Page images
PDF
EPUB

fida, et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus. Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit, quam vera et legitima spiritus humani humiliatio. Omnes enim ante nos, qui ad artes inveniendas se applicuerunt, conjectis paulisper in res, et exempla, et experientiam oculis, statim, quasi inventio nil aliud esset, quam quædam excogitatio, spiritus proprios, ut sibi oracula exhiberent, quodammodo invocarunt. Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus, quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint; unde fit, ut ingenii viribus et excellentiæ non multum relinquatur. Atque quam in inveniendo adhibemus humilitatem, eandem et in docendo sequuti sumus. Neque enim aut confutationum triumphis, aut antiquitatis advocationibus, aut auctoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur; qualia reperire non • difficile esset ei, qui nomini suo, non animis aliorum lumen affundere conaretur. Non (inquam) ullam aut vim, aut insidias hominum judiciis fecimus aut paramus; verum eos ad res ipsas, et rerum fœdera adducimus; ut ipsi videant, quid habeant, quid arguant, quid addant, atque in commune conferant. Nos autem, si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus, et minus attendimus, vel defecimus in via, et inquisitionem abrupimus; nihilominus iis modis, res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiæ massam altius inficiant, notari et separari possint; atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum continuatio. Atque hoc modo, inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia, omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum, in perpetuum, nos firmasse existimamus.

Quamobrem, quum hæc arbitrii nostri non sint; in principio operis, ad Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores

et peregrinationis istius vitæ, in qua dies paucos et malos terimus; novis suis eleemosynis, per manus nostras, familiam humanam dotare dignentur. Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis. officiant; neve ex reseratione viarum sensus, et accensione majore luminis naturalis, aliquid incredulitatis et noctis, animis nostris, erga divina mysteria oboriatur: sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato, et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur, quæ fidei sunt. Postremo, ut scientiæ veneno, a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus, nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.

Peractis autem votis, ad homines conversi, quædam et salutaria monemus, et æqua postulamus. Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant. Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, cœlestis claudit, et obsignat. Rursus, ne, hujusce mali fuga, in contrarium peccent; quod certe fiet, si naturæ inquisitionem ulla ex parte, veluti interdicto, separatam putant. Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit: sed ambitiosa illa et imperativa scientiæ moralis, de bono et malo dijudicantis, cupiditas, ad hoc ut homo a Deo deficeret, et sibi ipsi leges daret, ea demum ratio atque modus tentationis fuit. scientiis autem, quæ naturam contemplantur, sanctus ille philosophus pronuntiat, gloriam Dei esse celare rem; gloriam regis autem rem invenire: non aliter, ac si divina natura, innocenti et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur; atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo, pro sua in homines indulgentia et bonitate, cooptaverit. Postremo omnes in universum monitos volumus, ut scientiæ veros fines cogitent; nec eam aut animi causa petant, aut ad contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam,

De

aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora, sed ad meritum, et usus vitæ, eamque in charitate perficiant, et regant. Ex appetitu enim potentiæ, angeli lapsi sunt; ex appetitu scientiæ, homines: sed charitatis non est excessus; neque angelus, aut homo, per eam unquam in periculum venit.

Postulata autem nostra, quæ afferimus, talia sunt. De nobis ipsis silemus: de re autem, quæ agitur, petimus; ut homines eam non opinionem, sed opus esse cogitent; ac pro certo habeant, non sectæ nos alicujus, aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis humanæ fundamenta moliri. Deinde, ut suis commodis æqui, exutis opinionum zelis et præjudiciis, in commune consulant, ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris præsidiis et auxiliis, liberati et muniti, laborum, qui restant, et ipsi in partem veniant. Præterea, ut bene sperent, neque Instaurationem nostram, ut quiddam infinitum, et ultra mortale, fingant, et animo concipiant; quum revera sit infiniti erroris finis, et terminus legitimus; mortalitatis autem et humanitatis non sit immemor, quum rem non intra unius ætatis curriculum omnino perfici posse confidat, sed successioni destinet; denique scientias, non per arrogantiam in humani ingenii cellulis, sed submisse in mundo majore quærat. Vasta vero, ut plurimum, solent esse, quæ inania: solida contrahuntur maxime, et in parvo sita sunt. Postremo etiam petendum videtur (ne forte quis rei ipsius periculo nobis iniquus esse velit) ut videant homines, quatenus ex eo, quod nobis asserere necesse sit (si modo nobis ipsi constare velimus) de his nostris opinandi, aut sententiam ferendi, sibi jus permissum putent: quum nos omnem istam rationem humanam præmaturam, anticipantem, et a rebus temere, et citius quam oportuit, abstractam (quatenus ad inquisitionem naturæ) ut rem variam, et perturbatam, et male extructam, rejiciamus: neque postulandum est, ut ejus judicio stetur, quæ ipsa in judicium vocatur.

DISTRIBUTIO OPERIS.

EJUS CONSTITUUNTUR PARTES SEX.

Prima,

Partitiones scientiarum.

Secunda, Novum organum, sive Indicia de interpreta

Tertia,

tione naturæ.

Phænomena universi, sive Historia naturalis et experimentalis ad condendam philosophiam.

Quarta, Scala intellectus.

Quinta, Prodromi, sive Anticipationes philosophiæ secunda.

Sexta,

Philosophia secunda, sive Scientia activa.

SINGULARUM ARGUMENTA.

PARS autem instituti nostri est, ut omnia, quantum fieri potest, aperte et perspicue proponantur. Nuditas enim animi, ut olim corporis, innocentiæ et simplicitatis comes est. Pateat itaque primo ordo operis, atque ratio ejus. Partes operis a nobis constituun

tur sex.

Prima pars exhibet scientiæ ejus sive doctrinæ, in cujus possessione humanum genus hactenus versatur, summam, sive descriptionem universalem. Visum enim est nobis, etiam in iis quæ recepta sunt, nonnullam facere moram: eo nimirum consilio, ut facilius et veteribus perfectio, et novis aditus detur. Pari enim fere studio ferimur et ad vetera excolenda, et ad ulteriora assequenda. Pertinet etiam hoc ad faciendam fidem; juxta illud: Non accipit indoctus verba scientiæ, nisi prius ea dixeris, quæ versantur in corde

VOL. VII.

D

« PreviousContinue »