Page images
PDF
EPUB

ejus. Itaque scientiarum atque artium receptarum oras legere, necnon utilia quædam in illas importare, tanquam in transitu, non negligemus.

Partitiones tamen scientiarum adhibemus eas, quæ non tantum jam inventa et nota, sed hactenus omissa et debita complectantur. Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter, et deserta. Itaque nil mirum videri debet, si a divisionibus usitatis quandoque recedamus. Adjectio enim, dum totum variat, etiam partes earumque sectiones necessario variat: receptæ autem divisiones, receptæ summæ scientiarum, qualis nunc est, tantum competunt.

Circa ea vero, quæ ceu omissa notabimus, ita nos geremus, ut non leves tantum titulos et argumenta concisa eorum, quæ desiderantur, proponamus: nam siquid inter omissa retulerimus (modo sit dignioris subjecti) cujus ratio paulo videatur obscurior (adeo ut merito suspicari possimus, homines non facile intellecturos, quid nobis velimus, aut quale sit illud opus, quod animo et cogitatione complectimur:) perpetuo nobis curæ erit aut præcepta hujusmodi operis conficiendi, aut etiam partem operis ipsius jam a nobis confectam, ad exemplum totius subjungere: ut in singulis aut opera aut consilio juvemus. Etenim, etiam ad nostram existimationem, non solum aliorum utilitatem pertinere putavimus; ne quis arbitretur, levem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse; atque esse illa, quæ desideramus ac prensamus, tanquam votis similia. Ea vero talia sunt, quorum et penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas plane sit, et nos apud nosmet rationem quandam certam et explicatam habeamus. Neque enim regiones metiri animo, ut augures, auspiciorum causa: sed intrare, ut duces, promerendi studio, suscepimus. Atque hæc prima operis pars est.

PORRO prætervecti artes veteres, intellectum humanum ad trajiciendum instruemus. Destinatur itaque parti secundæ, doctrina de meliore et perfectiore usu rationis in rerum inquisitione, et de auxiliis veris in

tellectus: ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus et facultate amplificetur ad naturæ ardua et obscura superanda. Atque est ea, quam adducimus, ars (quam Interpretationem naturæ appellare consuevimus) ex genere logica; licet plurimum, atque adeo immensum quiddam intersit. Nam et ipsa illa logica vulgaris auxilia et præsidia intellectui moliri ac perare profitetur : et in hoc uno consentiunt. Differt autem plane a vulgari, rebus præcipue tribus: viz. ipso fine, ordine demonstrandi, et inquirendi initiis.

Nam huic nostræ scientiæ finis proponitur; ut inveniantur non argumenta, sed artes; nec principiis consentanea, sed ipsa principia; nec rationes probabiles, sed designationes et indicationes operum. Itaque ex intentione diversa, diversus sequitur effectus. Illic enim adversarius disputatione vincitur et constringitur hic natura, opere.

Atque cum hujusmodi fine conveniunt demonstrationum ipsarum natura et ordo. In logica enim vulgari opera fere universa circa syllogismum consumitur. De inductione vero dialectici vix serio cogitasse videntur; levi mentione eam transmittentes, et ad disputandi formulas properantes. At nos demonstrationem per syllogismum rejicimus, quod confusius agat, et naturam emittat e manibus. Tametsi enim nemini dubium esse possit, quin, quæ in medio termino conveniunt, ea et inter se conveniant (quod est mathematicæ cujusdam certitudinis) nihilominus hoc subest fraudis, quod syllogismus ex propositionibus constet, propositiones ex verbis, verba autem notionum tessera et signa sint. Itaque si notiones ipsæ mentis (quæ verborum quasi anima sunt et totius hujusmodi structuræ ac fabricæ basis) male ac temere a rebus abstractæ et vagæ, nec satis definitæ et circumscriptæ, denique multis modis vitiosæ fuerint, omnia ruunt. Rejicimus igitur syllogismum; neque id solum quoad principia (ad quæ nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias: quas educit sane atque parturit, utcunque syllogismus; sed ope

rum steriles, et a practica remotas, et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes. Quamvis igitur relinquamus syllogismo, et hujusmodi demonstrationibus famosis ac jactatis, jurisdictionem in artes populares et opinabiles (nil enim in hac parte movemus) tamen ad naturam rerum, inductione per omnia, et tam ad minores propositiones, quam ad majores, utimur. Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quæ sensum tuetur, et natúram premit, et operibus imminet ac fere immiscetur.

Itaque ordo quoque demonstrandi plane invertitur. Adhuc enim res ita geri consuevit ; ut a sensu et particularibus primo loco ad maxime generalia advoletur, tanquam ad polos fixos, circa quos disputationes vertantur; ab illis cætera per media deriventur: via certé compendiaria, sed præcipiti; et ad naturam impervia, ad disputationes vero proclivi et accommodata. At, secundum nos, axiomata continenter et gradatim excitantur, ut nonnisi postremo loco ad generalissima veniatur ea vero generalissima evadunt, non notionalia, sed bene terminata; et talia, quæ natura ut revera sibi notiora agnoscat, quæque rebus hæreant in inedullis.

At in forma ipsa quoque inductionis, et judicio, quod per eam fit, opus longe maximum movemus. Ea enim, de qua dialectici loquuntur, quæ procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur; nec exitum reperit.

Atqui opus est ad scientias inductionis forma tali, quæ experientiam solvat, et separet, et per exclusiones ac rejectiones debitas necessario concludat. Quod si judicium illud vulgatum dialecticorum tam operosum fuerit, et tanta ingenia exercuerit; quanto magis laborandum est in hoc altero, quod non tantum ex mentis penetralibus, sed etiam ex naturæ visceribus extrahitur?

Neque tamen hic finis. Nam fundamenta quoque scientiarum fortius deprimimus et solidamus, atque initia inquirendi altius sumimus, quam adhuc homi

nes fecerunt: ea subjiciendo examini, quæ logica vulgaris tanquam fide aliena recipit. Etenim dialectici principia scientiarum a scientiis singulis tanquam mutuo sumunt; rursus notiones mentis primas venerantur: postremo informationibus immediatis sensus bene dispositi acquiescunt. At nos logicam veram, singulas scientiarum provincias, majore cum imperio, quam penes ipsarum principia sit, debere ingredi decrevimus; atque illa ipsa principia putativa ad rationes reddendas compellere, quousque plane constent. Quod vero attinet ad notiones primas intellectus; nihil est eorum, quæ intellectus sibi permissus congessit, quin nobis pro suspecto sit: nec ullo modo ratum, nisi novo judicio se stiterit, et secundum illud pronuntiatum fuerit. Quinetiam sensus ipsius informationes multis modis excutimus. Sensus enim fallunt utique; sed et errores suos indicaut: verum errores præsto, indicia eorum longe petita sunt.

Duplex autem est sensus culpa: aut enim destituit nos, aut decipit. Nam primo, plurimæ sunt res, quæ sensum etiam recte dispositum, nec ullo modo impeditum, effugiunt; aut subtilitate totius corporis, aut partium minutiis, aut loci distantia, aut tarditate atque etiam velocitate motus, aut familiaritate objecti, aut alias ob causas. Neque rursus, ubi sensus rem tenet, prehensiones ejus admodum firmæ sunt. Nam testimonium et informatio sensus semper est ex analogia hominis, non ex analogia universi: atque magno prorsus errore asseritur, sensum esse mensuram rerum.

Itaque ut his occurratur; nos multo et fido ministerio auxilia sensui undique conquisivimus, et contraximus: ut destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur. Neque id molimur tam instrumentis, quam experimentis. Etenim experimentorum longe major est subtilitas, quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti: (de iis loquimur experimentis, quæ ad intentionem ejus, quod quæritur, perite, et secundum artem excogitata et apposita sunt.) Itaque perceptioni sensus immediatæ ac propriæ non multum tribuimus: sed eo rem dedu

[ocr errors]

cimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet. Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes nos præstitisse: ut alii professione quadam, nos re ipsa sensum tueri ac colere videamur. Atque hujusmodi sunt ea, quæ ad lumen ipsum naturæ, ejusque accensionem et immissionem paramus: quæ per se sufficere possent, si intellectus humanus æquus et instar tabulæ abrasæ esset.

Sed

cum mentes hominum miris modis adeo obsessæ sint, ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit; necessitas quædam incumbit, ut etiam huic rei remedium quærendum esse putemus.

Idola autem, a quibus occupatur mens, vel adscititia sunt, vel innata. Adscititia vero immigrarunt in mentes hominum, vel ex philosophorum placitis et sectis, vel ex perversis legibus demonstrationum. At innata inhærent naturæ ipsius intellectus, qui ad errorem longe proclivior esse deprehenditur, quam sensus. Utcunque enim homines sibi placeant, et in admirationem mentis humanæ ac fere adorationem ruant, illud certissimum est; sicut speculum inæquale rerum radios ex figura et sectione propria immutat; ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis, haud optima fide rerum naturæ suam naturam inserere et immi

scere.

Atque priora illa duo idolorum genera, ægre; postrema vero hæc nullo modo evelli possunt. Id tantum relinquitur, ut indicentur; atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur, ne forte a destructione veterum, novi subinde errorum surculi ex ipsa mala complexione mentis pullulent; eoque res recidat, ut errores non extinguantur, sed permutentur : verum e contra, ut illud tandem in æternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem, ejusque formam legitimam, judicare non posse. Itaque doctrina ista de expurgatione intellectus, ut ipse ad veri

« PreviousContinue »