Page images
PDF
EPUB

cis et minime commixtis utuntur, ut plane ex lingua ipsa quis perspiciat, gentem fuisse illam Nazaræam, et a reliquis gentibus separatam. Annon et illud observatione dignum (licet nobis modernis spiritus nonnihil retundat) antiquas linguas plenas declinationum, casuum, conjugationum, temporum, et similium fuisse; modernas his fere destitutas, plurima per præpositiones et verba auxiliaria segniter expedire. Sane facile quis conjiciat (utcunque nobis ipsi placeamus) ingenia priorum seculorum nostris fuisse multo acutiora et subtiliora. Innumera sunt ejusmodi, quæ justum volumen complere possint. Non abs re igitur fuerit grammaticam philosophantem a simplici et literaria distinguere, et desideratam ponere.

Ad grammaticam etiam pertinere judicamus omnia illa, quæ verbis quoquo modo accidunt, qualia sunt sonus, mensura, accentus. At prima illa literarum simplicium cunabula (nempe qua percussione linguæ, qua apertura oris, qua adductione labiorum, quo nisu gutturis, singularum literarum sonus generetur) ad grammaticam non pertinent, sed portio sunt doctrinæ de sonis, sub sensu et sensibili tractanda. Sonus, de quo loquimur, grammaticus, ad euphonias tantum pertinet et dysphonias. Illarum quædam communes sunt: nulla enim est lingua, quin vocalium concurrentium hiatus, aut consonantium concurrentium asperitates aliquatenus refugiat. Sunt et aliæ respectivæ, quæ scilicet diversorum populorum auribus gratæ aut ingratæ accedunt. Græca lingua diphthongis scatet; Latina longe parcius: lingua Hispanica literas tenues odit, easque statim vertit in medias: lingua quæ ex Gothis fluxere, aspiratis gaudent: multa sunt ejusmodi: verum hæc ipsa fortasse plus satis.

At mensura verborum ingens nobis corpus artis peperit; poësim scilicet, non quatenus ad materiam (de qua supra) sed quatenus ad stylum et figuram verborum, versus nimirum sive carmina: circa quæ ars habetur quasi pusilla; exempla accedunt grandia, et infinita. Neque tamen ars illa (quam prosodiam grammatici appellant) ad carminum genera et mensuras edocendas tantum restringi debeat: adjicienda

enim sunt præcepta, quod carminum genus cuique materiæ sive subjecto optime conveniat. Antiqui heroica carmina historiis et encomiis applicaverunt; elegos querimoniis, iambos invectivis, lyricos odis et hymnis. Neque hæc prudentia recentioribus poëtis in linguis propriis defuit: illud reprehendendum, quod quidam antiquitatis nimium studiosi, linguas modernas ad mensuras antiquas (heroicas, elegiacas, sapphicas, etc.) traducere conati sunt, quas ipsarum linguarum fabrica respuit, nec minus aures exhorrent. In hujusmodi rebus sensus judicium artis præceptis præpo, nendum, ut ait ille :

Canæ fercula nostræ

Mallem convivis quam placuisse cocis.

Neque vero ars est, sed artis abusus, cum illa naturam non perficiat, sed pervertat. Verum quod ad poësim attinet (sive de fabulis, sive de metro loquamur) est illa (ut superius diximus) tanquam herba luxurians, sine semine nata, ex vigore ipsius terræ germinans. Quare ubique serpit et latissime diffusa est, ut supervacuum foret de defectibus ejus solicitum esse. De illa igitur cura est abjicienda. Quod vero ad accentus verborum, nil opus est de re tam pusilla dicere; nisi forte illud quis notatu dignum putet; quod accentus verborum exquisite, accentus autem sententiarum neutiquam in observationem venit. tamen illud fere universo generi humano commune est, ut vocem in fine periodi submittant, in interrogatione elevent, et alia hujusmodi non pauca. Atque de grammaticæ parte, quæ ad locutionem spectat, hactenus.

At

Quod ad scriptionem attinet, ea aut alphabeto vulgari perficitur (quod ubique recipitur) aut occulto et privato, de quo inter singulos convenit, quod ciphras vocant. At orthographia vulgaris etiam controversiam et quæstionem nobis peperit: utrum scilicet eadem verba scribere oporteat, quo pronunciantur, modo, an potius ex more consueto? At illa scriptio, quæ reformata videri possit (ut scilicet scriptio pronunciationi consona sit) est ex genere inutilium sub

tilitatum. Nam et ipsa pronunciatio quotidie gliscit, nec constans est; et derivationes verborum, præsertim ex linguis extraneis, prorsus obscurantur: denique cum ex more recepto scripta, morem pronunciandi nullo modo impediant, sed liberum relinquant, quorsum attinet ista novatio?

Ad ciphras igitur veniendum. Earum genera haud pauca sunt: ciphræ simplices; ciphræ non significantibus characteribus intermixtæ; ciphræ duplices literas uno charactere complexæ; ciphræ rota; ciphræ clavis; ciphræ verborum; aliæ. Virtutes autem in ciphris requirendæ tres sunt: ut sint expeditæ, non nimis operosæ ad scribendum: ut sint fidæ, et nullo modo pateant ad deciphrandum: addo denique, ut, si fieri possit, suspicione vacent. Si enim epistolæ in manus eorum devenient, qui in eos, qui scribunt, aut ad quos scribuntur, potestatem habeant, tametsi ciphra ipsa fida fit et deciphratu impossibilis, tamen subjicitur hæc res examini et quæstioni; nisi ciphra sit ejusmodi, quæ aut suspicione vacet, aut examinationem eludat. Quod vero ad elusionem examinis attinet, suppetit inventum ad hoc novum atque utile, quod cum in promptu habeamus, quorsum attinet illud inter desiderata referre, sed potius id ipsum proponere? Hoc hujusmodi est; ut habeat quis duo alphabeta, unum literarum verarum, alterum nonsignificantium: et simul duas epistolas involvat, unam, quæ secretum deferat; alteram, qualem verisimile fuerit scribentem missurum fuisse, absque periculo tamen. Quod si quis de ciphra severe interrogetur, porrigat ille alphabetum non-significantium pro veris literis; alphabetum autem verarum literarum pro nonsignificantibus; hoc modo incidet examinator in epistolam illam exteriorem, quam cum probabilem inveniet, de interiori epistola nihil suspicabitur. Ut vero suspicio omnis absit, aliud inventum subjiciemus, quod certe, cum adolescentuli essemus Parisiis, excogitavimus; nec etiam adhuc visa nobis res digna est, quæ pereat. Habet enim gradum ciphræ altissimum ; nimirum ut omnia per omnia significari possint: ita tamen ut scriptio, quæ involvitur, quintuplo minor sit,

quam ea, cui involvatur: alia nulla omnino requiritur conditio aut restrictio. Id hoc modo fiet. Primo, universæ literæ alphabeti in duas tantummodo literas solvantur per transpositionem earum. Nam transpositio duarum literarum per locos quinque differentiis triginta duabus, multo magis viginti quatuor (qui est numerus alphabeti apud nos) sufficiet. Hujus alphabeti exemplum tale est.

Exemplum Alphabeti Biliterarii.

[blocks in formation]

N. 0. abbaa. abbab. abbba.

P.

[blocks in formation]

W.

X.

Y.

Z.

T. U. baaba. baabb. babaa. babab. babba. babbb.

Neque leve quiddam obiter hoc modo perfectum est. Etenim ex hoc ipso patet modus, quo ad omnem loci distantiam per objecta, quæ vel visui vel auditui subjici possint, sensa animi proferre et significare liceat: si modo objecta illa duplicis tantum differentiæ capacia sunt; veluti per campanas, per buccinas, per flammeos, per sonitus tormentorum, et alia quæcunque. Verum ut inceptum persequamur, cum ad scribendum accingeris, epistolam interiorem in alphabetum hoc biliterarium solves. Sit epistola interior.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Præsto simul sit aliud alphabetum biforme, nimirum, quod singulas alphabeti communis literas, tam capitales quam minores, duplici forma, prout cuique commodum sit, exhibeat.

a. b. a. b.

A. A. a. a.

Exemplum Alphabeti Biformis.

a. b. a. b. a. b. a. b. a. b. B. B. b. b. C. C. c. c. D. D.

a. b. a. b. a. b. a. b. a. b. a. b. a. b. f. f.

a.

a. b. a, b. d. d. E. E. a. b. a. b.

I.

I. i. i.

G. G. g. g. H. H. h. h. b. a. b. a. b. a. b. a. b. a. b. a. b. 1. M. M. m. m. N. N. n. n. 0. O.

L. 1.

b. a. b. a. b.

a. b. a. b. a. b. a. b.

e. e. F. F.
a. b. a. b.
K. K. k. k. L.
a. b. a. b. a.
o. o. P. P. p. p. Q. Q. q. q. R. R. r. r.
a. b. a. b. a. b. a. b. a. b. a. b. a.
T. T. t. t. U. U. u. u. W. W. w. w. X.
b. a. b. a. b. a. b.

Y. y. y. Z. Z. z. z.

[blocks in formation]

Tum demum epistolæ interiori, jam factæ biliteratæ, epistolam exteriorem biformem literatim accommodabis, et postea describes. Sit epistola exterior:

Manere te volo donec venero.

[blocks in formation]

Apposuimus etiam exemplum aliud largius ejusdem ciphræ, scribendi omnia per omnia.

Epistola Interior.

Ad quam delegimus epistolam Spartanam, missam olim in scytale.

Perdita res: Mindarus cecidit: milites esuriunt : neque hinc nos extricare, neque hic diutius manere

possumus.

Epistola Exterior.

Sumpta ex epistola prima Ciceronis, in qua epistola Spartana involvitur.

« PreviousContinue »