Page images
PDF
EPUB

mutandos mores plurimum valent. Qua in parte debuerant philosophi strenue et gnaviter inquirere, De viribus et energia consuetudinis, exercitationis, habitus, educationis, imitationis, æmulationis, convictus, amicitiæ, laudis, reprehensionis, exhortationis, famæ, legum, librorum, studiorum, et si quæ sunt alia. Hæc enim sunt illa, quæ regnant in moralibus; ab istis agentibus animus patitur et disponitur; ab istis, veluti ingredientibus, conficiuntur pharmaca, quæ ad conservandam et recuperandam animi sanitatem conducant, quatenus remediis humanis id præstari possit. Ex quorum numero unum aut alterum seligemus, in quibus paululum immorabimur,ut reliquis sint exemplo. De consuetudine igitur et habitu, pauca delibabimus.

Opinio illa Aristotelis plane mihi videtur angustias quasdam contemplationis, et negligentiam sapere: cum asserit in illas actiones, quæ naturales sunt, consuetudinem nihil posse: exemplo usus, quod si lapis millies projiciatur in altum, ne inclinationem quidem sponte ascendendi acquirit: quinetiam quod sæpius videndo, aut audiendo, nihilo melius aut videmus, aut audimus. Quamvis enim hoc teneat in aliquibus, ubi natura est peremptoria (cujus rei causas reddere in præsentia non vacat) aliter tamen in illis fit, in quibus natura, secundum latitudinem quandam, patitur intentionem et remissionem. Sane videre potuit, chirothecam paulo arctiorem, manui sæpius inducendo, laxiorem reddi; baculum usu et mora in contrarium flexus sui naturalis incurvari, et in eodem statu paulo post durare; vocem exercitando, magis fieri robustam et sonoram; frigora æstumque consuetudine tolerari; et ejusdem generis complura. Quæ quidem posteriora duo exempla propius accedunt ad rem, quam quæ ab ipso adducta sunt. Attamen, utcunque hoc se habeat, quo magis verum fuerit, tam virtutes, quam vitia, in habitu consistere; eo magis ei contendendum fuerat, ut normas præscriberet, quomodo hujusmodi habitus fuerint acquirendi aut amovendi: plurima siquidem confici possint præcepta de prudenti institu

[blocks in formation]

tione exercitationum, animi non minus, quam corporis. Illorum paucula recensebimus.

Primum erit, ut jam a principio caveamus a pensis, vel magis arduis, vel magis pusillis, quam res postulat: nam si oneris nimium imponatur, apud ingenium mediocre bene sperandi alacritatem obtundes; apud ingenium fiduciæ plenum opinionem concitabis, qua plus sibi polliceatur, quam præstare possit; quod secum trabit socordiam. In utroque autem ingenii temperamento fiet ut experimentum expectationi non satisfaciat: id quod animum semper dejicit, et confundit. Quod si pensa leviora fuerint, magna inducitur, in progressionis summa, jactura.

Secundum erit, ut ad exercendam facultatem aliquam, quo habitus comparetur, duo imprimis tempora observentur: alterum, quando animus optime fuerit ad rem dispositus; alterum quando pessime: ut ex priore, plurimum in via promoveamus ; ex posteriore nodos obicesque animi contentione strenua deteramus, unde tempora media facile et placide labentur.

[ocr errors]

Tertium erit illud præceptum, cujus Aristoteles obiter meminit; Ut totis viribus (citra tamen vitium) nitamur in contrarium illius, ad quod natura maxime impellimur: sicut cum in adversum gurgitis remigamus; aut baculum incurvum, ut rectum fiat, in contrarium flectimus.

Quartum præceptum ex illo axiomate pendet, quod verissimum est; animum ad quæcunque felicius trahi et suavius, si illud, quo tendimus, in intentione operantis non sit principale, sed tanquam aliud agendo superetur; quoniam ita fert natura, ut necessitatem et imperium durum ferme oderit. Sunt et alia multa, quæ utiliter præcipi possint, de regimine consuetudinis; consuetudo enim, si prudenter et perite inducatur, fit revera (ut vulgo dicitur) altera natura: quod si imperite et fortuito administretur, erit tanquam simia naturæ, quæ nihil ad vivum imitetur, sed inscite tantum et deformiter.

Similiter si de libris, et studiis, eorumque ad mores virtute et influentia, verba facere vellemus; numnam desunt plurima præcepta et consilia fructuosa, eo spectantia? Annon unus ex patribus, magna cum indignatione, poësim appellavit vinum dæmonum; cum revera progignat plurimas tentationes, cupiditates et opiniones vanas? Annon prudens admodum, et digna, quæ bene perpendatur, est sententia Aristotelis, Juvenes non esse idoneos moralis philosophie auditores: quia in illis perturbationum æstuatio nondum sedata est, nec tempore et rerum experientia consopita? Atque ut verum dicamus, an non ideo fit, ut scriptorum priscorum præstantissimi libri et sermones (quibus ad virtutem homines efficacissime invitati sunt; tam augustam ejus majestatem omnium oculis repræsentando, quam opiniones populares, in virtutis ignominiam, tanquam habitu parasitorum indutas derisui propinando) tam parum prosint ad vitæ honestatem, et mores pravos corrigendos, quia perlegi et revolvi non consueverunt a viris ætate et judicio maturis, sed pueris tantum et tironibus relinquuntur? Annon et hoc verum est, juvenes multo minus politicæ quam ethica auditores idoneos esse, antequam religione et doctrina de moribus et officiis plane imbuantur: ne forte judicio depravati et corrupti, in eam opinionem veniant, non esse rerum differentias morales veras et solidas, sed omnia ex utilitate, aut successu metienda; sicut poëta canit:

Prosperum et felix scelus virtus vocatur;

et rursus,

Ille crucem pretium sceleris tulit, hic diadema. Ac poëtæ quidem hæc satirice et per indignationem loqui videntur: At libri nonnulli politici idem serio et positive supponunt. Sic enim Machiavello dicere placet, Quod si contigisset Cæsarem bello superatum fuisse, Catilina ipso fuisset odiosior: quasi vero nihil interfuisset, præter fortunam solam, inter furiam quandam, ex libidine et sanguine conflatam, atque animum

excelsum, et inter homines naturales maxime omnium (si ambitio abfuisset) suspiciendum. Videmus etiam ex hoc ipso, quam necessarium sit, homines doctrinas pias et ethicas, antequam politicam degustent, plenis faucibus haurire: nimirum, quod qui in aulis principum, et negotiis civilibus, a teneris (ut aiunt unguiculis innutriti sunt, nunquam fere sinceram et internam morum probitatem assequantur: quanto minus si accesserit etiam librorum disciplina? Porro, et in documentis ipsis moralibus, vel saltem aliquibus eorum, annon cautio pariter est adhibenda, ne inde fiant homines pertinaces, arrogantes, et insociabiles? Juxta illud Ciceronis de M. Catone: Hæc bona, quæ videmus, divina et egregia, ipsius scitote esse propria : quæ nonnunquam requirimus, ea sunt omnia non a natura, sed a magistris. Sunt et axiomata alia complura, de iis, quæ a studiis et libris hominum animis ingenerantur. Verum est enim quod dicit ille, Abeunt studia in mores: quod pariter affirmandum de cæteris illis rebus, convictu, fama, legibus patriis, et reliquis, quas paulo ante recensuimus.

Cæterum animi quædam est cultura, quæ adhuc magis accurata et elaborata videtur, quam reliquæ. Nititur autem hoc fundamento: quod omnium mortalium animi, certis temporibus, reperiantur in statu perfectiore; aliis, in statu magis depravato. Hujus igitur culturæ intentio fuerit et institutum, ut bona illa tempora foveantur; prava vero tanquam ex calendario deleantur et expungantur. Ac bonorum quidem temporum fixatio duobus modis procuratur: votis, aut saltem constantissimis animi decretis, et observantiis, atque exercitationibus; quæ non tantum in se valent quantum in hoc, quod animum in officio et obedientia jugiter coutineant. Malorum temporum obliteratio duplici itidem ratione perfici potest: redemptione aliqua, vel expiatione præteritorum, et novo vitæ instituto, veluti de integro. Verum hæc pars ad religionem plane spectare videtur; nec mirum; cum moralis philosophia vera et genuina (sicut aute dictum est) ancillæ tantum vices erga theologiam suppleat.

Quamobrem, concludemus hanc partem de cultura animi cum eo remedio, quod omnium est maxime compendiosum et summarium, et rursus maxime nobile et efficax, quo animus ad virtutem efformetur, et in statu collocetur perfectioni proximo. Hoc autem est, ut fines vitæ actionumque deligamus, et nobis ipsis proponamus, rectos et virtuti congruos; qui tamen tales sint, ut eos assequendi nobis aliquatenus suppetat facultas. Si enim hæc duo supponantur; ut et fines actionum sint honesti et boni, et decretum animi de iis assequendis et obtinendis fixum sit et constans; sequetur ut continuo vertat et efformet se animus, una opera, in virtutes omnes. Atque hæc certe illa est operatio, quæ natura ipsius opus referat, cum reliquæ, quæ diximus, videantur esse solummodo sicut opera manus. Quemadmodum enim statuarius, quando simulacrum aliquod sculpit aut incidit, illius solummodo partis figuram effingit, circa quam manus occupata est, non autem cæterarum (veluti si faciem efformet, corpus reliquum rude permanet et informe saxum, donec ad illud quoque pervenerit) e contra vero natura, quando florem molitur, aut animal, rudimenta partium omnium simul parit et producit: eodem modo, quando virtutes habitu acquiruntur, dum temperantiæ incumbimus, ad fortitudinem, aut reliquas parum proficimus; quando autem rectis et honestis finibus nos dedicaverimus penitus et devoverimus, quæcunque fuerit virtus, quam animo nostro commendaverint et imperaverint fines illi, reperiemus nos jamdudum imbutos, et prædispositos habilitate et propensione nonnulla ad eam assequendam et exprimendam. Atque hic possit esse status ille animi, qui egregie ab Aristotele describitur; et ab eo, non virtutis, sed divinitatis cujusdam charactere insignitur. Ipsa ejus verba hæc sunt: Immanitati autem consentaneum est, opponere eam, quæ supra humanitatem est, heroicam sive divinam virtutem. Et paulo post, Nam ut fera neque vitium neque virtus est, sic neque Dei. Sed hic quidem status altius quiddam virtute est; ille aliud quiddam a vitio. Plinius certe secundus, ex licentia magniloquentiæ et hnicæ, Trajani virtutem, divinæ,

« PreviousContinue »