Page images
PDF
EPUB

non tanquam imitamentum, sed tanquam exemplar, proponit, cum ait: Opus non esse hominibus, alias ad Deos preces fundere, quam ut benignos æque et propitios se dominos mortalibus præstarent, ac Trajanus præstitisset. Verum hæc profanam ethnicorum jactantiam sapiunt, qui umbras quasdam corpore majores prensabant. At religio vera, et sancta fides Christiana, rem ipsam petit: imprimendo animis hominum charitatem; quæ appositissime vinculum perfectionis appellatur, quia virtutes omnes simul colligat, et revincit. Sane elegantissime dictum est a Menan dro, de amore sensuali, qui divinum illum perperam imitatur: Amor melior sophista lævo, ad humanam vitam. Quibus innuit, morum decus melius ab amore efformari, quam a sophista et præceptore inepto, quem lævum appellat. Siquidem universis suis operosis regulis et præceptionibus hominem tam dextere et expedite effingere nequeat, ut se ipsum et in pretio habeat, et se belle in omnibus componat, quam amor facit. Sic proculdubio, si animus cujuspiam fervore charitatis veræ incendatur, ad majorem perfectionem evehetur, quam per universam ethicam doctrinam ; quæ sophistæ profecto habet rationem, si cum altera illa conferatur. Quinetiam, sicut Xenophon recte observavit, Cæteros affectus, licet animum attollant, eum tamen distorquere et discomponere per ecstases et excessus suos: amorem vero solum, eum simul et dilatare et componere. Sic omnes aliæ humanæ, quas admiramur, dotes, dum naturam in majus exaltant, excessui interim sunt obnoxiæ sola autem charitas non admittit excessum. Angeli, dum ad potentiam, divinæ parem, aspirarent, prævaricati sunt, et ceciderunt: Ascendam et ero similis Altissimo. Homo, dum ad scientiam divinæ parem aspiraret, prævaricatus est, et lapsus: Eritis sicut dii; scientes bonum et malum. Varum ad similitudinem divinæ bonitatis aut charitatis aspirando, nec Angelus, nec homo, unquam in periculum venit, aut veniet. Imo ad hanc ipsam imitationem etiam invitamur: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est, qui solem

suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Quin et in ipso archetypo naturæ divinæ, verba sic collocat religio ethnica (optimus, maximus;) Scriptura autem sacra pronunciat; Misericordia ejus super omnia opera ejus.

Hanc itaque moralis doctrinæ partem, de georgicis animi, jam absolvimus. In qua, si ex intuitu portionum ejus, quas perstrinximus, quis existimet, operam nostram in hoc tantummodo sitam esse, ut ea in artem seu doctrinam redigeremus, quæ ab aliis scriptoribus prætermissa siut, tanquam vulgata et obvia, et per se satis clara et perspicua; suo judicio libere utatur. Interim illud meminerit, quod ab initio monuimus, propositum a nobis esse, non rerum pulchritudinem, sed usum et veritatem sectari. Recordetur etiam paulisper commentum illud parabolæ antiquæ, de geminis Somni portis :

Sunt gemina Somni portæ, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris:
Altera candenti perfecta nitens elephanto;
Sed falsa ad cælum mittunt insomnia manes.

Insignis sane magnificentia portæ eburneæ; tamen somnia vera per corneam commeant.

Additamenti vice poni possit circa doctrinam ethicam observatio illa; inveniri nimirum relationem et congruitatem quandam, inter bonum animi, et bonum corporis. Nam sicut bonum corporis constare diximus ex sanitate, pulchritudine, robore, ac voluptate; sic animi bonum, si juxta moralis doctrinæ scita illud coutemplemur, huc tendere perspiciemus, ut animum reddat sanum, et a perturbationibus immunem; pulchrum, verique decoris ornamentis excultum ; fortem, ac agilem ad omnia vitæ munia obeunda; denique non stupidum, sed voluptatis et solatii honesti sensum vivide retinentem. Hæc autem, sicut in corpore, ita et in animo raro simul omnia conjunguntur. Facile enim videre est multos, ingenii viribus et fortitudine animi pollentes, quos infestant tamen perturbationes; quorumque etiam moribus vix aliquid elegantiæ aut venustatis aspergitur: alios, quibus abunde est in mo

ribus elegantiæ et venustatis, illis tamen non suppetit, aut probitas animi, ut velint, aut vires, ut possint recte agere: alios, animo præditos honesto, atque a vitiorum labe repurgato, qui tamen nec sibi ipsis ornamento sunt, nec reipublicæ utiles: alios, qui istorum fortasse trium compotes sunt, sed tamen Stoica quadam tristitia et stupiditate præditi, virtutis quidem actiones exercent, gaudiis non perfruuntur. Quod si contingat, ex quatuor istis duo aut tria aliquando concurrere, rarissime tamen fit, quemadmodum diximus, ut omnia. Jam vero principale istud membrum philosophiæ humanæ, quæ hominem contemplatur, quatenus ex corpore consistit atque anima, sed tamen segregatum, et citra societatem, a nobis pertractatum

est.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER OCTAVUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Partitio Doctrinæ Civilis, in Doctrinam de Conversatione; Doctrinam de Negotiis; et Doctrinam de Imperio, sive Republica.

VETUS est narratio, rex optime, convenisse complures philosophos solenniter, coram legato regis exteri, atque singulos pro virili parte sapientiam suam ostentasse; ut haberet legatus, quæ referret de mirabili sapientia Græcorum. Unus tamen ex eorum numero silebat, et nihil adducebat in medium: adeo ut legatus ad eum conversus diceret; Tu vero quid habes, quod referam? Cui ille; Refer (inquit) regi tuo, te invenisse apud Græcos aliquem, qui tacere sciret. Equidem oblitus eram, in hac artium synopsi, artem lacendi interserere: quam tamen (quoniam plerunque desideretur) exemplo jam proprio docebo. Etenim, cum me tandem ordo rerum ad illud deduxerit, ut

paulo post de arte imperii tractandum sit, cumque ad tantum regem scribam, qui perfectus adeo in ea arte sit magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit: nec omnino immemor esse possim, qualem apud majestatem tuam locum sustinuerim: consentaneum magis existimavi, me ipsum tacendo de hac re, apud majestatem tuam, quam scribendo, probare. Cicero vero, non solum artis, verum etiam eloquentiæ cujusdam, quæ in tacendo reperiatur, meminit. Cum enim sermones nonnullos suos, cum alio quodam, ultro citroque habitos, in epistola quadam ad Atticum commemorasset, sic scribit: Hoc loco, sumpsi aliquid de tua eloquentia; nam tacui. Pindarus vero (cui illud peculiare est, animos hominum inopinato, sententiola aliqua mirabili, veluti virgula divina, percutere) hujusmodi quidpiam ejaculatur: Interdum magis afficiunt non dicta, quam dicta. In hac parte igitur, tacere, aut, quod silentio proximum est, brevis admodum esse decrevi. Verum, antequam ad artes imperii perveniam, haud pauca de aliis doctrinæ civilis portionibus sunt præmittenda.

Scientia civilis versatur circa subjectum, quod cæterorum omnium maxime est materiæ immersum : ideoque difficillime ad axiomata reducitur. Sunt tamen nonnulla, quæ hanc difficultatem levant. Primo enim, quemadmodum Cato ille censorius de Romanis suis dicere solitus est: Ovibus eos similes esse, quarum gregem integrum minore quis molestia ageret, quam unam aliquam: quoniam si paucas ex grege, ut rectam ineant viam, propellere possis, cæteræ ultro sequentur. Similiter, hoc quidem respectu, ethica munus est quodammodo illo politicæ difficilius. Secundo proponit sibi ethica, ut animus bonitate interna imbuatur, et cumuletur: at civilis scientia nihil amplius postulat præter bonitatem externam : hæc enim ad societatem sufficit. Itaque non raro accidit, ut regimen sit bonum, tempora mala: siquidem in sacra historia illud non semel occurrit (cum de regibus bonis et piis narretur) sed adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. Itaque, et hoc quoque respectu, duriores partes sunt ethica.

« PreviousContinue »