Page images
PDF
EPUB

Tertio, hoc habent respublicæ, ut tanquam machinæ grandiores tardius moveantur, nec sine magno molimine; unde haud tam cito labefactantur: sicut enim in Ægypto septem anni fertiles, steriles septem sustentarunt; ita in rebuspublicis priorum temporum bona institutio efficit, ut sequentium errores non statim perniciem inferant: at singulorum hominum decreta, et mores, magis subito subverti solent. Hoc denique ethicam gravat, politicæ succurrit.

Scientia civilis tres habet partes, juxta tres societatis actiones summarias; doctrinam de conversatione; doctrinam de negotiis; et doctrinam de imperio sive republica; tria siquidem sunt bona, quæ ex societate civili homines sibi parare expetunt: solamen contra solitudinem, adjumentum in negotiis, et protectio contra injurias. Suntque istæ tres prudentiæ plane inter se diversæ, et sæpenumero disjunctæ; prudentia in conversando, prudentia in negotiando, et prudentia in gubernando.

Enimvero, quod ad conversationem attinet, illa certe affectata esse non debet, at multo minus neglecta; cum prudentia in ejus moderamine, et decus quoddam morum in se ipsa præ se ferat, et ad negotia, tam publica, quam privata, commode administranda, plurimum juvet. Etenim sicut actio oratori tanti habetur (licet sit externum quiddam) ut etiam illis alteris partibus, quæ graviores et interiores videntur, anteponatur; eodem fere modo, in viro civili, conversatio, ejusque regimen (utcunque in exterioribus occupetur) si non summum, at certe eximium locum invenit. Quale enim pondus habet vultus ipse, ejusque compositio? Recte poëta:

Nec vultu destrue verba tuo.

Poterit enim quis vim orationis vultu labefactare, et plane prodere. Quin et facta, non minus quam verba, vultu pariter destrui possint, si Ciceroni credamus; qui, cum fratri affabilitatem commendaret erga provinciales, non in hoc eam potissimum sitam dixit, ut aditus præberet ad se faciles, nisi etiam vultu ipso comiter accedentes exciperet. Nil interest habere

ostium apertum, vultum clausum. Videmus quoque Atticum, sub primum Ciceronis cum Cæsare congressum, bello adhuc fervente, diligenter et serio Ciceronem per epistolam monuisse, de vultu et gestu ad dignitatem et gravitatem componendis. Quod si tantum possit oris et vultus solius moderatio, quanto magis sermo familiaris, et alia, quæ ad conversationem pertinent? Atque sane summa et compendium decori et elegantiæ morum in hoc fere sita sunt, ut quasi æqua lance et propriam dignitatem et aliorum metiamur et tueamur: quod etiam non male expressit T. Livius (licet alii rei intentus) eo personæ charactere: Ne (inquit) aut arrogans videar, aut obnoxius: quorum alterum est alienæ libertatis obliti, alterum suæ. Ex contraria vero parte, si urbanitati et elegantiæ morum externæ impensius studeamus, transeunt, illæ in affectationem quandam deformem et adulterinam. Quid enim deformius quam scenam in vitam transferre? Quinetiam, licet in excessum illum vitiosum minime prolabantur, temporis tamen nimium in hujusmodi leviculis adsumitur, animusque ad curam ipsarum, magis quam oportet, deprimitur. Ideoque sicut in academiis, adolescentes literarum studiosi, at sodalium congressibus plus satis indulgentes, moneri soleant a præceptoribus, Amicos esse fures temporis : sic certe assidua ista, in conversationis decorum, animi intentio, magnum gravioribus meditationibus furtum facit. Deinde, qui primas adeo in urbanitate obtinent, et ad hanc rem unam quasi nati videntur, hoc fere habent, ut sibi ipsis in illa sola complaceant, et ad virtutes solidiores et celsiores vix unquam aspirent: quando e contra, qui sibi in hac parte defectus sunt conscii, decus ex bona existimatione quærunt: ubi enim adest bona existimatio, omnia fere decent; ubi vero illa deficit, tum demum a commoditate morum atque urbanitate subsidium petendum est. Porro, ad res gerendas, vix gravius aut frequentius reperias impedimentum, quam hujusce decori externi curiosam nimis observationem, atque illud alterum, quod huic ipsi inservit; nimirum, anxiam temporis atque opportunitatum electionem. Egregie enim Salomon: Qui

[ocr errors]
[ocr errors]

respicit ad ventos, non seminat; qui respicit ad nubes, non melit. Creanda siquidem nobis est opportunitas sæpius quam opperienda. Ut verbo dicamus, urbana ista morum compositio, veluti vestis animi est, et proinde-vestis commoditates referre debet. Primum enim talis esse debet, ut sit in usu communi: rursus, ut non sit nimis delicata aut sumptuosa: deinde, ita conficienda, ut si qua sit in animo virtus, eam exhibeat maxime conspicuam; si qua deformitas, eandem suppleat et occultet: postremo, et super omnia, ne sit nimis arcta, atque ita animum angustet, ut ejusdem motus in rebus gerendis cohibeat et impediat. Verum hæc pars scientiæ civilis de conversatione eleganter profecto a nonnullis tractata est, neque ullo modo tanquam desiderata reponi debet.

CAPUT SECUNDUM.

Partitio Doctrinæ de Negotiis, in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de ambitu Vita. Exemplum Doctrinæ de Occasionibus Sparsis, ex Parabolis aliquibus Salomonis.. Præcepta de ambitu Vitæ.

Doctrinam de negotiis partiemur in doctrinam de occasionibus sparsis, et doctrinam de ambitu vitæ: quarum altera universam negotiorum varietatem complectitur, et vitæ communis tanquam amanuensis est; altera, ea tantum, quæ ad propriam cujusque fortunam amplificandam spectant, excerpit, et suggerit; quæ singulis pro intimis quibusdam rerum suarum tabellis aut codicillis esse possint. Verum antequam ad species descendamus, aliquid circa doctrinam de negotiis in genere præfabimur. Doctrinam de negotiis, pro rei momento, tractavit adhuc nemo; cum magna, tam literarum, quam literatorum, existimationis jactura. Ab hac enim radice pullulat illud malum, quod notam eruditis inussit; nimirum, eruditionem et prudentiam civilem raro admodum conjungi. Etenim si quis recte advertat, ex prudentiis illis tribus, quas modo diximus

ad vitam civilem spectare, illa conversationis ab eruditis fere contemnitur, tanquam servile quiddam, atque insuper meditationibus inimicum. Quod vero ad illam de republica administranda; sane si quando rerum gubernaculis admoveantur eruditi, munus suum non incommode sustinent; verum ea promotio contingit paucis. De prudentia autem negotiandi (qua de nunc loquimur) in qua vita humana plurimum versatur, nulli omnino libri conscripti habentur; præter pauca quædam monita civilia in fasciculum unum aut alterum collecta, quæ amplitudini hujus subjecti nullo modo respondent. Etenim si libri aliqui extarent de hoc argumento, sicut de cæteris, minime dubitaverim, quin viri eruditi, aliquo experientiæ manipulo instructi, ineruditos, licet diutina experientia edoctos, longe superarent, et proprio illorum (quod dicitur) arcu usi, magis e longinquo ferirent.

Neque vero est cur vereamur, ne scientiæ hujus tam varia sit materia, ut sub præceptionibus non cadat: multo siquidem angustior est, quam illa reipublicæ administrandæ scientiæ; quam tamen apprime videmus excultam. Hujus generis prudentiæ apud Romanos, optimis temporibus, extitisse videntur nonnulli professores. Testatur enim Cicero moris fuisse, paulo ante sua secula, ut senatores, prudentia et rerum usu maxime celebres (Coruncanii, Curii, Lælii, et alii) statis horis in foro deambularent, ubi civibus copiam sui facerent et consulerentur, non de jure, sed de negotiis omnigenis: veluti de filia elocanda, sive de filio educando, sive de prædio coëmendo, de contractu, accusatione, defensione, aut alia quacunque re, quæ in vita communi interveniat. Ex quo liquet, prudentiam quandam esse consilium dandi, etiam in negotiis privatis, ex universali rerum civilium cognitione et experientia promanantem; quæ exerceatur quidem in casibus particularibus, extrahatur autem ex generali casuum consimilium observatione. Sic enim videmus in eo libro, quem ad fratrem conscripsit Q. Cicero De petitione consulatus (quem unicum a veteribus habemus, quantum memini, tractatum de negotio aliquo particulari) quanquam ad consilium dandum,

de re tum præsenti, potissimum spectaret, plurima tamen contineri axiomata politica, quæ non usum solum temporarium, sed normam quandam perpetuam circa electiones populares præscribant. In hoc genere autem nihil invenitur, quod ullo modo comparandum sit cum aphorismis illis, quos edidit rex Salomon; de quo testatur Scriptura cor illi fuisse instar arena maris: sicut enim arena maris universas orbis oras circundant, ita et sapientia ejus omnia humana, non minus, quam divina complexa est. In aphorismis vero illis, præter alia magis theologica, reperies liquido haud pauca præcepta et monita civilia præstantissima, ex profun+ dis quidem sapientiæ penetralibus scaturientia, atque in amplissimum varietatis campum excurrentia. Quoniam vero doctrinam de occasionibus sparsis (quæ doctrinæ de negotiis portio est prior) inter desiderata reponimus, ex more nostro paulisper in illa immorabimur: atque exemplum ejusdem, ex aphorismis sive parabolis illis Salomonis desumptum, proponemus. Neque vero quis, ut arbitramur, nos merito sugillare possit, quod ex scriptoribus Sacræ Scripturæ aliquem ad sensum politicum trahamus: equidem existimo, si extarent commentarii illi Salomonis ejusdem, de natura rerum (in quibus de omni vegetabili, a musco super murum ad cedrum Libani, itemque de animalibus, conscripsit) non illicitum esse, eos secundum sensum naturalem interpretari: quod idem nobis liceat in politicis.

EXEMPLUM PORTIONIS DOCTRINE DE OCCASIONIBUS SPARSIS, EX PARABOLIS ALIQUIBUS SALOMONIS.

PARABOLA I.

Mollis responsio frangit iram.

EXPLICATIO.

Si incendatur ira principis vel superioris adversus te, et tuæ jam sint loquendi partes, duo præcipit Salomon: alterum ut fiat responsio, alterum ut eadem sit mollis. Prius continet tria præcepta. Primo, ut

« PreviousContinue »