis, ad perferendam legem in comitiis, et rursus ad satisfaciendum populo. Quantum fieri potest tamen prologi evitentur, et lex incipiat a jussione.

APHORISMUS LXX.

Intentio et sententia legis, licet ex præfationibus et præambulis (ut loquuntur) non male quandoque eliciatur; attamen latitudo aut extensio ejus ex illis minime peti debet. Sæpe enim præambulum arripit nonnulla ex maxime plausibilibus et speciosis ad exemplum, cum lex tamen multo plura complectatur; aut contra, lex restringit et limitat complura, cujus limitationis rationem in præambulo inseri non fuerit opus. Quare dimensio et latitudo legis ex corpore legis petenda: nam præambulum sæpe aut ultra aut citra cadit.

APHORISMUS LXXI.

Est vero genus perscribendi leges valde vitiosum. Cum scilicet casus, ad quem lex collimat, fuse exprimitur in præambulo: deinde ex vi verbi (talis) aut hujusmodi relativi, corpus legis retro vertitur in præambulum, unde præambulum inseritur et incorporatur

ipsi legi: quod et obscurum est, et mians tutum; quia non eadem adhiberi consuevit diligentia in ponderandis et examinandis verbis præambuli, quæ adhibetur in corpore ipsius legis.

Hanc partem de incertitudine legum, quæ ex mala descriptione ipsarum ortum habet, fusius tractabimus, quando de interpretatione legum postea agemus. Atque de descriptione legum obscura hæc dicta sint: jam de modis enucleandi juris dicendum.

De modis enucleandi juris, et tollendi ambigua.

APHORISMUS LXXII.

Modi enucleandi juris, et tollendi dubia, quinque sunt. Hoc enim fit, aut per perscriptiones judiciorum; aut per scriptores authenticos; aut per libros auxiliaris; aut per prælectiones; aut per responsa, sive consulta prudentum. Hæc omnia, si bene instituantur, præsto erunt magna legum obscuritati subsidia.

De perscriptione judiciorum.

APHORISMUS LXXIII.

Ante omnia, judicia reddita in curiis supremis et principalibus, atque causis gravioribus, præsertim dubiis, quæque aliquid habent difficultatis aut novitatis, diligenter et cum fide excipiunto. Judicia enim anchoræ legum sunt, ut leges reipublicæ.

APHORISMUS LXXIV.

Modus hujusmodi judicia excipiendi, et in scripta referendi, talis esto. Casus præcise, judicia ipsa exacte perscribito: rationes judiciorum, quas adduxerunt judices, adjicito: casuum, ad exemplum adductorum, auctoritatem cum casibus principalibus ne commisceto: de advocatorum perorationibus, nisi quidpiam in iis fuerit admodum eximium, sileto.

APHORISMUS LXXV.

Personæ, quæ hujusmodi judicia excipiant, ex advocatis maxime doctis sunto, et honorarium liberale ex publico excipiunto. Judices ipsi ab hujusmodi perscriptionibus abstinento: ne forte opinionibus propriis addicti, et auctoritate propria freti, limites referendarii transcendant.

APHORISMUS LXXVI.

Judicia illa, in ordine et serie temporis, digerito; non per methodum et titulos. Sunt enim scripta ejusmodi, tanquam historiæ, aut narrationes legum. Neque solum acta ipsa, sed et tempora ipsorum, judici prudenti lucem præbent.

De scriptoribus authenticis.

APHORISMUS LXXVII.

Ex legibus ipsis, quæ jus commune constituunt ; deinde, ex constitutionibus sive statutis; tertio loco, ex judiciis perscriptis, corpus juris tantummodo constituitor. Præter illa, alia authentica, aut nulla sunto, aut parce recipiuntor.

APHORISMUS LXXVIII.

Nihil tam interest certitudinis legum (de qua nunc tractamus) quam ut scripta authentica intra fines moderatos coërceantur, et facessat multitudo enormis auctorum et doctorum in jure; unde laceratur sententia legum, judex fit attonitus, processus immortales, atque advocatus ipse, cum tot libros prolegere et vincere non possit, compendia sectatur. Glossa fortasse aliqua bona; et ex scriptoribus classicis pauci, vel potius scriptorum paucorum pauculæ portiones, recipi possint pro authenticis. Reliquorum nihilominus maneat usus nonnullus in bibliothecis, ut eorum tractatus inspiciant judices, aut advocati, cum opus fuerit: sed in causis agendis, in foro citare eos non permittitor, nec in auctoritatem transeunto.

De libris auxiliaribus.

APHORISMUS LXXIX.

At scientiam juris, et practicam, auxiliaribus libris ne nudanto, sed potius instruunto. Ii sex in genere sunto. Institutiones. De verborum significatione. De regulis juris. Antiquitates legum. Summæ. Agendi formulæ.

APHORISMUS LXXX.

Præparandi sunt juvenes et novitii, ad scientiam et ardua juris altius et commodius haurienda et imbibenda, per institutiones. Institutiones illas ordine claro et perspicuo componito. In illis ipsis universum jus privatum percurrito: non alia omittendo, in aliis plus satis immorando, sed ex singulis quædam breviter delibando, ut ad corpus legum perlegendum accessuro, nil se ostendat prorsus novum, sed levi aliqua notione præceptum. Jus publicum in institutionibus ne attingito; verum illud ex fontibus ipsis hauriatur.

APHORISMUS LXXXI.

Commentarium de vocabulis juris conficito. In explicatione ipsorum, et sensu reddendo, ne curiose nimis aut laboriose versator: neque enim hoc agitur, ut definitiones verborum quærantur exacte, sed explicationes tantum, quæ legendis juris libris viam aperiant faciliorem. Tractatum autem istum per literas alphabeti ne digerito. Id indici alicui relinquito: sed collocentur simul verba, quæ circa eandem rem versantur; ut alterum alteri sit juvamento ad intelligendum.

APHORISMUS LXXXII.

Ad certitudinem legum facit (si quid aliud) tractatus bonus et diligens de diversis regulis juris. Is dignus est, qui maximis ingeniis, et prudentissimis jurisconsultis committatur. Neque enim placent, quæ in hoc genere extant. Colligendæ autem sunt regulæ, non tantum notæ et vulgatæ, sed et aliæ magis subtiles et reconditæ, quæ ex legum et rerum

« PreviousContinue »