Page images
PDF
EPUB

Ego omni officio, ac potius pietate erga te, cæteris satisfacio omnibus: mihi ipse nunquam satisfacio. Tanta est enim magnitudo tuorum erga me meritorum, ut quoniam tu, nisi perfecta re, de me non conquiesti: ego, quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. In causa hæc sunt: Ammonius regis legatus aperte pecunia nos oppugnat. Res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur. Regis causa, si qui sunt, qui velint, qui pauci sunt, omnes ad Pompeium rem deferri volunt. Senatus religionis calumniam, non religione, sed malevolentia, et illius regiæ largitionis invidia comprobat, etc.

Doctrina autem de ciphris aliam secum traxit doctrinam erga ipsam relativam illa est de deciphratione sive reseratione ciphrarum; licet quis alphabetum ciphræ aut pactum de latebra penitus ignoret. Res sane est illa laboriosa simul et ingeniosa, et arcanis principum, veluti et illa prior, dicata. Attamen præcautione solerti fieri possit inutilis; etsi, quomodo res nunc se habent, magni prorsus sit usus. Etenim

si ciphræ introductæ essent bonæ et fideles, plurimæ fuerint, quæ operam deciphratoris prorsus eluderent, et excluderent: quæ tamen sint satis commodæ et expeditæ ad legendum aut scribendum. Verum imperitia et inscitia secretariorum et amanuensium in aulis principum tanta est, ut maxima plerunque negotia ciphris infirmis et futilibus committantur.

Interea fieri potest, ut suspicetur quispiam nos in enumeratione, et quasi censu artium, id agere, ut scientiarum copiæ (quas veluti in aciem adducimus) auctæ et multiplicatæ, magis sint admirationi; cum tamen numerus earum forte ostentari, vires tam brevi tractatu vix explicari possint. Verum nos institutum nostrum fideliter urgemus, atque in hoc globo scientiarum conficiendo, etiam insulas minores aut remotiores omitti nolumus. Neque vero (ut arbitramur) perfunctorie, licet cursim, eas artes attingimus; sed potius nucleos et medullas ipsarum ex multa materiæ massa stylo acuto excerpimus. Cujus rei judicium

[blocks in formation]

ipsis illis, qui in hujusmodi artibus peritissimi sunt, permittimus: cum enim plerique, qui multiscii videri volunt, hoc fere habeant, ut vocabula et exteriora artium passim jactantes, illarum ignaris admirationi, magistris ludibrio sint, speramus nostra contrarium prorsus eventum habitura, ut peritissimi cujusque in artibus singulis judicium maxime detineant, cæteris minoris sint. Quod vero ad artes illas, quæ minorum quasi gentium videri possunt; si quis existimet nos nimium quid ipsis tribuere; circumspiciat ille, et videbit, homines in provinciis suis magnos sane et celebres, cum ad metropolim aut sedem imperii forte migraverint, turbæ fere immisceri, et inferioris notæ esse: similiter mirum non est artes istas leviores, juxta artes principales et supremas collocatas, dignitate minui; cum tamen iis, qui operam illis præcipue impenderint, res videantur utique magnæ et præclaræ. Atque de organo sermonis hæc dicta sint.

CAPUT SECUNDUM.

Doctrina de methodo sermonis constituitur ut pars traditiva substantiva et principalis: Nomen ei inditur Prudentia traditira. Enumerantur methodi genera diversa; et subjunguntur eorum commoda et incom moda.

Veniamus ad doctrinam de methodo sermonis. Ea ut pars dialecticæ tractari consuevit. Etiam locum in rhetorica per nomen dispositionis reperit. Verum collocatio ejus in famulitio aliarum artium in causa fuit, ut plurima, quæ ad ipsam spectant, cognitu utilia, prætermissa sint. Visum igitur est nobis doctrinam substantivam et principalem de methodo constituere, quam nomine generali prudentiam traditivæ appellamus. Itaque methodi genera (cum varia sint) enumerabimus potius, quam partiemur. Atque de unica methodo, et dichotomiis perpetuis, nil attinet dicere: fuit enim nubecula quædam doctrinæ, quæ

cito transiit: res certe simul et levis, et scientiis damnosissima. Etenim hujusmodi homines, cum methodi suæ legibus res torqueant; et quæcunque in dichotomias illas non apte cadunt, aut omittant, aut præter naturam inflectant; hoc efficiunt, ut quasi nuclei et grana scientiarum exiliant, ipsi aridas tantum et desertas siliquas stringant. Itaque inania compendia parit hoc genus methodi, solida scientiarum destruit.

Constituatur igitur prima differentia methodi, ut sit aut magistralis, aut initiativa. Neque vero verbum initiativæ ita intelligimus, quasi hæc initia scientiarum tantum traderet, illa doctrinam integram: verum contra (vocabulum a sacris mutuantes) eam dicimus methodum initiativam, quæ ipsa scientiarum mysteria recludat, et denudet. Magistralis siquidem docet; initiativa intimat: magistralis poscit, ut fides habeatur iis, quæ dicuntur; initiativa vero potius ut examen subeant: altera scientias discentium vulgo; altera tanquam filiis scientiarum tradit; denique altera pro fine habet scientiarum (quales jam sunt) usum; altera earundem continuationem et ulteriorem progressum. Harum posterior via videtur deserta et interclusa. Ita enim adhuc scientiæ tradi consueverunt, quasi ex pacto, tam docens quam discens, errores asciscere cupiant. Etenim qui docet, eo docet modo, quo maxime dictis suis fides astruatur, non quo illa commodissime examini subjiciantur: et qui discit, sibi extemplo satisfieri, non legitimam disquisitionem præstolari, expetit; ut magis sit ei cordi non dubitare, quam non Ita ut et magister, amore gloriæ, infirmitatem scientiæ suæ prodere caveat, et discipulus, laboris odio, vires proprias experiri nolit. Scientia vero, quæ aliis tanquam tela pertexenda traditur, eadem methodo (si fieri possit) animo alterius est insinuanda, qua primitus inventa est. Atque hoc ipsum fieri sane potest in scientia per inductionem acquisita: sed in anticipata ista et præmatura scientia (qua utimur) non facile dicat quis, quo itinere ad eam, quam nactus est, scientiam pervenerit. Attamen sane secundum majus

et minus possit quis scientiam propriam revisere, et vestigia suæ cognitionis simul et consensus remetiri; atque hoc pacto scientiam sic transplantare in animum alienum, sicut crevit in suo. Artibus enim idem usuvenit quod plantis: si planta aliqua uti in animo habeas, de radice quid fiat, nil refert: si vero transferre cupias in aliud solum, tutius est radicibus uti, quam surculis. Sic traditio (quæ nunc in usu est) exhibet plane tanquam truncos (pulchros illos quidem) scientiarum; sed tamen absque radicibus, fabro lignario certe commodos, at plantatori inutiles. Quod si, disciplinæ ut crescant, tibi cordi sit, de truncis minus sis solicitus; ad id curam adhibe, ut radices illæsæ, etiam cum aliquantulo terræ adhærentis, extrahantur. Cujus quidem generis traditionis, methodus mathematicorum, in eo subjecto, similitudinem quandam habet; generatim autem non video, quod aut in usu sit, aut quod quis inquisitioni ejus dederit operam; proinde eam inter desiderata numerabimus, eamque traditionem lampadis, sive methodum ad filios appellabimus.

Sequitur aliud methodi discrimen, priori intentione affine, reipsa fere contrarium. Hoc enim habet utraque methodus commune, ut vulgus auditorum a selectis separet; illud oppositum, quod prior introducit modum tradendi solito apertiorem; altera, de qua jam dicemus, occultiorem. Sit igitur discrimen tale, ut altera methodus sit exoterica, altera acroamatica. Etenim quam antiqui adhibuerunt præcipue in edendis libris differentiam; eam nos transferimus ad ipsum m dum tradendi. Quinetiam acroamatica ipsa apud veteres in usu fuit, atque prudenter et cum judicio adbibita. At acroamaticum sive ænigmaticum istud dicendi genus posterioribus temporibus dehonestatum est a plurimis, qui eo, tanquam lumine ambiguo et fallaci, abusi sunt ad merces suas adulterinas extrudendas. Intentio autem ejus ea esse videtur, ut traditionis involucris vulgus (profanum scilicet) a secretis tcientiarum summoveatur ; atque illi tantum admittantur, qui aut per manus magistrorum parabolarum inerpretationem nacti sunt, aut proprio ingenii acumine et subtilitate intra velum penetrare possint.

Sequitur aliud methodi discrimen, magni prorsus ad scientias momenti; cum scilicet scientiæ traduntur, aut per aphorismos, aut methodice. Notatu enim inprimis dignum est in consuetudinem plerunque venisse, ut homines ex pauculis axiomatibus et observationibus, in quovis modo subjecto, artem constituant quasi completam et solennem, eam ingenii quibusdam commentationibus suffarcinando, exemplis illustrando, et methodo revinciendo. At illa altera traditio per aphorismos plurima secum fert commoda, ad quæ traditio methodica non attingit. Primum enim de scriptore specimen dat, utrum ille leviter et perfunctorie scientiam hauserit, an penitus imbiberit. Aphorismi enim, nisi prorsus forent ridiculi, necesse est, ut ex medullis et interioribus scientiarum conficiantur. Abscinditur enim illustratio et excursio; abscinditur varietas exemplorum; abscinditur deductio et connexio; abscinditur descriptio practica: ut ad materiem aphorismorum nihil relinquatur, præter copiam observationum bene amplam. Igitur ad aphorismos non sufficiet quispiam, imo de eis nec cogitabit sane, qui se neutiquam copiose et solide instructum ad scribendum perspexerit. At in methodis;

Tantum series juncturaque pollet;

Tantum de medio sumptis accedit honoris ; ut speciem artis, nescio cujus, præclaræ sæpenumero reportent ea, quæ, si solvantur, segregentur, et denudentur, ad nihilum fere recasura forent. Secundo, traditio methodica ad fidem et consensum valet; ad indicationes de praxi minus innuit, siquidem demonstrationem quandam in orbe præ se fert, partibus se invicem illuminantibus, ideoque intellectui satisfacit magis; quia vero actiones in vita communi sparguntur, non ordine componuntur, ideo magis iisdem conducunt etiam sparsa documenta. Postremo, aphorismi, cum scientiarum portiones quasdam et quasi frusta tantum exhibeant, invitant, ut alii etiam aliquid adjiciant et erogent; traditio vero methodica, dum scientiam integram ostentat, securos illico homines reddit, quasi jam summia adeptos.

« PreviousContinue »