Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

PRO.

pus: quidni igitur tempus imitemur?

Exempla remota inepta sunt; recentia corrupta et ambitiosa.

Imperitis et contentiosis permitte, ut ad exempla res agant.

Sicut qui nobilitatem in familiam introducunt, digniores fere sunt posteris; ita novationes rerum plerunque præstant iis, quæ ad exempla fiunt.

Morosa morum retentio, res turbulenta est, æque ac novitas.

Cum per se res mutentur in deterius, si consilio in melius non mutentur, quis finis erit mali?

Moris servi, temporis ludibria.

CONTRA.

injuria; nam præsentia convellit.

Quæ usu obtinuere, si non bona, at saltem apta inter se sunt.

Quis novator tempus imitatur, quod novationes ita insinuat, ut sensus fallant?

Quod præter spem evenit, cui prodest, minus acceptum; cui obest, magis molestum.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Necessitas, quæ violen- dat, præter iram et meta consulit, eadem exe- tum.

quitur.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Tutum foret argumen- simo creditur, quæ raristis credere, si homines ni- sime mentiuntur. hil absurdi facerent.

Argumenta, cum sint

contra testimonia, hoc præstant, ut res mira videatur, non autem ut vera.

Atque hæc antitheta (quæ nunc proposuimus) fortasse tanti non fuerint; sed cum jam olim parata et collecta a nobis essent, noluimus diligentiæ nostræ juvenilis fructum perire: præsertim cum (si quis acutius introspiciat) semina sint, non flores. In illo autem adolescentiam plane spirant, quod sint in morali, sive demonstrativo genere, uberiora; in deliberativo, et judiciali, perpauca.

Tertia collectio, quæ pertinet ad promptuariam, atque etiam desideratur, est ea, quam vocare placet, formularum minorum. Ille autem sunt, veluti vestibula, posticæ, ante-cameræ, re-cameræ, transitus, etc. orationis; quæ indiscriminatim omnibus subjectis competere possint. Quales sunt præfationes, conclusiones, digressiones, transitiones, promissiones, declinationes, et plurima ejusmodi. Quemadmodum enim in ædificiis, plurimum facit et ad voluptatem et ad usum, ut frontispicia, gradus, ostia, fenestræ, aditus, transitus, et hujusmodi, commode distribuantur; eodem modo etiam in oratione fit, ut additamenta et interpositiones istæ (si decore et perite formentur et collocentur) plurimum tum gratiæ, tum commoditatis, universæ orationis structuræ adjiciant. Harum formularum exemplum unum aut alterum proponemus, neque diutius iisdem immorabimur. Etsi enim sint res haud exigui usus, tamen cum nihil in his addamus de nostro, sed tantum formulas nudas, ex Demosthene, aut Cicerone, aut alio quopiam selecto auctore, describamus, inferius quiddam videntur, quam ut in eo tempus teramus.

« PreviousContinue »